Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L3781 • Alexander Bernhard Kölpin to Carl Linnaeus, 8 July 1766 n.s.
Dated VIII. Jul. MDCCLXVI. Sent from Greifswald (Germany) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Viro Illustri,
Domino CAROLO A LINNÉ, Equiti Aurato,
Sac[rae] Reg[iae] Maj[estatis], Med[icinae] et Bot[anices] Professori,
longe celeberrimo rel[iqua],
Patrono atque Fautori summopere colendo,
S[alutem] P[lurimam] D[icit]
Alexander Bernhard Kölpin.

Literas TUAS amoenissimas d[ie] xvii Maii datas, una cum seminibus, initio mensis Junii accepi. Gratias TIBI pro benevola mei recordatione ago habeoque maximas. Semina pulcherrima, ex iussu TUO sata, laete proveniunt. Forskålea in specie et Polygonum tataricum, prae aliis, ut mihi nota, sese ostendunt. Spero fore, ut plantas ex caeteris provenientes tempore florescentiae reducam, sin minus, ad TE TUAMque solidissimam decisionem ex benigna TUA permissione appellabo.

De anseribus fumigatis et pomis TIBI transmissis anxius sum, num debito tempore ad TE pervenerint. Infelicem me aestimarem, si mors Domini Koschell mercatoris Holmiensis in caussa fuisset, ut exigua, quae TIBI post annuum iam tempus destinavi, dona altera vice perierint. Fatale me persequi videtur infortunium, quod impedimento est, quo minus meam TIBI penitus devinctam mentem aliquatenus declarare possem.

Semina ad me missa, ut aliis et seminibus et plantis solvere possem opto. Quod si ipse indirecte non praestare possum, tamen directe, ut id efficiam, allaborabo. Ante aliquot dies hortulanum meum Berolinum misi, ut plantas quae Cel[eberrimus] Gleditsch mihi promisit inde conquirat. Jussi illum acute circumspicere, si quid ibi occurreret, quod Upsaliae forsan deesset, idque secum adportet. Proxima tunc occasione navali illud expectabis. Floruit nuper in Horto Acad[emiae] plantula, cuius semina Helmstadio accepimus sub nomine Ignotae, quae mihi Holosteum succulentum esse videtur. An possides illam? Sin minus, quam proxime semina transmittam.

