Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L3773 • Johan Zoëga to Carl Linnaeus, 26 July 1766 n.s.
Dated XXVI. Iulii. 1766.. Sent from København (Denmark) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Viro Generosissimo, Illustrissimo, Domino C[arolo] a Linné,
Fautori ac Praeceptori suo maxime venerando,
S[alutem] P[lurimam] D[icit]
J[ohannes] Zoëga.[a][a] : MS1 Phal. interrogationis
[added by Linnaeus]

Iam primum ante XIV dies abhinc abiit Scatula cum inclusis Conchyliis meis et naturalibus Islandicis Königii; misi eam ad D[omi]n[um] Kaustrup, Consulem Regis nostri Holmiae et consiliarium a Commerciis, quem rogavi, ut prima quacunque occasione eam TIBI mittat. Si vero placeat data occasione aliquem ad eum mittere, qui scatulam TIBI tradendam secum aufferre possit, nec hoc malum foret. Quod Oederum ita allegaturus sis, uti ille optat, pergratum mihi est. At et multo magis optarem, ut aliquando meliorem de eo conceptum TIBI facere velles, quippe qui certissime non modo otimi est ingenii et animi candidissimi, sed et solidam scientiae, quam profitetur, cognitionem possidet. De naturalibus Forskåhlianis certe nil scio. Fuit nuperrime heic unus e TUIS discipulis, nomine Baekmann, a quo permulta et pergrata audivi. Salutes, quaeso, meis verbis uxorem nobilissimam et reliquam familiam honoratissimam. Vivas cum illis felicissimus et valeas sincerrimus opto, mihique favere numquam desinas rogo!

Dabam Hafniae d[ie] XXVI Julii 1766.

Figuram Fabricii, in prioribus litteris oblitam, hisce mitto.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, XVI, 349). [1] [2]

upEDITIONS

1. “Af Linnés brevvexling” (1871), p. 479-480   p.479  p.480.

upTEXTUAL NOTES

a.
MS1 Phal. interrogationis [added by Linnaeus]