Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L3727 • Alexander Bernhard Kölpin to Carl Linnaeus, 20 March 1766 n.s.
Dated XX. Mart. MDCCLXVI. Sent from Greifswald (Germany) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Viro Illustri,
Domino CAROLO von LINNÉ, Equiti Aurato,
S[acrae] R[egiae] Maj[esta]tis Archiatro,
Med[icinae] et Bot[anices] Prof[essori] longe celeberrimo, cet[era],
Patrono atque Fautori aeternum colendo,
S[alutem] P[lurimam] D[icit]
Alexander Bernhard Kölpin.

Spero fore, ut literae meae, ante quatuordecim dies datae et prolixitate forsan taediosae, debito tempore ad TE pervenerint. Accidens iam occasio navalis promissorum meorum, Generosissimae TUAE Uxori factorum, me commonefacit. Quantum ergo in me est, iis standum esse duxi. Mitto cadum pomorum, quae frigus hybernum superaverunt. Doleo autem infortunium navis parentis mei, quod melioribus pomis TE privavit. Omnia enim, quae dicitis poma Stetinensia frigori brumali succubuerunt, quantumvis iis conservandis operam impendimus maximam. Insequuntur etiam anseres fumigati decem, qui ut palato TUO arrideant opto.

Quae mihi benignissime pollicitus es semina quam proxime expecto. Maxima autem me adficies laetitia, si Dodecathei et Alströmeriae semina aliis rarioribus erunt adposita.

Contra Cranzium scribendi suasor mihi fuisti et momenta TE uberrime suppeditaturum esse promisisti. Tempus quandoque vacuum, hoc propositum executioni tardi posse, me admonet. Si ergo ea quae ad hunc scopum necessaria ducis a TE obtinuero, scribendi fortassis occasio erit. Ex librorum catalogo Lipsiensi perspexi, istum quoque, Institutiones botanicas, in quibus genera et species plantarum huc usque cognitarum habentur II. Tom. 8 maji edidisse. Nondum autem eas vidi? Sine dubio prioribus erunt similia.

Transmissa ut TIBI et generosae familiae TUAE, cui me commendatissimum habeas, bene vertant, ex intimo cordis affectu opto. Favore TUO pereximio me, ut ante sic et in posterum, amplecteris, omni qua par est observantia rogo. Vale!

Dab[am] Gryphiswaldiae d[ie] xx Mart[ii] MDCCLXVI.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, VIII, 110-111). [1] [2] [3]