Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L3732 • Alexander Bernhard Kölpin to Carl Linnaeus, 18 March 1767 n.s.
Dated XVIII. Mart. MDCCLXVII. Sent from Greifswald (Germany) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Illustri
[CA]ROLO A LINNÉ, Equiti,
Med[icinae] et Bot[anices] Prof[essori] longe celeberrimo rel[iqua],
Fautori suo summopere colendo,
S[alutem] P[lurimam] D[icit]
Alexander Bernhard Kölpin.

Non dubito, quin ultimam meam epistolam, initio mensis Januar[ii] datam, acceperis. Quam ad me dedisti ultimam d[ie] 7 Jan[uarii] mihique gratissimam non prius quam medio mensis Febr[uarii] accepi. Magnopere laetatus sum, famam de adversa TUA valetudine ea esse destructam.

Ex dissertationibus, quas mihi nominas, non nisi Fruct[um] esculent[um], Mot[um] Polychrest[um], Opobalsam[um] declarat[um] et Fundamenta ornitholog[ica] possideo. Reliquas, si mecum gratiose communicabis et quidem, si fieri potest, in duplo, summas TIBI agam referamque gratias. Amicus enim quidam Batavus eas instanter sollicitat. Ignoscas, VIR ILLUSTRIS, si ultra modum rogo. Lubenter etiam alias Dissertationes Upsalienses in specie ab Aurivillio et Wallerio inde ab anno 1764 habitas possiderem. Potestne fieri, ut una cum TUIS eas obtinerem?

Quae de D[omi]ne Pallas ad me scripsisti, cum eius ad me datis literis vix ac ne vix quidem conciliare possum. Liber eius de Zoophytis apud bibliopegam adhuc, me invito, detinetur. Ultimae autem eius literae plenissimae sunt in TE affectionis et reverentiae. Scribit inter alia: “me ipsi verum exhibiturum esse amicitiae documentum, si abs TE peterem, velis ipsi menda eius Elenchi indicare; ei nil magis in votis esse quam monitores et correctiores [...] magistris accipere, siquidem mate[...] nota et tam pauci valeant errata in [...] contenta, investigare. Petit, ut TE cer[...] contra TE scripsisse. Scribit sc. TE ad [...] esse culturum, libros TUOS suam fuisse [...] illum ancipitis esse animi. Quae scripsit [...] posuit et TEcum confido illum, cum provectior acta [...][a][a] : MS1 [manuscript damaged] rediturum esse. Sed et alia.”

Doleo iterumque doleo poma denuo corrupto advenisse. Nondum [...][a][a] : MS1 [manuscript damaged] de pomis transmittendis desperarem, si tantum quae adessent. Frigus enim quod hac hyeme fuit intensissimum omnia penitus exstirpavit. Post Februarium mitissimum iam sentimus iterum frigus, pro hoc anni tempore in his regionibus insolitum, cum copiosa nive et procellis. Spero nihilominus me intra 14 dies TIBI iterum anseres quosdam fumigatos offerre posse. Qui ut meliori ad TE veniant fortuna quam poma, sincerrime opto.

Contra Cranzii ineptias in ipsa eius patria obtinuisti defensorem. Est Jesuita quidam, qui nomen suum non alter quam litteris initialibus, L[ector] B[enevole], expressit. Edit hicce Selectas ex Amoenit[atibus] TUIS acad[emicis] Dissertationes ad universam historiam nat[uralem] pertinentes. In primo Tomo habentur TUA de Crystall[orum] generat[ione], de Viribus plant[arum], Flora oecon[omica], Corall[ia] Balth[ica], Rad[ix] Seneg[a], Orat[io] de necessit[ate] peregrin[orum] intra patriam, Oeconom[ia] Naturae. Tomus secundus, quem coram habeo, continet: Obstacula Medic[inae], Plant[as] esculent[as], Odores Medicam[entorum], Noxa insect[orum], Cens[uram] simplic[ium], Acetaria, Somn[um] plant[arum], Fung[um] Melit[ensem], Flor[am] Alp[inam], Metamorphosin plant[arum], quibus Descriptionem fossilium montis Arzberg et alia Additamenta adiecit. Inter haecce Additamenta sunt Adnotationes in Systema TUUM, in quibus methodum TUAM cum Cranzii comparat et ostendit TUAE prae Cranzii omnino palmam esse tribuendam in specie cum et Cranzii systema TUI accuratam cognitionem exposcat. Sed etiam bonus Jesuita variis in locis se prodit et facile est videre illum ipsum neque TUUM systema neque Philosophiam botanicam omnimode intelligere e.g. quando de inconstantia numeri staminum et pistillorum loquitur.

Forsan ultra modum curiosus sum, si ex TE, VIR ILLUSTRIS, quaero: quare citationes descriptionum et figurarum Buffonii in nova edit[ione] Syst[ematis] Nat[urae] desiderantur. Sin autem in reliquis descriptionibus aeque certus est ac in ea quae Mures porcellos, quos ipse colo, concernit, responsionem TUAM me acu tetigisse confido.

De Divitiis Naturae, quas praeterito anno accepisti, ex intimo cordis affectu TIBI et scientiae gratulor. Quam avidissime continuationem Systematis Nat[urae] expecto. Largiatur TIBI summum Numen continuationem summarum virium, quibus huc usque tam felici artis incremento usus es, ardentissime precor.

Vale mihique fave!

Dab[am] Gryphiswald[iae] d[ie] xviii Mart[ii] MDCCLXVII.

Licetne petitionem de seminibus ad me quam proxime transmittendis, repetere? An forsan ex catalogo insequente TIBI quaedam arrident plantae vivae [ve]l semina, quae quam lubentissime proxima occasione navali TEcum communicabo.

caerul[eo] pleno
Boerhaaviae species, quae ad diffusamproxime accedit.Sem[ina]
Amethystea caerulea Sem[ina]
Ixia chinensis Plant[ae] viv[ae]
Arundo Donax Plant[ae] viv[ae]
Lycium afrum Plant[ae] viv[ae]
Phylica ericoidesPlant[ae] viv[ae]
Crinum africanumPlant[ae] viv[ae]
Amaryllis AtamascoBulb[i]
Anthericum frutescensPlant[ae] viv[ae]
Phlomis fruticosaPlant[ae] viv[ae]
Chelone glabra Plant[ae] viv[ae]
Hesperis matron[alis] flore albo pleno Plant[ae] viv[ae]
Hesperis matron[alis] flore caerul[eo] pleno Plant[ae] viv[ae]
Ulex europaeus Plant[ae] viv[ae]
Biserrula PelecinuSem[ina]
Medicaginis polymorphae vaietates Horti Plant[ae] viv[ae]Gryph[waldiae] Wilskensis Sem[ina]
Eriocephalus africanus Plant[ae] viv[ae]
Myrica quercifoliaPlant[ae] viv[ae]
Populus balsamifera Plant[ae] viv[ae]

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, VIII, 124-125). [1] [2] [3]

upTEXTUAL NOTES

a.
MS1 [manuscript damaged]