Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L3735 • Morten Thrane Brünnich to Carl Linnaeus, 4 March 1766 n.s.
Dated 4. Martii Ao 1766. Sent from London (Great Britain) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Generoso & Perillustri Equiti,
Celeberrimo D[omin]o Carolo von Linné,
S[alutem] pl[urimam] d[icit]
M[artinus] Th[rane] Brünnichius.

Litteras Tuas Lugduni apud Batavos acceptas, favorem in me indicantes insignem, perlegi cum maxima aestumatione; earum responsorias dare nunc primum permisit tempus. Amstelodami saepius adibam D[omi]num Burmannum & filium, Lugduni Gronovianas collectiones pluries perlustravi. Horum devotissima Tibi annuntio. D[omi]num Royenum Lugduni tunc temporis non praesentem haud vidi. D[octo]r Pallas inveni Hagae-Com[itum] talem qualem eum descripsisti; se nullas de Te vidisse literas affirmavit. Zoophyta edere incepit omnia, novisque descriptionibus omnia, quae vidit, proposuit. Systema elegit novum. Figuras habet nullas sed tantum excitationes Autorum, quos non semper debita tractat modestia. Scientiam multis observationibus novisque detectis adauxit, optandum, ut virtutem viri simul cum eruditione monstraret singula pagina. Opus de Coleoptris sero prodibit. Non videbam plures tabulas excisas quam unica ista sed ingentem numerum iconum elegantiorum. Tempus terent novo effingendo Systemate, et siquidem nullum intelligunt, procedunt numerando; hinc illis arridet Geoffroy. Sed cum eorum scopo haud est sufficiens, vel interdum defecto ipsorum, innumera genera miris nominibus dicta effingunt. Eo ordine opus aggredi tabulasque edere propositum habent. Vir iste senior debilis adeo, ut vix vita illi erit duratura in tantum tempus, quod huic sufficiet operi. Filius ejus bonus quidem vir, sed patre multo ignorantior. Spero Te jam accepisse aves per D[omi]n[um] Koustrup. Bradypus Amstelodamensis erat mortuus. In Vivario ibi haud rara erant animalia; vidi Simiam caudatam fronte rugosa subnuda, dorso nigro, collo humeris et pectore albido ex Surinam; sonum edebat pipientem. Magn[itudo] minoris cuniculi. Paucas vidi Simias ideoque nec potui determinare, utrum descriptus erat necne. Animal forte Viverram digitis 5. dentibus incisoribus infra nullis ideoque de ea haesitabam. Reliqua erant Viverra mungus, hystrix, felis apicibus auricularum flocco pendulo instructis, Brisson ni fallor. Quando ab Anglia per Hollandiam ad Pa-risias pergo, melius praestabo observationes, quas tunc temporis occasio non permisit. Degi Hollandiae usque ad finem fere Decembris, ut videas circumscriptum mihi fuisse tempus. Atque cum in Univ[ersitate] Hafn[iae] jam constitutus sum Docens Hist[oriam] Natur[alem] & Oeconom[iam] non licuit mihi jussu Praesidis ejusdem Univ[ersita]tis majore uti tempore. En nonnulla quae ibi descripsi maxime singularia.

1. Lemur biunguiculatus fuscus plantarum digitis 2 & 3 subulatis cauda mediocri. Ex Macassar incolis Podie dictus. Ni fallor, idem cum Buffonii. Mus. D[octo]r[is] Schlosseri.

2. Falco ... cera lutea corpore fusco, rectricibus cinereis fasciis 3 fuscis. Ex America. D[omini] Voet. Magn[itudo] Tinnunculi, cauda aequalis alis longior; rectricum fascia una ad basin, una in medio et una ante apicem caudae, remiges primores introrsum ferruginei fasciis fuscis.

3. Scolopax .... rostro deorsum arcuato, corpore nigro dorso alisque atro-coeruleis. Mus. D[omini] Voet, qui eam in Hollandia captam asserit. Magnitudine Lapponicam superat. Color dorsi & alarum, ut in Pelecano carbone. An Ibis nigra?

4. Ardea Pygmaea. Capite laevi, supra nigra subtus tectricibusque alarum albidis. In Belgio Mus. D[omini] Voet & alior[um]. Magnitudo Vanelli, facies autem A[rdeae] stellaris. Capitis vertex dorsum, cauda, & remiges nigrae. Latera capitis, collum, pectus, abdomen ut et tectrices alarum albido-flavescentia.

