Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L3868 • Alexander Bernhard Kölpin to Carl Linnaeus, 6 January 1767 n.s.
Dated VI. Januar. MDCCLXVII. Sent from Greifswald (Germany) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Viro Illustri,
Domino CAROLO A LINNÉ, Equiti Aurato,
S[acr]ae Regiae M[ajesta]tis, Archiatro,
Med[icinae] et Bot[anices] Prof[essori]
longe celeberrimo rel[iqua],
Patrono atque Fautori ad cineres usque colendo,
S[alutem] P[lurimam] D[icit]
Alexander Bernhard Kölpin.

Tempus vicissitudinis annuae, quod consuetudo votis pro salute Patronorum atque Fautorum sacravit, consulte eligo, quo TE, VIR ILLUSTRIS, lineis hisce perexiguis, beneficiorum praeclarorum in me collatorum satis memor, adeam. Avertat D[eo] O[ptimo] M[aximo], ut fama, de morbo TUO post iter Stockholmiense, ad aures meas perlata confirmetur. Si quid autem veri huic famae forte inest, in praesenti TE salvum iterumque salvum et vigori pristino plenarie restitutum Summa providentia esse iubeat. Servet TE ad seros usque annos sospitem atque incolumem sartum tectumque in pulcherrimae scientiae praesidium, totius orbis literarii ornamentum, familiae generosae solatium TUORUMque indefessorum cultorum emolumentum. Nec mihi, quamvis exiguo, hocce praesenti anno favere desinas, omni qua par est submissione rogo.

Post illud tempus quo literas TUAS ultimas mihi gratissimas d[ie] 1 Aug[usti] a[nni] p[rioris] datas accepi, binas ad TE dedi epistolas. Harum priori versio mea Loeflingii erat iuncta, altera d[ie] xx Septembr[is] a[nni] p[rioris] data cado pomorum concomitata erat, curae mercatorum Holmiensium Küsell et Wahrendorff commisso. Forsan iterum corrupta ad TE venerunt, quod vehementer dolerem. Hoc cum ita sit de pomis fere despero; hancce autem iacturam anseribus fumigatis, qui meliori praeterito anno usi sunt fortuna, reparare imminente vere annitar.

Scripsi d[ie] 20 Septembr[is] a[nni] p[rioris] de D[omino] D[omino] Pallas iter ad Cap[ut] B[onae] Spei moliente. Hoc iter non solum a Principe Aransionensi decretum erat, sed et anni reditus 2000 florenorum per quinque annos, quibus in Cap[ite] B[onae] Sp[ei] versari debuisset Domino D[omino] Pallas assignati erant. Parentes autem eius in summo senio constituti huic filii itineri usque adeo sese opponebant, ut sororis eius maritum Hollandiam mitterent, qui eum, quamvis invitum, Berolinum reduxit. Inde iterum ad me literas dedit et promisit quam proxime Elenchum suum Zoophytorum et Miscellanea Zoologica transmittenda, quae, si placet, TEcum communicabo.

Alia via ex Hollandia sequentia accepi nova botanica. Prodiit Lugd[uni] Bat[avorum] Specimen botanicum inaugurale sistens descriptiones plantarum aliquot novarum Auctore Daniele de la Roche Geneviensi. Sunt plantae hae variae species Generum Ixiae, Gladioli, Vieusseniae. Adiectae sunt quinque tabulae aeneae.

Bot[anices] Prof[essor] Haganus M[artini] G[uilelmi] Schwencke catalogum plantarum officinalium quae in horto suo aluntur proxime propriis sumtibus in lucem dabit, eique novae plantae a Cel[eberrimo] van Royen Prof[essore] Bot[anices] Leidenensi Schwenckiae dictae descriptionem et figuram addere decrevit.

Mitto TIBI confirmationem observationum D[omi]ni Prof[essoris] Röhl de polypis circa Gryphiswaldiam reperiundis. Insequitur simul specimen speciei cuiusdam Amaranthi, quae iam tertia hyeme in Caldario meo floret. Descriptionem praeterito anno ad TE misi. Infinitas TIBI agam gratias, si huius speciei nomen mihi indicaveris.

An proximo mense Martio iterum semina plantarum quarundam rariorum a TE obtinenda sperare mihi licebit? Benevolentia erga me TUA, quae sane est summa, spem erigit. Certe hocce anno hortus meus donis TUIS magnificis e.g. Forskålea, Melochia pyramidata, Ayenia pusilla, Cassia, ni fallor, occidentali, Ziziphora mitiori aliisque quam pluribus superbiit.

Meo exemplo vides, VIR ILLUSTRIS, beneficia collata mortales semper confidentiores imo audaces reddere. Non solum enim in mei ipsius sed et amicorum commodum rogare audeo. Petiit amicorum quidam, rerum naturalium collectio, ut, si fieri posset tres Sertulariae species illi procurarem, echinatam, scilicet cedrinam et purpuream. Minimo tantum, sin aliter fieri nequit, exoptat frustula. Sin TIBI forsan aliae huius generis species deessent vel alia marina forent in votis, per eandem viam eadem pro TE certissime comparabo. Omnia de TUO in me favore, spero.

Fac, ut valeas, mihique porro faveas humillime rogo.

Dab[am] Gryphiswaldiae d[ie] VI Januar[ii] MDCCLXVII.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, VIII, 118-119). [1] [2] [3]