Ne inique feras rogo, ut de responsione ad quaestiones in epistolis meis mense Martio propositas, moneam; in specie autem ea avide exspecto, quae contra Cranzium monenda ducis. Incidi nuper in eius Institutiones Rei herbariae iuxta nutum naturae digest[ione] et Habitu, Vienn[ae] 1766. In praefatione inepte contra TE disserit, quasi habitus considerationem in totum sprevisses, nec unquam habitui aliquid dedisses. In omne systema artificiale biliosus est, in primis in perscrutationem staminum et pistillorum, quasi TU, VIR ILLUSTRIS, dixisses. Respice tantum stamina et pistilla, omnes reliquas partes neglige! Praemium 50 Ducatorum illi constituit (risum teneatis Amici!), qui aliquando liquido demonstraverit scripto, posse ex data una fructificationis per totum vegetabilium constante parte, certissime, facillime et quasi ductu Naturae omnes vegetabilium species cognosci determinarique; ex Habitu vero hoc fieri posse audacter asserit; est enim illa absoluta vis, illa superior potentia, quae quantocyus in similitudinis vel dissimilitudinis assensum rebellem etiam rationem (videsne Romano-catholicum?) rapiat et inter haecce agnationis stabilitat gradus aut summae ponat metum discrepantiae. Habitus ergo esse debet omnis systematis basis. At ipse rapienter quaestionem monet: Ubi igitur potentioris habitus gradus? Cum saepe tamen accidat, ut ex non recte percepto habitu erremus, errorem sane non adeo habitui quam indicio nostro proprium. Respondetur: Habitus etsi summa potentia sit, ea non adeo vaga aut exlex statui potest, ut nulli rei obnoxia sit, habet et suas quibus regatur habitus leges, sua habet, quibus confirmetur privilegia; et talem habitus speciem vocat absolutum habitum, qui indissolubilis et infallibilis sit et omni systemati imperet; vagus vero fallere potest. Sic eius Systema naturale ex habitu, tot encomiis celebratum ad artificiale, quod fere nil nisi TUA habet, deflectit, id quod ex consideratione classium et subdivisionum patebit. Class. I. Habitus absolutus. Crypthantae. Ord. 1. Filices. 2. Musci 3. Algae 4. Fungi. Subdivisiones ex ipsa eius confessione Linnaeanae sunt. Class. II. Habitus simplex et affinis Apertior. Incompletae 1. Apetalae 2. Viduae, quae vel staminibus vel pistillo carent. Priores ex numero staminum subdividuntur; posteriores vel monoica vel dioica sunt. Class. III ad XI inclus[a] gerit inscriptionem. Habitus absolutus et deliquescens, quod in aliqua characteris absoluti parte deflectant. Sed ad Class. III Compositae. 1. Semiflosculosae 2. Capitatae 3. Discoid. 4. Radiat. Class. IV Gramina 1. Monoclina 2. Diclina. Priora α) in monostyla β) in distyla locustis vel subunifloris vel multifloris. Posteriora vel monoica vel polyoica. Class. V. Palmae 1. Flabellifoliae 2. Pennatifoliae 3. Bipennatifoliae 4. Incompletae 5. Spatha bifida 6. Ringentes 7. Orchideae 8. Ensatae Ex palmis naturalis in Lilia defluxus est. Class. VI. Liliaceae 1. Monopetalae 2. Polypetalae. Class. VII. Ringentes 1. Gymnospermae 2. Angiospermae. Class. VIII Papilionaceae 1. Connexae 2. Solutae Subdivisiones ex Diadelphia Decandra Linn. Class. IX Cruciformes. 1. Siliculosae. 2. Siliquosae. Class. X. Umbelliferae 1. Utroque involucro. 2. Partiali solum 3. Nullo. Class XI Columniferae. 1. Simplicis calycis. 2. Duplicis. Class XII. Habitus simplex. Calyciflorae 1. Monopetalae 2. Polypetalae. Class. XIII. Habitus simplex. Fructiflorae. 1. Monopet. 2. Polypetalae. Class. XIV. Methodus artificialis. Paucistamineae 1. Monopet. 2. Polypet. Class. XV. Methodus artificialis. Multistamineae. 1. Monopet. 2. Polypetal. Generum et specierum definitiones LINNAEI (ipse modeste profitetur). Ex his patent, quae sint propria, quae aliena et ante dicta. Votum denique illi elabitur, ut contracta proderent genera et rite inter se ponderatae species, quasi nunquam oculis usurpasset Genera et Species TUA plantarum. Nomina Adr[ianus] van Royen, Halleri et Ludwigii aeri insculpenda curavit et libro praemisit. Plures autem veros Botanicos aeque ac TU, VIR ILLUSTRIS, de Cranzio sentire docet Epistola Cel[eberrimi] Gleditschii nuper ad me data, ubi de Botanicis Viennensibus ita, ut mihi videtur praecise, loquitur. In Wien ist Herr Prof[essor] Jacquin zurückgekommen aus Ungarn, er findet wenig Beyfall, der tyrannische van Swieten drucket alles nieder. Laugier ist Prof[essor] Bot[anices] im Kayserl[ichen] Garten, ein Schüler von Jussieu und gut, ohne Beyfall. Crantz ist ein Stümper und böshafterMann mit vielem Geschrey, aber doch ein gutes genie, nur ist er in der Naturwissenschaft elend. NB. ein Mann der vor 2,3 Jahren noch keine Pflanze kennet, und jetzto auf alle meister schimpfet! Ein medicus Cicutarius, Colchidaster und Aconitarius.

Nuperrime plantulam solitariam in agro Gryphiswaldensi, prope nemus quoddam uliginosum, legi, quam nondum ad suum genus et speciem reducere potui. Decisioni ergo TUAE et descriptionem meam et plantulam ipsam hisce subicio.

Planta digitalis. Radix tenerrima, simplicissima. Caulis simplicissimus, erectus tetragonus. Folia bina opposita, ovata lanceolata, integerrima, cauli adpressa, per paria remota superioribus magis contiguis. Flos terminalis, unicus, in alis tamen superiorum foliorum rudimenta plurium florum latitare videbantur.

Cal. Perianthium monophyllum, quinquepartitum, laciniis erectis setaceis; tubo corollae arcte adpressis.

Cor. monopetala, hypocrateriformis. Tubus laciniis calycinis longior, sulcatus, superne angustior. Faux pervia. Limbus quinquefidus; laciniis ovatis patentibus.

Stam. Filamenta quinque filiformia, fauci corollae inserta, limbo breviora. Antherae oblongae.

Pist. Germen superum, oblongum, compressum, longitudine calycis.Stylus</u< simplex. Stigma bifidum, compresso-capitatum.

Per. Capsula bivalvis? bilocularis?

Color Limbi, corollae pallide rubens, tubi viridis.

Si flores in capitulum essent congesti et scapus nudus, pro Androsaces specie haberem.

