Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L3859 • David Skene to Carl Linnaeus, 21 January 1767 n.s.
Dated Jan 21.1767. Sent from Aberdeen (Great Britain) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Vir Clarisime,

aliquot ante Menses ad te scripsi eodemque tempore per Amicum Copenhagam iter facientem misi serpentem Gronovii Mus. 2. p. 63. n. 26, quem antea pollicitus sum, cum paucis aliis animalibus ad vermium classem pertinentibus, in finibus nostris Scoticis collectis. Nullis autem tuis acceptis literis vereor, ne infortunio quodam ad te nunquam pervenerint. Hoc mihi magis doleret, uti quae misi minus tibi cognita sunt & rara mittendi datur occasio. Ex illo tempore ulterius investigavi, quae in nostris littoribus invenienda sunt. Animalia Tubicola apud nos satis numerosa neque non diversa sunt. Domiciliis maxima discrepant. 1o In quibusdam tegmen omnino calcareum & testaceum est, uti Serpula 3-quetra. Serpula teres operculo simplici. Serpula teres Operculo dublici. 2o In aliis tegmen est Arenosum succo calcareo fortiter agglutinatum, uti incola tubulariae arenosae Anglicae, saepe solitariae saepius vero aggregatae. 3io In aliis tegmen est Membranaceum particulis arenosis externe armatum, uti incola tubi fimbriati. Horum omnium Domiciliorum Incolarum Specimina misi. Hisce addere licet, uti Tubi fabricator. Animal nuper a me primo observatum habitat maris marginem. Tubum construit cylindraceum, arenosum, diversum vero a no 2, uti particulae arenosae levissime cohaereant & tubuli nulli alio corpori affixi sint; soluti vero & nullo ordine jacent arenae ingenti copia lateribus incumbentes. Diversus etim est tubus a no 3 & situ & fabrica, uti lateri incumbens, nihilque membranaceum continens. Incola diversissimus est a no 2 & 3. En descriptio brevis Animal circiter 3/10 unc[iae] longum, filiforme, teres. Caput antice attenuatum habet superne ad partem posticam tentacula 2 longa, sensim ad apicem acutum attenuata. Quae saepissime retrorsum curvantur arietis cornua satis apte aemulantia. Oculi 2 sunt, parvi, nigri, statim arte ortum tentaculorum siti, segmenta Corporis numerosa & singula instruuntur, pari pedum pinnaeformium apicibus setaceis (ut fere semper in congeneribus). Cauda processibus 4 brevibus, conicis, subacutis terminatur.

Ad eundem classem relegandum videtur aliud Animal Aquae dulcis, nisi forte ad ea pertinet, quae metamorphosin subitura, adhuc vero nullum mihi contigit videre autorem de hoc verba facientem. In Stagnorum fundis, ingenti saepe copia collecti inveniuntur tubi cylindracei, erecti, saepe aliquot uncias longi ex limo succo animali agglutinato confecti. Incola hujus tubi est circiter 4/10 unc[iae] longus, linearis, articulatus, laete rubens. Caput subovatum tentaculis 2 filiformibus, 3 articulatis singuli articuli seta laterali infra tentacula dentes 2 acuti arcuati, cornei, horisontales. Corpus cylindraceum articulis 12 Crurum parca 2 crassa, brevissima, pedibus rotundatis, fimbriatis par prius ad Articulum 1um posterius ad 12um reliqui Articuli nudi. Articulus etiam 12us terminatur processibus 4 carnosis. Desino vero, ne taedeat descriptio longior. Si quid de hisce tibi innotuit, fac sciam, quod animo gratissimo accipiam. An adhuc in lucem prodiit Editio 12ma? Si Vermes, quos tu antea desiderabas & ego misi, omnino perditi sint, alios feliciori data occasione mittam. In literis, quae illos comitabantur, de Asteriis nostris, 5, 9, 13 radiatis dixi, item de Julo novo Scotico, de fucis etiam C[aspari] Bauh[ini] Prodr. pag 154 Cap. 8 no 1, 2, 3, qui diversissimae species sunt & apud nos non infrequentes. Ex literis a D[omi]no Ellis nuper acceptis certior factus sum te aliquid in fungis suspicasse Vitae Zoophytorum non absimile. An quid certi detexisti? Valeas, Vir Spectatissime, summamque meam in te Observantiam persuasam habeas vehementer velim

Cultor tuus devotissimus
David Skene

Dabam Aberdoniae
Jan[uarii] 21. 1767.

The Honourable
The Royall Society of Sciences
at Upsal
Sweden

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original manuscript (LS, XIV, 91-92). b. contemporary copy (New College Library, Edinburgh University , THO 11, 78-81). [1] [2] [3]