5. Chaetodon Argus spinis dorsalibus XI. corpus maculis rotundis plurimis nigris cauda integra. Ex India. Mus. D[octo]r[is] Schlosseri. D. 11/28 P. 13. V. 1/6 A. 4/18 C. 12. Figura triplo major. [illustration]

6. Cimex biguttatus. Oblongus niger thorace scutelloque acute spinosis. Elytris maculis 2 albidis. Ex Guinea. Mus. D[octo]r[is] Schlosseri. Magn[itudo] Valgi. Rostrum breve arcuatum. Antennnae longitudine corporis ferrugineae basi nigrae. Thoracis segmenta duo, anterius angustatum, elevatum, rugosum, posterius latius, supra laeve lateribus dente valido, scutellum tridentatum dentibus erectis. In singulo elytro juxta scutellum macula magna rotunda lactea. Femora omnia nigra medio exalbida. Tibiae e nigro rufescunt. Plantae rufae. Rostrum ut in C[imice] personato. [illustration]

7. Scarabaeus aeruginosus. Muticus pallide-viridis. E Tunetano regno. Mus. D[omini] Rengeri. Magn[itudo] & Stat[ura] sc. horticolae. Color viridis instar aeruginis nativae.

8. Scarabaeus 6-punctatus. Muticus flavus punctis elytrorum 6 nigris. Ind[ia] Orient[ali]<7u>. Mus. v[on] Hoey. Magn[itudo] Melolonthae. In singulo elytro puncta tria, unum apicis duoque marginis exterioris.

9. Scarabaeus sternicornis. Viridi cyaneus vertice subcornuto pectore antice cornuto. Guinea. Mus. D[octo]r[is] Schlosseri. Aurato major, thorax muticus vertex antice recurvatus in medio cornu exiguum tuberculi instar deorsum spectans. Vidi Hafniae apud D[ominum] Fabritium speciem Scarabaei, quem ex Surinamo in Suecia acceperat, cui valde affinis erat noster qua caput, ni fallor, erat viridis margine toto flavo. Pectus antice valido mucrone versus corpus hamato armatur.

10. Cassida 6-linearis v[el] abrupta. C[assida] rufa lateribus nigro fasciatis. Inter maximas, elytra thorace latiora margine lineis utrinque 3 transversis nigris. Ind[ia] Orient[ali]. Mus. v[on] Hoey. [illustration]

11. Cassida 7-maculata. C[assida] nigra maculis elytrorum 7. albis. Ind[ia] Orient[ali]. Mus. v[on] Hoey. [illustration]

12. Cassida 4-maculata. C[assida] flavescens maculis elytrorum 4 nigris. Ibid. Magn[itudo] et facies Cassidae nebulosae. [illustration]

13. Cassida angustata. C[assida] flavescens elytris postice angustatis. Ind[ia]. Mus. D[omini] Lib[eri] Baronis Rengers Hagae-Comitis. [illustration]

14. Chrysomela bispinosa. Ovalis viridis elytrorum angulis in spinam prominentibus. Major Chr[ysomela] Populi totus viridis. Thorax 4 punctis interjecta lineola impressus. Elytra inordinate punctata. Anguli elytrorum prominent spina compressa magna. India. [illustration]

15. Chrysomela 14-punctata. Cylindrica femoribus posticis crassioribus dentatis, capite thoraceque rufis, elytris flavis punctis 14 nigris. India. Mus. D[omini] Voet. Statura fere bipunctati sed major. [illustration]

16. Cancer. .... branchyurus thorace inaequali spina unica frontis, alia supra caudam* Figura aucta.** Magnitudo naturalis. Pediculo paulo major glaber totus. Frons inter oculos prominet lamina dilatata ovata, disco concava, quae terminatur spina valida. Antennae spina frontali paulo longiores. Thorax inaequalis, e cujus medio oritur valida spina, quae horisontaliter supra caudam extenditur. Cauda teres articulis 5 globosis. Chelae ovatae laeves. Color totius pallide flavicans exceptis oculis nigris.

Ipse inveni eum in sabulo ad littus maris Germanici in insula Fanöe mense Septembris 1765. [illustration]

17. *Est tubus magnitudine naturali ex arenulis minutissimis fabricatus utraque extremitate apertus. Delineatur, ni fallor, apud Klein. Tub. tab. 1. f. 5. Quo referendus? Anne erecti aliquando steterunt?

**Animal est sine dubio Nereis. Inveni illud in tubo isto arenaceo inter alios tubos cum arena ad littus ejectos. Insula Fanöe. Invenitur et ad littus Catwyk & alibi Belgii. [illustration]

18. Gryllus Mantis thorace laevi elytris brevissimis, alis abdomine brevioribus. Foemina. Figura magnitudinem naturalem exhibet. Thorax laevis, elytra brevissima venis elatis carina laterali longitudinali angulata. Alae elytris triplo longiores sed abdomine multo breviores.

19. Gryllus Mantis thorace dupliciter dentato elytris brevissimis, aliis abdomine brevioribus. Mas. Figura magnitudinem naturalem monstrat. Simillimus erat praecedenti, excepto thorace duplici serie dentium minutorum armato.