Ignoscas temeritati meae, quae minutiis TE interrumpit. Nunquam mihi magis diffido, quam phaenomenis occurrentibus, de quibus nescio, an ab aliis sint notata necne? Permittas, quaeso, ut huius commatis pauca TIBI proponam et quae TIBI de hisce haereat sententia comperiam:

1. Clutiae genus et a TE et ab omnibus, ni fallor, post Boerhaavium Botanicis ad Dioeciam refertur. Cum ergo unicam, quae mihi est, speciem Auditoribus meis demonstrae vellem Clutiam scil[icet] pulchellam, praemonebam hocce genus ad Dioeciam recte referri et in individuo, quod coram esset, non nisi flores femineos adesse asseverabam. Dum huius rei ostendendae caussa florem decerpo, ecce! Adest mas! In arbore quam nunquam nisi flores femineos gerentem toties Berolini, unde et nostrum specimen, ex mea sententia conspexeram. Ulterius inquirenti plus quam viginti flores vere et mere masculi, praeprimis in apice trunci, inter quinquaginta circiter mere femineos in una eademque arbore occurrebant. Nectariorum conditio in utroque flore erat perfecte eadem quam in Horto Cliffort[iano] et Generibus Plant[arum] adesse annotas, in mare scil[icet] duplex, in femina simplex. Nonne ergo haec species iure meritoque monoica censenda? Appositum exemplar observationem meam corroborare potest.

2. Fraxini genus ad Polygamiam recte refertur. TU autem, VIR ILLUSTRIS, et plerique quos consultavi Botanici hermaphroditas et feminas reperiri asserunt. Ego vero hoc vere Fraxini excelsioris hermaphroditas quidem inveni arbores; attamen plurimas deprehendi arbores, in quibus inter centum circiter flores mere masculos, tres aut quatuor tantum observavi hermaphroditos; nullam autem vidi arborem femineis flosculis tantum praeditam. An ergo haec species, an totum genus, Polygama trioica? quae hermaphroditos mares et femineas distincta alant. Hallerus Enum[eratione] Helv[etiarum plantarum] scribit: Florem, quem nondum vidi, lego duo stamina habere in mare, in alia hermaphrodita, etc. et in Addend[is] p. 773 situm staminum et antherarum figuram fuse describit.

3 Duas Aesculi species ita distinguis ut Hippocastanum septem tantum gerat stamina. Paria autem octo. Ego autem quam saepissime hoc anno etiam in Hippocastano octo stamina deprehendi.

Ignoscas, quaeso, ad taedium usque longae epistolae. Mirum nihilominus adicere lubet phaenomenon de novo quodam converso ad historiam naturalem. Est hicce Dominus Walter Prof[essor] Anat[omiae] Berolinensis, qui me Berolini Insecta piscantem saepe derisit, at nunc ad me scribit se e tenebris ad lucem conversum esse et singulari amore historiae naturalis et in specie Entomologiae capi. Sollicitat me in specie ut Suecica illi conquirerem Insecta, inter quae praeprimis Papilionem Apollinem et Mnemosynen desiderat. Sin ergo quovis modo fieri potest a TE, VIR ILLUSTRIS, omni qua par est observantia rogo velis in specie praedicta mihi transmittere insecta. Sumtus, quam lubentissime expendam, dummodo occasio mihi arrideat gratitudinem meam Praeceptori meo anatomico testificandi et amorem eius in historiam naturalem magis magisque accendendi. Sin simul Dissertationes a TE post abitum meum e Suecia editas obtinuero, habebis me TIBI obstrictissimum, in speciem istam de Thea et de Opobalsamo avidissime expecto. Obtinui nuper a Domino Tingstadio, qui Upsaliae literis operam dedit Fundamenta Ornithologica, quae summo cum fructu perlegi. Sin ea quae ad me mittere velis per tabellarium, non promoveri queant, ea Domino Koschell iuniori Mercatori Holmiensi tradas, enixe rogo. Habebis me ad quaevis TIBI regerenda officia promptissimum.

Loeflingium TUUM, proxima occasione navali, Germanica veste indutum accipies. Vale mihique fave!

Gryphiswaldiae d[ie] VIII Jul[ii] MDCCLXVI.

Impedimentis detentus epistolam tabellario Italo die tradere non potui, postea mihi ruri degenti dubium meum circa plantulam supra NB notatam resolutum est. Erat mira variatio Gentianae centaurei.

Berolino comperi Doctorem quendam Schmidt Sueciam TUI videndi caussa petiisse. Huic libri mihi hic Gryphiswaldiae tradendi, confisi sunt, sed huc usque nec virum nec libros vidi, cum tamen ab initio mensis Maii utrosque exspectavi. Confusissimus et consternatus fere, nescio quid de hoc homine cogitandum, cum pretiosi quidam libri e.g. Morison et Hort[us] Cliffort[ianus] hisce sint admixti. Obstrictissimum me TIBI reddes, si quam huius hominis notitiam mihi suppeditare posses. Vale!

D[ie] XVIII Jul[ii].

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, VIII, 112-115). [1] [2] [3] [4] [5] [6]