Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L3765 • Johan Zoëga to Carl Linnaeus, 14 June 1766 n.s.
Dated XIV. Iunii. 1766. Sent from København (Denmark) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Viro Generosissimo,
Equiti illustrissimo a Linné,
Fautori suo numquam satis colendo,
S[alutem] pl[urimam] d[icit]
J[ohannes] Zoëga.

Quotidie iam per plures hebdomades litteras a filio Tuo clarissimo exspectavi. Praeterea ocupatus fui colligendis conchiliis quibusdam mihi quoad determinationem dubiis, quarum descriptiones qualescunque hisce mitto. Haec et plures fuere caussae, cur serius quam debuissem ad ultimas TUAS respondeam; cui, quaeso, ignoscas. Conchylia heic descripta iam in itinere sunt. Mitto praeterea litteras a D[omi]no Fabricio mihi missas, et alias a Koenigio datas cum subiunctis descriptionibus rerum quarundam naturalium Islandicarum. Ipsa specimina continentur in eadem scatula, quae cum meis iam in itinere est. Hisce praeterea adiuncta est pars altera fundamentorum Botanicorum Cl[arissimi] Pr[ofessoris] Oederi. Hic iam Florae causa in comitatu Oldenburgensi et Delmenhorstensi circumfertur. Hinc in eius absentia non modo horti inspectionem habeo, sed et publicas praelectiones et herbationes hebdomade praeterita incepi.

Quod ad Centauream, quam Zoëgae dicere benigne voluisti, minime recordor, nec scio, an folia sint radicalia. Plantam enim vivam non vidi. Scripsi vero olim me credere et quidem cum aliqua certitudine, quod folia radicalia sint lyrata, quia tunc temporis, quo heic in horto floruit, pro Centaurea pectinata sit, cui in sp[eciebus] Pl[antarum] folia lyrata attribuisti. Conyzam anthelminticam in Climate calidissimo habuimus. Hanc ego quidem numquam ad Conyzae genus retulissem; Flosculi mihi capitatorum flosculis simillimi videntur. De Collectaneis Forskåhlianis omnes iam silent, nec verbum de iis audio, nec scio ubi sint aut quomodo.

Brunnichius nondum factus est Professor, sed iam peregrinatur, et redux fiet Professor Oeconomiae in Academia, non vero regius, uti olim Pr[ofessor] Holm.

Plura scribere vetat temporis angustia.

Valeas optime et solito me amplectaris favore submisse rogo!

Salutes meis verbis uxorem honoratissimam familiamque reliquam nobilissimam!

Dabam Hafniae d[ie] XIV Junii 1766.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, XVI, 347-348). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. “Af Linnés brevvexling” (1871), p. 479   p.479.