Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L3736 • Alexander Bernhard Kölpin to Carl Linnaeus, 4 March 1766 n.s.
Dated d. IV. m. Mart. MDCCLXVI. Sent from Greifswald (Germany) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

[Viro Illustri
Domino CARO]LO A LINNÉ, Equiti Aurato,
S[acrae Regiae Majestatis Ar]chiatro,
Med[icinae] et Bot[anices] Prof[essori] longe celeberrimo,
reliqua,
[P]atrono atque Fautori suo summopere colendo,
S[alutem] P[lurimam] D[icit]
Alexander Bernhard Kölpin.

Serius quidem ad literas TUAS mihi gratissimas d[ie] 13 Decembr[is] a[nno] p[riore] respondeo, sed multae mihi huius morae fuerunt caussae, quarum gravissimarum una est, quod verear, ne TIBI, saepissime TE interrumpendo, minutiis meis sim molestus. Deinde et absque Oratione comparere nolui, cuius impressio huc usque protracta est, de qua, quid sentiendum sit, in priori epistola monui. Non ex successu, sed ex fine, quem intendi, diiudicanda erit. Tandem et ipse, VIR ILLUSTRIS, iussisti, ut Mense Martio literas ad TE darem, iisque de seminibus transmittendis TE monerem.

Ut ut ex officio intimiori iam nexu historiae naturali iungor, sic de die in diem amor eius magis magisque me capit, de quo fore, ut temporis progressu potius accendetur quam diminuatur, certissime spero. Doleo, quam maxime me bibliotheca instructa destitutum esse. Mea enim propria admodum adhuc manca est et publica prae [...] vix quidquam botanici argumenti [...][a][a] : MS1 [manuscript damaged] magis deficit.

Gratias TIBI ego habeoque maximas pro dilucid[...] maiores autem, si fieri possent, pro insigni TUA hum[anitate] meae succurrere TIBI placet.

Floruit in horto meo per duas hyemes praeteriti et prae [...] usque in m[ense] Mart[io] Amaranthi species, quam es Speciebus Pl[antarum] [...] libris a TE allegatis carenti determinatu non facile fuit, quaenam ex [TUIS sit species]. Sequentem ergo ejus concepi inscriptionem.

Radix annua fibrosa

Caulis herbaceus, solidus, 2-4 pedalis, erectus, strictus, flexuosus, inferne quadrangularis, superne teretior, aphyllus [ve]l foliis mox deciduis, striatus, glaber, inferne ramosissimus.

Rami alterni, erecti, divaricati, foliosi, structura caulis, caule breviores.

Folia ramea, plurima, conferta, reclinata, ovato-acuminata, petiolata, in petiolum decurrentia, integerrima, pagina utraque nuda glabra, inferiore nervosa, decidua, simplicia.

Petioli canaliculati, decurrentes, reflexi, foliis dimidio breviores.

Flores ex alis foliorum sessiles, in capitulum subglobosum collecti. Mares mixti femineis

Cal. Perianthium triphyllum, erectum, coloratum, persistens, foliolis ovato- acuminatis, canaliculatis s[ive] concavis.

Cor. nulla

Stam. Filamenta tria, rarius duo, quandoque quatuor, erecta, capillaria, longitudine calycis. Antherae oblongae versatiles.

Cal. ut in mare.

Cor. nulla

Pist. Germen obverse-ovatum. Styli tres [ve]l quatuor, breves, subulati, reflexi. Stigmata simplicia, persistentia.

Color calycis albidus in medio foliorum viridis, stylorum et staminum albus, seminum brunneus.

Unde Antecessor meus semina acceperit, nescio. Hospitatur in Caldario.

An A. mangostanus? Folia enim inferiora ad rhombea accedunt. Si de nomine huius speciei a TE certior factus ero, grates TIBI reddam obstrictissimas.

In Syst[emate] nat[urae] admones Naturalistas, ut Falcorum pediculos conferant, an forte cum Pediculo Tinnunculi conveniant necne? Occasio mihi suppeditata est in Buteone, quem per aliquot hebdomades vivum nutriveram. Observavi eius pediculos, dum cutem detraherem, in toto corpore sparsi. Repletis autem exuviis insequente die nullibi in corpore pediculi apparebant, at, circa basin rostri quam copiosissime congregati et conferti erant. Descriptio Pediculi Tinnunculi, quae in Fn. Sv. habetur, iis mihi non applicanda videbatur, attamen figura Figura et descript[io] Frischii inf. Germ. II. 23. T. 3. f. 24. respondebat. Quae tam nudis oculis quam ope lentis manualis observare potui ad sequentia redeunt.

Magnitudo mediocris. Corpus depressum. Caput antice obtusum. Oculi prominentes, nigri. Thorax planiusculus, submarginatus. Abdomen aliis subrotundaum, album, margine denticulato brunneo inclusum, ciliatum, aliis oblongum brunneum, incisuris albis, margine ciliato, aliis abdomen totum albicans. Pedes 2 Anteriores tenuiores, breviores, secundi paris longiores, postici longissimi. Color capitis, thoracis, pedum obscure brunneus; caeterea albicant.

In Actis Acad[emiae] Reg[iae] Holm[iensis] 1744, ubi historiam Petiveriae alliaceae concinnasti dicis TE experimenta instituturum esse, an haec planta in febribus intermittentibus podagra et calculo cum fructu sit adhibenda. An fecisti? et quo eventu? Occasionem huius quaestionis suppeditat Petiveria in hort[o] acad[emiae] florens.

Quid statuendum de genere Insectorum, quod Scopoli in Entomolog[ia] Carniol[ica] pag. 21 sub nomine Laria stabilivit? An forsan Silphis TUIS adnumerandae Lariae, an diversae?

Dominus Beckmann in Epist[ola] ad me data Dissertationis mentionem facit, quam de Arbore Theae</u< nuperrime edidisti cum fig[ura]. An licebit mihi sperare fore, ut istam ex singulari TUO erga me favore, obtinerem?

In Orationis meae exemplaribus Generoso et Clarissimo Filio TUO ut et D[omi]no Beckmann destinatis literae etiam ad istos continentur.

Veniam des longae epistolae.

Vale meque amare et mihi favere perge!

Dab[am] Gryphiswaldiae d[ie] IV m[ense] Mart[io] MDCCLXVI.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, VIII, 106-107). [1] [2] [3]

upTEXTUAL NOTES

a.
MS1 [manuscript damaged]