Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L3848 • Johan Christian Fabricius to Carl Linnaeus, 1766? n.s.
Dated . Sent from ? () to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Viro generosissimo atque nobilissimo,
D[omino] C[arolo] a Linné,
Archiatro meritissimo, Equiti
splendidissimo, Professori celeberrimo,
s[alutem] p[lurimam] d[icit]
J[ohannes] C[hristianus] Fabricius.

Litteras TUAS nuper ad me datas maxima cum voluptate accepi, iterum iterumque perlegi. Laetor TE valere et me benevolentia TUA haud indignum iudicare. Felicem me semper putabo, quod amore vere paterno me amplecti TUAque manuductione specialissima me beare haud dedignatus sis. Nullum sane naturale video, quod mihi recordationem praeceptoris optimi haud inspirat, cui omnes in historia naturali progressus, qualescunque denique sunt, omnino debeo.

Lipsiam reliqui Dresdam petens, ubi apud Inspectorem Birkhan historiae naturalis cultorem diligentissimum per totam aetatem permanebo. Nunc vero in describendis insectis nom mihi minus cognitis pergam.

        Tenebrio aeneus Scopoli n. 255.

alatus aeneus elytris mucronatis. Habitat in locis lapidosis frequens.

Magnitudo T[enebrionis] caerulei. Antennae et corpus picea. Caput et Thorax obscure aenea. Elyptra dilutiora, striata excurrunt in mucronem rigidum, obtusum. Alae albae longitudine elytrorum (nec apterus, uti dicit Scopoli). Pede picei tarsis rufo villo barbatis.

        Attelabus

Ater thorace elytrisque sanguineis.
Curculio nitens Scop. n. 72. Habitat Dresdae D[ominus] Inspector Birkhan. Differt tam ab A[ttelabo] coryli quam arullanae. Statura magis gibba. Rostrum crassum, obtusum antennis basi rubris. Caput postice minus angustatum. Thorax sanguineus scutello nigro. Elytra rigida striis punctatis. Subtus una cum pedibus totis ater. Pedes anteriores parum longiores.

        Curculio

Longirostris femoribus dentatis, thorace elytrisque nigris. sutura alba.
Habitat Dresdae D[ominus] Inspector Birkhan.
Magnitudo et statura C[urculionis] acriduli. Supra niger, at linea alba percurrit in medio a basi capitis ad apicem elytrorum. Subtus cinereus pedibus nigris.

        Papilio Nymphalis

Alis dentatis fuscis disco fulvo; primoribus utrinque ocello unico, pupilla gemina. Habitat in Pilosella, plantagine D[ominus] Inspector Birkhan.

Statura et magnitudo P[apilionis] macrae. Alae superiores supra fuscae macula in medio magna fulva. Ocelloque atro pupilla duplici alba. Subtus concolores parum pallidiores. Alae inferiores etiam fuscae macula fulva et puncto patuo albo loco ocelli. Subtus nebulosae punctis tribus albis.

Chrysomela in praecedenti epistola descripta differt a Chrysomela longimana magnitudine triplo et elytris multo pallidioribus tripunctatis.

In descriptionibus communicandis alio tempore pergam, quam hodie de laboribus meis novissimis TE certiorem facere iudiciumque TUUM mihi expetere constitui.

Examinavi nempe omnia insecta mihi cognita, quorum circiter 1 400 species, secundum omnes oris partes, et ex his genera condidi, ut mihi videtur, constantiora. Characteres elaboravi tam naturales quam essentiales ad normam generum plantarum, e quibus nunc characterem Scarabaei Melolonthae TIBI communicabo et iudicium summi praeceptoris submisse expeto.

Palpi quatuor inaequales filiformes.

    Anteriores longiores quadriarticulati, articulo primo tertioque brevissimis adhaerentes maxillae inferiori.
Posteriores breves, triarticulati articulis subaequalibus adnati medio interno labii inferioris.

Maxilla superior brevis cornea, arcuata, inermis, apice bifida.
Maxilla inferior brevis cornea, subarcuata apice multidentata.

Labium inferius porrectum corneum cordatum.

Character essentialis consistit in maxilla inferiori multidentata. Ad hoc genus pertinent Melolontha, solstitialis, sepicola, horticola, fullo aliaque.

Responsione TUA si me beares velles, ut aut ad parentem optimum Hafniae aut ad inspectionem Birkhan Dresdae mittas velim, tunc enim tuto accipiam.

In Botanicis unicam Targioniam hic inveni. Spero tamen aestate veniente plures et muscos et plantas accipere. Sequitur simul figura animalculi istius, quod novum genus putant Dresdenses, ut et phalaenae rarioris, quas ambas ab inspectore Birkhan communicatas accepi. Coniugem saevissimam familiamque totam nobilissimam meis verbis salutes etiam atque etiam rogo, qui semper TUAM valetudinem ferventi pectore opto.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, IV, 75-76).

upEDITIONS

1. “Af Linnés brevvexling” (1871), p. 467-468   p.467  p.468.