Elytra alaeque in ambabus viridia, corpus luteum. Vidi ea in Museo Meyeriano Amstelodami, utraque adhuc in situ asservabatur eodem, quo fuere capta, si in copula. Mas adhuc membrum suum masculinum insertum habuit sub abdomen foeminae ad antepenultimum segmentum. Nec ullus Batavorum dolus heic apparuit.

20. Curculio regalis. Brevirostris femoribus muticis corpore viridi-sericeo fasciis rubro-aureis repandis. E Peru. Magn[itudo] et Stat[ura] Germani. Pulcherrimum insectum ex sericeo- viridis fasciis aureis. Mus. D[octo]r[is] Lyonnet Hagae-Com[itum] & Crameri mercat[oris] Amstelod[amensis].

21. Carabus (Tunetanus) v[el] musicus flavus fascia per medium elytrorum lineolaque ad basin singuli nigris. Tunis. Magn[itudo] media. Mus. D[omini] Rengers. [illustration]

22. Elater speciosus albus lineis punctis maculisque nigris. India. Mus. Meuschen. Magnitudine E[later] Noctilucam superat. Totus albus. [illustration]

23. Gryllus mantis pectinicornis virescens elytris fasciis obliquis saturatioribus antennis pectinatis. Tunis. Mus. de Rengers.

24. Gryllus mantis siccifolius capite utrinque postice mucronato elytris acutis margine anteriori sinuato. Statura religiosi sed dimidio minor. Mus. D[omin]i Voet ex India. [illustration]

25. Cicada diadema. Fronte rostrata muricata apice trifido. Alis nigris rubro maculatis.
Candelariam magnitudine superat. Frons prominens singularis maxime; delineatum animal vidi in Sebae thesauro Vol. IV. tab. 77. fig. 7. Solam frontem delineavi. [illustration]

26. Elater flabellicornis. Niger antennarum fasciculo flabelliformi. India. Mus. v[on] Hoey. Inter maximas. Totus niger, in elytris 3 nervi obscure apparent. Antennae breves (vid. fig.) extrorsum ornantur ingenti flabello ex 8 lamellis ipsis antennis longioribus constructo. [illustration]

27. Patella papyracea v[el] costata vertice recurvo. T[esta] diaphana compressa sulcata, dorso carinato. Mus. D[omin]i Lyonnet Testa diaphana compressa tenuissima, sulcis transversis innumeris costarum instar. Vertex recurvatus. Dorsum carinatum membrana duplici tenuissima in crenulos excisa. Limbus testae sinuatus; intus ad costam angulus acutus. Delineatus est a d’Argenville. tabul. ... [illustration]
Sus Aethiopica dorso nigro. Capite magno, lobo oculari utrinque unico nudo. Vivar[io] Principis Hagae-Comitum. Magnitudo suis domesticae. Caput magnum latum per mediam longitudinem infra oculos acute elevatum supra oculos planum. In utroque latere paulo infra oculos lobus magnus oblongus crassus carneus nudus; sub oculis utrinque saccus rugosus raris setis. Tuberculus infra saccos utrinque observatur unicus. Facies lobi dorsumque totum nigra, reliqua albida; aures supra nudi intus maxime villosi. Oculi approximati respectu capitis exigui. Cauda brevis nuda. Setae dorsi longiores erecti. Ex Aethiopia. [illustration]

Iconem jam audio dedisse D[octo]r Pallas, qui simul observavit in hoc sue jam vivo & sceleto alius nullos esse dentes incisores!

Capra Haedus. Cinereo fulvus lineis tribus nigris frontis. E China. Vivar[io] Principis Hagae- Com[itum]. Magn[itudo] agni unius anni. Corpus cinereo ¬fulvum, subtus album. Plantae nigrae, pedes graciles, anteriorum crura nigra. Aures magnae nudae. Cornua brevia teretia acuta, longitudine aurium. Lineae 3 nigrae frontis longitudinaliter ductae una per medium, una a singulo oculo oblique ad lineam frontis. Os nigrum. Cauda brevissima. [illustration]

Non sufficerent plura folia, si reliqua observata mitterem. Jam Londini dego et per aliquot dies ob faciem tumefactam domi haerere teneor. Quamprimum restitutus fuero, civitatem relinquam. Interim si me literis honorare velis, dirige eas, precor, tali modo: To M[iste]r Brünnich to be left at M[iste]r Claus Heyde in Well-Close Square, inde ad me di[riguntur].

Leydae nulla sunt musea piscium, praeter Gronoviana & Museum Lugdun[o- Batavum], quod pauca continet. Alia sunt heic et ibi apud privatos sed omnia difficile describuntur ab aliis nisi eis qui per annum et longius collectores frequentare possunt. Spero D[omi]n[um] Pallas descripturum fore, quae in hac et reliqua animalium parte Belgi possident.

