Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L3860 • Johan Christian Fabricius to Carl Linnaeus, 18 January 1767 n.s.
Dated 1767. d. XVIII Januar.. Sent from Leiden (Netherlands) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Viro generosissimo atque praenobilissimo,
Dom[ino] Car[olo] a Linné,
Archiat[ro] Reg[io] celeberrimo etc.,
s[alutem] p[lurimam] d[icit]
J[ohannes] C[hristianus] Fabricius.

Jam diu, Vir generosissime, ad TE litteras exarassem, nisi itinera instituta me impedissent. Saxoniam omnino reliqui, postquam aliquoties museum Electorale visitavi. In Mineralogicis amplissimum, quod unquam vidi, hoc fuit. Mammalia continet multa, attamen omnia nota; animalia reliqua pauca et insecta vix ulla. Adest etiam herbarium ab Hebenstreitio in Africa lectum, at misere conservatum et, quantum vidi, nullae aderant plantae ignotae, quamvis haud omni diligentia examinare licuit. Contentus laetusque reliqui Saxoniam, ubi vix ulla Botanica, horti nulli, et deliciis historiae naturalis capti, paucissimi. In Hollandia viget adhuc amor huius scientiae, certe collectiones et musea optima, at semper absque ordine absque systemate. Aestate, si vires vitamque concedant fata, littora olim TE calcata et floram a principe Botanicorum examinatam tractabo, nunc descriptiones insectorum mihi minus cognitorum continuare liceat, si forte ea systematis appendici inserere placeret.

1. Phalaena Bombyx alis albis V nigro inscriptis. Habitat in Tilia Dresdae.
Ph[alaena] Salicis maior Antennarum radii ferruginei. Corpus cinereum pedum annulis nigris. In medio alarum superiorem figura exacte V referens, nigra.
Larva fasciculis dorsi octo anticis posticisque albis collari hirsutissimo.
Puppa viridis macula thoracis nigra.

1. Phalaena noctua alis corporeque atris albo punctatis.
Habitat in America.
Statura Dominulae. Caput et thorax nigra albo punctata. Alae concolores atrae punctis plurimis albis sparsis.
Macula oblonga costalis sanguinea punctis duobus nigris foeta ad basin superiorem.

3. Phalaena Geometra seticornis alis niveis, superiorem costa ferruginea. Habitat in America. Statura et magnitudo Ph[alaenae] nympheatae. Corpus et alae nivea costa ferruginea.

4. Phalaena Tortrix alis superioribus flavicantibus, maculis duabus costalibus sulphureis.
Habitat in Quercui Lipsiae.
Statura Phalaenae Holmianae, at triplo maior. Caput et thorax cinerea. Alae superiores flavescentes, punctis duobus fuscis in medio, quorum posterius maius, oblongum. Ad basin marginis crassioris macula oblonga sulphurea et alia quadrata in medio cuiusdem marginis.

5. Phalaena Tinea alis fuscis, vitta communi dentata alba, thorace niveo punctis duabus nigris.
Habitat in lichene Prunastri Saxoniae.
Statura Xylostellae at maior. Caput et thorax nivea puncto atro utrinque in thorace. Abdomen flavum. Alae superiores fuscae vitta communi alba tridentata.

6. Sphex corpore alisque cyaneis, antennis rufis.
Statura et magnitudo Sp[hecis] Coeruleae, Corpus totum cum alis cyaneum. Antennae rufae primo articulo cyaneo. Pedes nigri. Habitat in America.

7. Papilio Heliconius alis integerrimis fusco hyalinis, posticis punctis quinque albis.
Habitat in Indiis. E Museo Leidensi.
Statura P[apilionis] durae, at fuscus, absque ocellis et punctis quinque albis.

8. Pap[ilio] Pleb[icula] Urb[anus] alis integris fuscis, fascia maculari flava, subtus purpurascentibus flavo irronatis.
Habitat in America.
Statura P[apilionis] Commae Alae superiores fuscae fascia maculari flava in medio et punctis tribus parvis versus apicem. Inferiores pilosae immaculatae. Subtus omnes purpurascentes primoribus fascia maculari, punctis tribus et atomis innumeris flavis, inferioribus atomis tantum flavis innumeris.

9. Pap[ilio] Pleb[icula] Urb[anus] alis integerrimis concoloribus albis, margine nigro.
Habitat in Indiis, e museo Leidensi.
Statura et magnitudo Pap[ilionis] Malvae, Alae omnes concolores albae, primoribus apice margineque nigro striatis, secundariis margine nigro.

10. Cicada thorace tricorni, postice producto longitudine alarum.
Habitat in Indiis.
Statura C[icadae] cornutae. Thorax utrinque spina laterali obtusa, et in media spina longiori erecta acuta. Color testaceus striis tribus sanguineis.

Post aliquod tempus, si museum principis vidi, spero me plura communicare posse.

Nunc vero me meaque studia TUAE commendo benevolentiae.

Leydae 1767 d[ie] XVIII Januar[ii].

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, IV, 77-78). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. “Af Linnés brevvexling” (1871), p. 457   p.457.