Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L3722 • Carl Linnaeus to Morten Thrane Brünnich, 31 March 1766 n.s.
Dated 1766. Mart. 31. Sent from Uppsala (Sweden) to London (Great Britain). Written in Latin.

Viro Clarissimo,
D[omin]o M[artino] T[hrane] BRUNNICHIO,
Professori Haffniensi,
S[alutem] pl[urimam] d[icit]
Car[olus] a Linné.

Datas a Te literas, V[ir] C[eleberrime], d[ie] 4 Martii accepi ejusdem mensis d[ie] 27. Ditissimae erant hae novis et curiosis observationibus; quan¬tum itaque oblectamentum ex iis hausi efari vix possum; nec similes me legisse umquam memini.

Quod D[ominus] Pallas a me alienus sit, dudum intellexi; virum tamen amabo, si multis illustret scientiam, praesertim in Molluscis, ubi obscura sunt fere omnia.

Espectavi frustra Tuum ad nos adventum in proximam aesta¬tem; certe a nullo majus oblectamentum hausissem.

D[ominus] Vosmaer musei Hagensis prafectum novi ex unica epistola, in qua mihi describeret Lacertam anguinam, quod praestitit adeo rude, ut ne rusticus pejus hoc faceret. Si redeas in Belgium, quaeso, videas istam Lacertam adeo obscuram, ut nulla magis paradoxa occurrat.

Tot mecum communicasti insecta rariora, ut Systema de in¬sectis nesciam, num magis meum, quam Tuum dicatur.

5. Chaetodon argus. Novus erat et plane eximius.

6. Cimex biguttatus; similem habeo, sed tamen a Tuo di¬stinctum.

7. Scarabaeum aeruginosum in mea collectione possideo.

8. Scarabaeum 6-punctatum etiam possideo, mihi Scarabaeus floridanus dictus; ex America obtinui.

9. Scarabaeus sternicornis est meus Scarabaeus nitidus 35. possideo.

10. Cassida 6-linearis e[s]t Cassida variegata 10, quam etiam possideo.

11. Cassida 7-maculata}

12. Cassida 4-maculata} mihi novae erant.

13.Cassida angustata}

14. Chrysomela bispinosa mihi Cassida bicornis Amoen. acad. 6. p. 393. n. 9., quam loco citato descripsi et possideo.

15. Chrysomela 14-punctata mihi nova; an saltatoria, cum femora postica crassissima?

16. Cancer minutus singulare profecto animalculum.

17. Anne tubus Phryganeae?

18. 19. Gryllus mantis est Gryllus necydaloides, descriptus in Amoen. acad. 6. p. 397. n. 32.

20. Curculio regalis novus.

21. Carabus tunetanus novus.

22. Elater speciosus. Certe egregius et novus.

23. Gryllus pectinicornis, quem habeo, descripsi Amoen. acad, 6. p. 396. n. 32.

24. Gryllus siccifolius videtur a meo diversus.

25. Cicada diadema profecto stupenda est.

26. Elater flabellicornis, non minus singularis.

27. Patella papyracea, egregia omnino; non reperio apud Argenville.

Chrysomela bihamata; non audeo hanc assumere ob an¬tennas, quae videntur proprium genus indigitare, uti tota facies a Chrysomelis aliena est; mihi novum est genus Hispa dictum, quod comprehendit Criocerin spinis horridam Geoffr. 243. n. 7. nec non Dermesten clavicornem Syst[ematis] nat[urae] ad hoc genus, si antennas Chrysom[elae] bihamatae rite, ut soles, delineasti, ea referri debet.

Systematis naturae impressio pervenit ad pag. 337, quae de amphibiis incipit; inde videbis quam multum aucta sit.

Optarem obtinere tomum 4tum Sebae, ut in insectis possem allegare figuras, sed vix obtinebo, antequam insectorum classis typum subibit.

Brissonii Phasianus cristatus a me ad columbas relatus est.

Da Costae characterem dedisti profecto, uti ipse eum dudum concepi.

Sus aethiopica anne species Hippopothami vel affinis?

Capra haedus valde etiam singularis.

Tibi gratulor ex animo Professionem Haffniensem; certe dig¬niorem numquam obtinerent.

Salutando D[ominum] Ellisium dicas ipsi velim, quod descriptionem istius Muddiguan propediem habebit in dissertatione de Sirene lacertina verbotenus exaratam, quam mittam, quamprimum prelum reliquit.

[address]
To M[onsieu]r Brunnich
to be left at M[iste]r Claus Heyde
in Well-Close square
London
frijbr.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (Københavns Universitetsbibliotek).

upEDITIONS

1. “Af Linnés brevvexling” (1871), p. 514-516   p.514  p.515  p.516.
2. Bref och skrifvelser (1916), vol. II:1, p. 401-403   p.401  p.402  p.403.