Director Musei Principis Hagae-Com[itum] est sane inter stupidos contemplatores; ignorantia ejus suadet invidiam; hinc noluit me ullum aliquod in hoc museo ornatissimo annotare; causam dixit, quia ipse ea evulgare conabatur. Dolendum, quod haec sacra stupidissimo & maxime ignaro huic sunt concredita.

Museum Britannicum et alia Londinensia vidi aliquoties, sed licet sunt magna multa tamen heic des[unt], quae inter manus sunt Belgorum. Devotissima D[omi]ni Ellisii & D[octo]r[is] Solander tibi annuntiam. Viri isti maximam merentur aestumationem. Gaudeo me jam invenisse unum maximorum tuorum discipulorum, cujus doctrina simul et favore in me maxime laetatus eum. Si veniam Praesidis Universitatis Hafn[iae] acquisitus fuero, Hispaniam proximo anno et inde per mare mediterraneum Italiam visitabo. Tuum de isto itinere consilium simul et commendatorias literas ad Hispanos mihi expeto. Me in eo, ut in reliquo itinere habebis paratissimum. Vale, Vir Generose, mihique ut faves favere pergas.

Dabam Londini apud Anglos, d[ie] 4 Martii A[nn]o 1766.

P. S. Brissonii Phasianus cristatus Indicus est columba. Phasianus 18 edit[ionis] Belg[icae] Brisson[ii] addita a D[omi]no Allemand, ni fallor, est eadem avis cum phasiano 14. Briss[onii]. Vertex non assurgit in conum corneum, ut descriptio vult, sed tuber iste corneus fronte insidet ad basin rostri. Figuram habet Pyri, ut ex figura patet. [illustration] Color tuberculi non vires¬cens. Avis ipsa, quoad colorem &c. convenit cum Phas[iano] 14. exceptis solum rostro et pedibus quae nostrae sunt rubra. In Museo Lugd[uni].

Chrysomela bihamata, niger rubro maculatus, elytris truncatis hamatis. Magnitudo Capreae. (Corpore oblongo thorace angustiore). Caput minimum nigrum. Antennae nigrae constant ex tribus articulis, duobus inferioribus globosis minutis & tertia exteriore thorace duplo longiore, medio crassiore, apice tenui acuto. Corpus depressum flavo-rubens, thorax subcylindricus postice latior, disco planiore rubro, lateribus nigricantibus, punctis minutissimis excavatis. Elytra singula sulcis 3. ex duplici ordine punctorum excavatorum, excepto sulco marginali ex serie punctorum solitaria constante. Elytra postice truncata, singula spina magna incurva hami instar ad angulum exteriorem terminantur. Color elytrorum niger, linea longitudinalis, ad basin elytrorum utrinque juxta suturam nigram, rufa, et pone eam macula transversalis lineae concolor. Pedes flavo rubri. Plantae nigrae. India. Mus. D[omini] Voet. Obs. Multum convenit figura capitis, thoracis elytrorumque cum nova specie Chrysomelae, cujus descriptio Tibi ex Hafnia missa fuit sub nomine Chr[ysomelae] rubricollis.

Angliam relinquere non cogito, antequam mense Julii v[el] Augusti. Tum per Hollandiam Galliam adire mensibus Dec[embris] Januarii & Febr[uarii], Parisiis hybernare. Inde per Galliam Marsiglias peto. Quamprimum salus mihi redierit, cum D[omin]o Pennant, Londini degente, Provinciam Wallis adeo. Confusum istud chaos Historia Fossilium D[omin]i Da Costa jam continuabitur novo Volumine; sed quod optimum, figuras addit Concharum Petrefactarum, quae antea non sunt delineatae. Vale & Vige, Vir Generose! Me doceas rogo, quando exspectabimus Systematis editionem novam.

Prodiit jam Tomus 4tus Thesauri Sebae continens insecta etc. Per¬dita sunt omnia, adeo ut descriptiones ex figuris sint fabricatae. [a][a] : MS1 Prodiit ... fabricatae
[added in the margin
]

[address]
a Monsieur
Mons[ieu] r Charles Linnaeus
Chevalier de l’Ordre de Nordstierne
Medecin premier du Roi, professeur en Med[ecine] & Botanic
Membre des Societes d’Upsal, Stockholm, Petersborg, Paris,
London, &c. &c.
à Upsala
en Suede

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, II, 273-274). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. “Af Linnés brevvexling” (1871), p. 421-424   p.421  p.422  p.423  p.424.
2. Bref och skrifvelser (1916), vol. II:1, p. 394-401   p.394  p.395  p.396  p.397  p.398  p.399  p.400  p.401.

upTEXTUAL NOTES

a.
MS1 Prodiit ... fabricatae [added in the margin]