Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L3949 • Johan Zoëga to Carl Linnaeus, 26 September 1767 n.s.
Dated d. XXVI. Septembr. 1767.. Sent from København (Denmark) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Generosissimo ac Praenobilissimo
D[omi]no C[arolo] a Linné,
Equiti Aurato, Archiatro Regio, Doctori ac Professori Celeberrimo,
Fautori ac Praeceptori suo ad cineres colendo,
S[alutem] pl[urimam] d[icit]
J[ohannes] Zoëga.

Ut maximo TUO desiderio satisfaciam, priusquam ad reliqua litterarum TUARUM respondeam, de famosa Thea Rothschildensi certiorem TE faciam. Nil vero mihi gratius foret, quam TIBI praesentiam verae Theae ab omnibus desideratissimae in patria nostra annunciare, nec certissime, si vera esset Thea, tam diu tacuissem. At proh dolor famosa illa et tam laudata Thea non solum non est Thea, sed ne quidem alia rarior frutex. Est enim Veronicae spicatae species, et quantum e speciminibus nimis parvis videre licuit, erit nostra Thea Veronica maritima. Sed certissime quaeris, quomodo fieri potest, ut veronica maritima pro Thea vendi possit. Quod ut videas, integram Theae Rothschildensis historiam narrabo. Vir ille, qui in Horto suo hanc Thesaurum habere putavit, ex iis est, qui vinum adustum divendunt et vilioris generis homines hospitantur, quos inter praesertim sunt, qui e Bohemia advenientes vasa vitrea vendunt. Horum quidam credulo huic viro plantam pro vera Thea dederunt et, uti in novellis legitur, persuaserunt eam e China esse allatam.

Quod missa semina grata TIBI fuerint laetor. Quod Zoegaeam attinet, quam ita benigne denominare voluisti, gratias multas et maximas TIBI ago de hoc TUI in me favoris summo documento, cui, si ullo modo respondere possem, felicissimum me putarem. In horto nostro per Aestatem novas aliquot species habuimus, quarum Semina suo tempore mittam. Si placeret Mantissae Systematis inserere aliquot, subjungam sequentes descriptiones:

HELIOTROPIUM, foliis subcordatis piloso-scabriusculis, spicis solitariis, fructibus integris.
Aguaraciunha-acu. Pis. Brasil. 109.
Jacua Acanga. Marcgr. Bras. p. 7.
Simillimum est Indico, at omnibus partibus ultra dimidium minus, excepto caule, qui altior ramosiorque. Distinctissimum ab indico fructibus non bifidis.

PHYSALIS ramosissima, ramis angulatis, foliis villoso-viscosis, floribus pendulis, calycibus fructus rubro venosis.
Camaru. C. Marcg. Bras. p. 12.
Tota planta villosa, differta pubescente corolla maiore, pedunculo fructus longiore, calyce basi externe magis excavato, longiore, angulis rubris, lateribus venis rubris rarioribus adornatis.

BUNIAS siliquis tetragonis, undique obtuse nodulosis. Ex oriente.

ASTRAGALUS caulescens procumbens, floribus capitatis pedunculatis leguminibus triquetro-cordatis, squamoso-muricatis.
Locum natalem ignoro, quum sub nomine A. Epiglottis hunc acceperim.

SCABIOSA corollis 5-fidis subradiantibus, calycis foliolis inaequlibus longissimis, demum reflexis, foliis radicalibus ovatis? serratis, caulinis pinnatifidis linearibus.
Missa sub nomine Sc[abiosae] Ochroleucae.
Receptaculum lineare paleaceum, paleis brevibus, flosculi pauci subaequales.
Seminum corona plana, nec campanulata, pappus quinque aristatus flosculis longior.

LOTUS capitulis multifloris subglobosis aphyllis, leguminibus cylindricis rectis, foliis petiolatis, caule fruticoso erecto villoso. Missus e Belgio pro Loto recto.
Differt a L[oto] recto capitulis non subfoliatis, leguminibus dimidio brevioribus, caule minus paninculato, et ramis minus divergentibus.

ERIGERON caule ramoso, pedunculis unifloris, foliis radicalibus spathulato-ovatis subdentatis, caulinis lanceolatis, oblique volutis, margine scabris. 4. Hab[itat] in Brasilia. Tota planta piloso-hirta, certare videtur inter E[rigeron] Jamaicense et acre. Folia radicalia utrinque in medio uno alterove dente obtusissimo instructa, caulina non.

SCABIOSA corollis 5-fidis radiantibus, foliis radicalibus lyratis, caulinis bipinnatifidis, rameis pinnatifidis linearibus, petiolis connatis.
Missa e Belgio sub nomine Scab[iosae] novae. Distincta planta ab Ochroleuca, at forte nimis affinis Sc[abiosae] columbariae. Flosculi pallidi, disci truncati subaequales.
Receptaculum ovale, paleis longitudine seminum. Margo seminum scoriosus brevis, pappo 5 aristato.

CLEOME floribus hexandris, foliis ternatis, superioribus simplicibus, axillis bispinosis. Misit D[ominus] Gouan pro CL[EOME] spinosa. Locus natalis me fugit.

CONVOLVULUS foliis lanceolatis, inferioribus, emarginatis, superioribus obliquis, basi utrinque revolutis, pedunculis unifloris, calycibus basi subpilosis, pedunculis fructus patentibus subrefractis, caule prostrato. Miss[us] a D[omi]no Schreber.

Hae iam sunt, quae mihi novae videntur ex iis quae per aestatem heic floruere, praeter Corchorum Siliqua triangulari et Cruciatam glabram Barrelieri, et Astragalum floribus umbellatis, qui e China est, quarum semina antea misi.

Sidae speciem adhuc possideo, at unicum tantum surculum, qui annuus videtur. Dicta haec est a Mill[er]o S[ida] angustissima. Folia sunt cordato-oblonga; stipulae setaceae, et axillae perfecte trispinosae, spinulis recurvatis.

Inter plantas rarissimas Caldarii numero Mimosam Scandentem, quae mihi germinavit e semine ad Littus Norvegicum lecto, et per diem in aqua nitrosa macerato. Tres ulnas iam superat altitudine, et ab initio semper per 24 horas duos pollices cum dimidio crescebat. Paullinia polyphylla et Thujae aut cupressi nova species, ni fallor, e Seminibus e China allatis germinarunt. Fructus posteriores erant exacte Thujae, at folia sunt Juniperinae, horizontaliter patentia et quaterna. Amaranthi plures chinenses etiam germinarunt, at nondum floruere. Videntur tamen aliquot novas species polliceri. Tentabo specimena [sic] discriptarum [sic] plantarum hisce includere; si non fieri potest, certissime suo tempore semina mittam.

Atriplex pedunculata certissime heic crescit, et semina eius una cum aliis mittam, ut quantisper in me sit omnibus TUIS desideriis satisfaciam. Unicus ille infelicis nostrae legationis superstes D[omi]n[us] Niebuhr nondum advenit. Göttingae iam esse dicitur. Fabricius cum fratre suo relicto Edinburgo iam Londinum petit. Brunnike Italas perlustratur terras, meque oportet quiescere Hafniae.

Vivas sospes ac felicissimus, fautor optime, honoratissime, amatissime. Salutes rogo illustrem Dominam nobilissimasque filiolas. Huggbyenses omnes, bonos illos bonasque, salutare, si ita licet, oro. Valeas iterumque valeas!

Hafniae d[ie] XXVI Septembr[is] 1767.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, XVI, 359-360). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. “Af Linnés brevvexling” (1871), p. 483-484   p.483  p.484.