Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L3730 • Johan Zoëga to Carl Linnaeus, 14 March 1766 n.s.
Dated XIV Martii 1766. Sent from KÝbenhavn (Denmark) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Vir generosissime, Eruditissime,
Fautor ad cineres colende,

Iussisti, ut Centaureae totam plantam TIBI mittam, quod statim facere nullo modo dubitavi. Mitto ideo plantam et, me hercule, optimam quam possideo, cui nil deest, nisi folia radicalia, quae quomodo sint ignoro. Iam dudum iussui Tuo satisfacere meum putassem, nisi simul semina pro filio clarissimo mittere optimum duxissem. Mitto simul aliam plantam, quam nescio cui adscribam Generi; non opus est, ut eius TIBI tradam descriptionem, quum plantam perfectam mittere possim. Flosculi sunt capitatorum, et mihi certe planta singularis videtur. Est ex horto nostro, sed nescio unde venerit. Floruit autumno, et semina maturavit, quorum quaedam filio clarissimo misi, sub signo, syngenesia ignota vel nova. Praeterea et aliarum semina misi quae aut difficilius determinantur aut novae sunt. Invenies etiam alpinarum aliquot semina quae Koenig apportavit.

Quod ad Oederum, optarem, ut mox post differentiam specificam ponas. Oed. Dan. tab. absque ullo alio nomine.

Iam a Fabricio litteras accepisse Te spero. Sirenam parvulam videre optarem.

E Forskåhlianis nulla adhuc prodibunt, quum quamplurima adhuc in itinere sint. Dedit mihi Koenig Fucum, cui inhaeret Sertularia, et praeter hunc Millepera, crustaceae proxima, quam novam credit, ideoque Tibi mittendam dedit.

Salutes, quaeso, uxorem generosam et reliquam familiam nobilissimam. Valeas semper sanus, salvus et incolumis, et faveas Nominis TUI
cultori devotissimo
J[ohanni] Zoëgae.

Catalogus graminum quorum semina humillime expetuntur

Cinna arundinacea
Cinna nova
Phalaris bulbosa
Phalaris aquatica
Phalaris paradoxa
Phalaris crucaeformis
Phalaris utriculata
Phalaris onyzoides
Paspala
Alopecurus paniceus
Agrostis miliacea
Agrostis canina
Agrostis Calamagr.
Aira minuta
Melica altissima
Briza virens
Briza Eragrostis
Uniolae, praesertim
Uniola bipinnata
Dactylis cynosuroides
Festuca reptatrix
Festuca dumetorum
Festuca amethystina
Festuca cristata
Bromus purgans
Bromus ciliatus
Bromus madritensis
Bromus racemosus
Bromus cristatus
Avena sterilis
Avena fragilis
Avena spicata
Elymus cap. Medusae
Triticum maritinum
Tripsacum hermaphr.

Praeterea omnia gramina Indica, Jamaicensia, Hispanica et nova in Spec[iebus] pl[antarum] non commemorata mihi forent gratissima.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, XVI, 344). [1] [2]

upTEXTUAL NOTES

a.
MS1 Conyza anthelmintea [anthelmintica] [added by Linnaeus]