Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L3871 • Carl Linnaeus to John Ellis, 1 January 1767 n.s.
Dated 1767 d 1 januarii. Sent from Uppsala (Sweden) to London (Great Britain). Written in Latin.

Viro Nobilissimo, D[omi]no Joh[n] ELLISIO, Esq[uire], S[alutem] pl[urimam] d[icit] Car[olus] Linné.

Accipio quotidie literas, non dicam a toto orbe, sed plerumque cassas, refertas complementis, ut cum exantlato anno rationes laboris institui, e paucis proferi. Tuae autem nunquam accedunt, nisi divites observationibus pulcherrimis doctissimis, quales Tuae ultimae fuere datae d[ie] 5 decembris.

Quod ad Fungos attinet, poteris etiamnum in horreis reperire spicas Tritici aut Hordei pulvere nigro refertas, quas spicas ustilagines vocamus. Excute hanc pulverem, ponas eum in aqua tepida, qualis aestiva esse solet, per 3 vel 5 dies. Aquam dein pellucidam subjicias microscopio Cuffiano Tuo, in vitro concavo, et mox videbis millenos. Hos debes primum videre, nec fallant oculos. In Mucore similiter videbis, sed non tam facile ac in majoribus fungis. Videbis dein in ustilaginis vermiculis post 3 a 14 dies, modo aqua non refrigeretur, quomodo hi vermiculi figantur unus post alterum et radices acquirunt. Impressa jam est dissertatio de Mundo inconspicuo, quam nuper exaravi et prima occasione ad Te mittam.

Sunt hi vermes chaotici proximi isti speciei, quam ultimo in Systemate posui et vocavi Chaos.

Coluber Cerastes tuus perplacuit; diversus est a Petiveri delineato. Si careat dentibus majoribus, nequit esse venenatus. Interim, obsecro, aperias ejus os et videas attente, numne cornicula sint artificalia et ungues cujusdam avis instrusi per cranium serpentis. Rogo, me doceas, quot scuta gerat sub abdomine et quot squamarum paribus sub cauda instruatur.

Heri accepi Plantas novorum generum D[omi]ni Gardenii a Te gratiosissime missas. Pro quibus grates rependo maximas.

Semina Equiseti saltatorii probe novi, descripta a Staehelino in actis Parisinis et antea semina ejusmodi saltatoria.

Filicum antea seculum nota. Nihil habent haec absque vita semina commune cum vermiculis Fungorum vere vivis.

Vereor, quod semina Tua Chinensia non succrescant. Si vis plantas Chinenses obtinere, debent seri in terra eo die, quo naves discedunt e Canton; tum germinabunt in itinere et vivas obtinebis plantas longe certius, quod monui in dissertatione mea de Thea. Mea Thea adhuc viget, sed non floruit, nec adeo laeta videtur climati nostro.

Tibi gratulor de Sertulariis, quae Tibi debentur omnes, et quibus immortalium coelum intrasti; unde nulla rerum vicissitudo Te Tuumque nomen expellat.

Isis Hippuridis ramulum vidi cum cortice poris pellatis instructo, sed miserum specimen.

Actinias plurimas accepi ex Islandia. In nulla parte Scientiae naturalis magis etiam claudicat ars, quam in molluscis. Accepi etiam inter Islandica Confervam plumosam.

Quaeso, literas Gardenii mittas data occasione.

Faustissima sunt Tibi hujus anni auspicia!

Upsaliae 1767 d[ie] 1 januarii.

To
Mr John Ellis
Esqu[ire]
London
frijbr[ef]

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, XVII, 411-412). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. A selection (1821), vol. 1, p. 194-196   p.194  p.195  p.196.