Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L3901 • Johan Zoëga to Carl Linnaeus, 11 April 1767 n.s.
Dated die. XI. April. 1767. Sent from København (Denmark) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Generosissimo D[omi]no Equiti et
Archiatro Regio C[arolo] a Linné, Fautori suo summe venerando,
S[alutem] pl[urimam] D[icit]
J[ohannes] Zoëga.

Caussam retardati responsi ad ultimas TUAS humanissimas in litteris ad filium Clarissimum his inclusis scripsi. Ad hanc accessit, quod ante octiduum, quum his conscribendis occupatis essem, Regina nostra clementissima hortum nostrum praesentia Sua beare dignatus sit, quo fiebat, ut a scribendo abstinerer. Litteras Fabricii et Koehnigii, quas ante aliquod tempus ad Te misi, accepisse Te spero.

Nova litteraria, quae scribam, vix habeo. Fl[orae] Danicae fasc[iculus] VItus post paschatis festum apparebit. Ascanius Icones et descriptiones dabit ad Zoologiam pertinentes, sed nescio, quando prima Decas perfecta fuerit. Fabricius nunc in Belgio est. Hoc vero relicto in Angliam profecturus est, ubi iam per dimidium annum eius frater commoratus est. Brunnichius iam in Gallia haeret et forte Hispaniam videbit. Oederus Florae caussa per aestatem in Holsatia commorabitur. De Köhnigio adhuc nil certi conclusum est. Ferber Berolini est, Lipsiam mox videbit, et inde in Belgiam profecturus est. Mox ultimum superstitem e missione nostra Arabica reducem exspectamus. Gratulor mihi summopere, quod Uxor generosa filiaeque TUAE nobilissimae grata sua memoria me dignari velint, et persuasum habeas velim, me nec eorum, quae Illis debeo, beneficiorum, nec innumerabilium eorum, quae a TE quam humanissime in me collata grata memoria recordor, unquam immemorem fore.

In Gratiam favoremque Uxoris venerandae filiarum nobilissimarum me commendare velis etiam atque etiam rogo. Ac, si liceat rogare, ut data occasione hospites nostros Huggbyenses cum omnibus huc pertinentibus, meis verbis amice salutes, quaeso. Perplacuit mihi horum simplex sinceritas, et bene illis omnia succedant, toto pectore certe opto.

Ceterum vero, ut ipse optime et diutissime valeas sincerrimus opto.

Dabam Hafniae die XI April[is] 1767.

[address]
à Monsieur
Monsieur de Linné
Chevalier Archiatre Docteur
et Professeur en Medecine
et histoire naturelle
à Upsala
Fri Bref

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, XVI, 355-356). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. “Af Linnés brevvexling” (1871), p. 481-482   p.481  p.482.