Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L3779 • Johann Christian Daniel von Schreber to Carl Linnaeus, 22 July 1766 n.s.
Dated d. 22 Jul. 1766. Sent from Leipzig (Germany) to (). Written in Latin.

Perillustris, Excellentissime et Experientissime
Praeceptor aeternum venerande,

Hodie obtinui gratiosas Tuas literas plenas testimoniis amoris Tui in me, pro quibus me Tibi obstrictissimum agnosco. Quoties epistolam a me accipio, toties laetatur cor meum.

Post triste incendium Upsaliense anxie expectavi nuntium de incolumitate aedium Tuarum et horti; ex eo, quod nihil hac de re scribas, concludo nihil mali illis accidisse, quod laetor.

Elapso festo paschatis functiones plerasque a Soc[ietate] oeconomica mihi demandatas resignavi. Labores officii hujus nimis me ab omnibus aliis negotiis abstrahebant, et ideae societatis a meis nimis abludebant, ut taceam salarium labori nullo modo respondens. Titulum tamen et literarum commercium cum exteris quibusdam mihi reservavi. Decuriae meae ob avaritiam bibliopolae nondum continuatae sunt, qui tabulas aeneas suis sumtibus parare recusat.

Hac aestate demum Hyoscyamus physaloides duas capsulas maturavit, quas ima cum seminibus olim desideratis Pharnacei, quod nuper in horto Ludvigiano prodiit per plures annos non visum, humillime Tibi offero. Florent ibidem inter alia Trifolium clypeatum, Lotus rosea, Antirrhinum aegyptiacum, Perilla, Seriola aethnensis, etc.

Gortera rigens diu sterilis hoc anno flores protulit copiosos, et me hoc ipso impediit, quominus ramum pro horto Upsaliensi transmittere potuerim, cujus morae veniam et dilationem in proximum ver submisse mihi expeto.

Praeterito anno generose me donasti seminibus Elymi virgiani et philadelphici. Sevi illa in olla et plantavi in hortulum meum in solo argillaceo tenaci, ubi uterque degeneravit in Elymum sibiricum, unde varietates ejusdem esse constat. Protulerunt spicas pendulas, incanas nec villosas, et spiculas ternas. Etiam E[lymnus] sibiricus, quem, ne confunderetur, longe alio loco plantaveram, spiculas ternas habet.

Suasu nonnullorum fautorum et rogatu bibliopolae suscepi laborem agrostographicum, cujus primitiae propediem edentur. Omnes nimirum graminum species, quarum compos fieri potero, depingi curabo et describam. Genuinos habeo pictores, quos characteres graminum docui, et qui excellenter munere suo funguntur ita, ut vix meliores figurae desiderari queant. Ab initio decreveram, ut et programma editum refert, tantum gramina indigena aut facile colenda oeconomis usitatiora exhibere, sed industria pictorum me permovit, ut institutum mutare et omnia gramina complecti proposuerim. Singulis mensibus singula tabula edetur absque ordine methodico, quem non ferret instituti ratio.

In hoc pertexendo opere inprimis auxilium Tuum implorare debeo, qui virium mearum imbecillitatem, simul vero perennantem Tuam in me gratiam probe novi. Itaque submisso et devoto animo abs Te mihi expeto, ut in dubiis ad Te confugere liceat et ut pro Tua in me benevolentia seminibus graminum, quae alit hortus Tuus instructissimus quibusque ego careo, egestati meae succurrere non dedigneris. Catalogum aliquorum subnectere audeo spe fretus indubia me, ut semper, sic etiam hac in re gratiam Tuam experturum iri.

Copiose apud nos provenit Tormentilla erecta floribus quinquefidis varians, quae egregie confirmat, quod in gen[eribus] pl[antarum] § 635 docuisti, cujus specimina exhibere possum, si jubes. Inveni eam quoque floribus trifidis. Quo autem referam plantam caule repente, floribus quinquefidid et quadrifidis, foliis radicalibus quinatis caulinis ternatis hic a me lectam me nescire fateor. An Potentilla reptans? Sed flores minores et calyces acutiores, glabriores sunt. An Tormentilla repens? Nemo me hoc docuerit praeter Te, Perillustris Domine; sic iterum ad Te confugere necesse habeo.

Nuper ad nos advecta est Avena paradoxa panicula coarctata secunda, spiculis muticis; raro enim in una alterave panicula florem arista brevi donatum reperias. An haec distinctam speciem constituere possit, tu solus dixeris; interim apud Auctores eam invenire nequeo adeoque dignam judicavi quam Tibi monstrarem. Semina proximo auctumno habebis.

Galium foliis senis et novenis subasperis spinula terminatis. Hall. nescio, quo referam. An Galium glaucum? Sed contradixit caulis hispidus uti folia, nec colorem glaucum obtinet. In Galio sylvatico, quod obiter notasse liceat, caules ante florescentiam erecti sunt summitatibus nutantibus sub florescentia diffusi.

Paris tournefortiana nuper commemorata sub accuratiori examine erat Trillium floribus quadrifidis.

Parens meus devotissime Te salutat sibique, si fieri possit, expetit pauca semina Polygoni barbati ad experimentia quaedam in unum tinctorium instituenda.

Si generosiss[imus] filius, quem sincere saluto, decadem suam heic imprimendam mittere velit Wismariam sub inscriptione, quam in peculiari schedula adjungo, ad viduam Rodtmannianam, rite illam accipiam.

Hisce vale meque gratiae Tuae semper commendatum habe

Ill[ustrissi]mi Nominis Tui
Cultorem devotissimum
J[ohannem] C[hristianum] Schreberum.

Lipsiae d[ie] 22 Jul[ii] 1766.

Pace Tua, colendissime Praeceptor, unum adhuc addendum habeo, quod concernit Brassicam alpinam perennem Rupp. Haller. 75. Bis eam plantam misi sub. n. 5. nomine eodem etiam bis addito. Alterum specimen habebat folia radicalia, alterum fructificationem. Quod haec planta Thuringica diversa sit a Brassica alpina perenni Tournefortii, disco ex Gerardo, sed etiam a Brassica arvensi dudum in hortis Lipsiensibus culta et pro Br[assica] orientali habita planta. Differt petalis albis minoribus, foliis radicalibus, caule simpliciusculo; petala sunt erecta nullo modo patentia adeoque erit Turritidis species, nisi fallor. Auctoritatem Tuam, si quis alius, certe ego maxime veneror. Sed fateor me ipsum esse in culpa, quod Tibi melius exemplar plantae hujus rarissimae non procuraverim, quod tamen emendare studebo et meliora specimina mihi apportari curabo per D[ominum] D[octorem] Grimm, Isenacensem, Tibi deditissimum, qui plantam invenit in monte altissimo subalpino Insulano dicto in Thuringia (Certe locus etiam discrimen injungit; Br[assica] enim arvensis clima adeo frigidum vix ferret).

Coronilla sub no. 8. missa est mere herbacea ut illa Jacquini obser. p. 48. Ceterum D[ominus] D[octor] Grimm promisit se Tibi semina et insecta transmissurum.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, XIII, 417-418). [1] [2] [3]