Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L3850 • David Gottlieb Tachsett to Carl Linnaeus, [30 June 1766] n.s.
Dated Undated, but presumably written in the early summer of 1766. Sent from Leipzig (Germany) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Vir Generosissime, Doctissime,

Contingit mihi inter exoptatissima, quae ab officio Secretarii perpetui, cui sodalitas oeconomica Lipsiensis me nuper praefecit, pendent, ut ipse ego, iussus Tibi publicum hoc aestimationis et confidentiae testimonium suo nomine edere, occasionem nanciscar, Tibi sistendi in me summum eruditionis et meritorum Tuorum admiratorem, et mallem dicere discipulum, nisi tempora mea impedivissent, quominus profectus mei studium historiae naturalis aequarent, quo equidem ex lectionibus scriptorum Tuorum doctissimorum fuit accensus. Jam impense Te rogat sodalitas nostra, ut petitis suis, quae ex libello memoriali harum litterarum comite satis perspicere licuerit, haud aegre velis gratificari, denuoque Te obsecrat, ne moleste feras sibi responsionem Tuam ante exitum anni adhuc suo sumtu remittere. Tuo auxilio Tuoque consilio adjutam persuasum habet se perfecti aliquid in hoc genere esse effecturam, in quo bono patriae publico aliquantulum opitulari allaborat, ideoque diffisa suis propriis consiliis ad Te se convertit utque, quasi ipse hortum oeconomicum instituere suscepisses, cogitata Tua humanissime declarare ne graveris iterum atque iterum abs Te expetit. Ego vero, quasi adeo ipsa viva doctoris voce edoctus fuerim, vehementer admodum laetabor novaque inde, si fieri hoc potest, incrementa capiet reverentia, qua semper Te suspexi. Te autem obsecro et obtestor, ut me Tibi commendatissimum esse velis, ut Tui

studiosissimum, Tibique obsequiosissimum

David Gottlob Tachsett,
Secret[arium] perpet[uum] Sodal[itatis] oeconom[icae] Lips[iensis].

Nos Tibi de novo summopere obstringeres, si notando inter plantas indicis eas, quarum Semina largiri officiose posses; spem nobis Faceres nos necessitate urgente velut ad Te recurreremus apud Te defectus nostros suppleturos esse.

A Monsieur
Monsieur de Linné
Chevalier de líordre de líetoile du
Nord, Archiatre de sa Maj[esté] de Suede
Professeur très excellent
à Upsal

upSUMMARY

David Gottlieb TachsettTachsett, David Gottlieb (?-?).
German. Secretary of the Society of
Economy at Leipzig. Correspondent of
Linnaeus.
introduces himself to Linnaeus as the Secretary of the Society of Economy at Leipzig [Leipziger Ökonomische SozietätLeipziger Ökonomische
Sozietät , The Society of Economy
at Leipzig
German. Founded in
1764.
].

Tachsett praises Linnaeus. He wishes he had been a disciple of Linnaeusís. However, he has learnt much from his works. The Society of Economy entreats Linnaeus, before the end of that year, to give his advice regarding the foundation of an economical garden for the public good.

P.S. The Society of Economy asks Linnaeus, when listing the plants for the economical garden, to mark which ones he can send.

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, XV, 22-23). [1] [2] [3]