Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L3931 • Carl Linnaeus to John Ellis, 20 July 1767 n.s.
Dated 1767 d. 20 julii. Sent from Uppsala (Sweden) to London (Great Britain). Written in Latin.

Viro Nobilissimo,
D[omi]no Jo[hn] ELLISIO,
Amico suo candidissimo,
S[alutem] pl[urimam] d[icit]
Car[olus] a Linné,
Equ[es].

Pluries me Tuis beasti literis, at ego per totum hoc tempus vernale valetudinarius morbisque variis obnoxius vixi, nunc primum convalui; hoc in caussa fuit, quod ad Tuas amicissimas respondere non licuit.

Corallinas ad Regnum Animale pertinere dubitare non potui, cum calcarea crusta obducantur probe gnarus, quod calx e regno vegetabili numquam, sed tantum ex animali producatur. Ideoque in Syst. nat. pag. 1304 scripsi: Corallinas ad regnum animale pertinere ex substantia earum calcarea constat, cum omnem calcem animalium esse productum verissimus sit.

Corallinam illam Pall. Zooph. 427, quam Meese detexit, numquam vidi. Ideoque signum + adposui Syst. nat. edit. 12. p. 1306. Miratus sum hoc naturae productum millies, nisi prognascatur eodem modo, quo Ulva intestinalis, marina illa planta, quae crescit in tectis Scaniae, ut videre est ex itinere nostro Scanico Junii 20. pag. 217.

Ellisiae characterem in altero tomo Systematis naturae, qui nunc sudat, emendabo secundum Tuam observationem. Ex figura Ehretii sumsi characterem fructus, qui semina posuit, ut unum supra alterum exstaret.

Bis scripsi ad D[ominum] Lee et gratias egi pro plantis ab eo missis. Mirum, quod ille non acceperit meas literas, quamvis titulus epistolae erat inscriptus secundum ordinationem D[omini] Alstroemii.

Singulare profecto esset, si Confervae essent dioicae. Has examinare mihi non conceditur.

Omnes characteres novorum Generum plantarum, quos misit optimus Garden, ut et ejus pisces, jam impressi sunt in Systemate naturae, ubi ejus nomen candide allegavi, nullo excepto. Dum ad eum scribas, suavissimum virum plurimis salutes oro.

Anne aliquid novi in Botanices e Tuo Regno Floridano? Mittas mihi aliquot plantas siccas, si Tibi commodum.

Vale et prout facis me amore Tuo prosequere!

Dabam Upsaliae 1767 d[ie] 20 julii.

To
Mr John Ellis
Esq[uire]
London
frijbr[ef]

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, XVII, 414-415). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. A selection (1821), vol. 1, p. 208-209   p.208  p.209.