Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L3800 • Johan Zoëga to Carl Linnaeus, 12 September 1766 n.s.
Dated XII. Septembr. MDCCLXVI. Sent from ? () to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Illustrissimo Domino, Equiti et Archiatro a Linné,
Fautori suo quam maxime venerando,
S[alutem] pl[urimam] D[icit]
J[ohannes] Zoëga.

Summam certe percipio voluptatem perlegendo ultimas TUAS humanissimas, quibus missa Conchylia grata et accepta TIBI fuisse, expressionibus nimis benignis mihi persuades. Grata mihi est, eritque dum vivo, quaevis occasio TUAE voluptati aut aliquid addendi aut gratum memoremque beneficiorum TUORUM me adhuc existere, TUORUMque praeceptorum scriptorumque sedulum sectatorem monstrandi. Gratias etiam ago quam maximas, quod numeris meis nomina mihi extricandi difficiliora adiicere volueris, nec absenti doctam negare instructionem. Inter novissima, quae nec TIBI ingrata erunt, haec habeo, quod clementissima nostra Regina, quam nuper ab Anglis accepimus, scientiam Botanicam summe amet eiusque protectricem et promotricem se praebitura sit. Catalogus plantarum, quae in horto nostro viguere, litteris ad nobilissimum Dominum Professorem, filium, inclusus est, una cum enumeratione desideratarum quarundam, quas ut nobis communicet filius clarissimus non dubito, quin benigne permittas. Rubum arcticum ex Norvegia quidem accepimus, sed dubito, quin sub adventu nimis aeger per hyemem vivat. D[omi]nus Professor Baeckeman mihi scripsit de vesica, materia palbabili lutea repleta, quam sub ventre piscis ex ordine nantium viderit nec cognoverit. Plures eiusmodi ego vidi, nec est nisi Placenta uterina, quum Nantium pleraeque viviparae sint.

Inveni ante aliquod tempus in Vesica fellea Cotti Scorpionis vermem singularem. Erat hic e genere Taeniae, longitudine duorum circiter digitorum, latitudine lineae et quod excurrit. Quivis articulus medio porum habet. Margines laterales totius serrati apparent. Vetimus minoris extremitatis articulus reliquis eiusdem extremitatis duplo longior est et parum latior; at est horizontaliter bivalvis, valvulis sibi invicem plane incumbentibus. Nescio, an hoc os dicendum. Singularis certe est structura. At multo differt ab eo, quod de ore Taeniae affert D[ominus] Pallasch; qui haud raro errasse mihi videtur. Saltem Ascarim lumbricoidem pro Lumbrico humano assumsit; cui errori vix ignoscendum. Quid TIBI videtur de Taenia eius hydatoidea? Non inquiram, an sit vermis, nec, inscius quamvis, negabo. At si sit vermis, certe ex eius charactere non poterit esse Taenia, quum corpus articulatum pro charactere assumserit. Possideo talem hydatidem; at eius os descriptum non observavi.

Exspectamus iam ambabus manibus Systema locupletatissimum. Vivas valeasque in scientiae incrementum, meam vero summam voluptatem. Salutes meis verbis omni, qua par est, observantia, rogo, Dominam uxorem generosam reliquamque nobilissimam familiam. Vale iterumque vale, mihique fave!

Dabam d[ie] XII Septembr[is] MDCCLXVI.

[address]
à Monsieur
Monsieur de Linné
Chevalier, Archiatre et
Professeur en Medecine et
Histoire naturelle
à
Upsala

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, XVI, 351-352). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. “Af Linnés brevvexling” (1871), p. 481   p.481.