Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L3954 • Johan Christian Fabricius to Carl Linnaeus, 17 September 1767 n.s.
Dated d. XVII Sept. 1767.. Sent from Edinburgh (Great Britain) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Viro generosissimo atque praenobilissimo,
D[omino] D[octori] C[arolo] a Linné,
Archiatro regio, Equiti splendissimo,
Professori celeberrimo etc., etc.,
s[alutem] p[lurimam] d[icit]
J[ohannes] C[hristianus] Fabricius.

E litteris TUIS novissimis in Hollandia acceptis novam et sane singularem de fungis theoriam laetus accepi. Diu iam miratus fui fungos chemice in prima destillatione haud acidum uti vegetabilia, sed Alkali uti animalia praebere, observante Geoffroyeo. Me quidem haud fugit principia chemica saepius in historia naturali fallacia, attamen saltem aliquid ponderis novae theoriae afferunt. Structura cum Zoophytis et Lithophytis admodum convenit, quamvis substantia differat. Optarem sane accurationem de tanta observatione ideam, quum mihi ipsi microscopia ad hoc negotium apta desunt.

Ante aliquot dies a parva excursione in montosis Scotiae instituta reveni. Liceat nunc observata, quamvis pauca, summo praeceptori communicare.

Constat haec regio e rupibus sterilissimis, altis, nudis, Erica cinerea et vulgari undique tectis. Arboreta omnino nulla, fruteta pauca et vix alia nisi plantata, e Corylo, Betula, Alno, Ulice, Rosis et Rubis. Unde plantae nemorosae et umbrosae hic rarissimae. Lacus et paludes undique abundant. Plantas inveni quasdam alpinas, quamvis montes Scotiae vix Alpes nominandae, quum raro per totum annum nivem conservant. Inveni vero Veronicam alpinam, Spaghnum alpinum, Lycopodium alpinum, Sibbaldiam, Fragariam sterilem, Cerastium alpinum, Saxifragam stellarem, hypnoidem, Rubum chamaemorum, Festucam viviparam, Monotropam, Pilulariam, Astragalum arenarium, Plantaginem unifloram, Chrysosplenium oppositifolium, Zosteram, Saniculam, Saxifragam Hirculum, Pyrolam secundam, Caricem pulicarem, Trollium Europaeum, Ophrydem cordatam, Alchemillam alpinam cum Lichenibus variis, quorum quosdam omnino novos credo, quos vero amicissimus Zoega TEcum communicabit.

Insectorum parvam admodum quantitatem cepi, quorum tantum duo novas credo species.Lepisma cauda tripili, seta intermedia longiore, abdomine subtus filoso.

Forbicina teres saltatrix Geoff. Hist. des Ins. II. p. 614. n. 2.
Habitat frequens inter lapides Maris Edinburgici.

Statura L[epismae] vulgaris at duplo maior. Corpus gibbum squamis varie coloratis nitentibus tectum. Antennae longitudine dimidii corporis. Sub abdomine ex unoquoque segmento dependet seta filiformis, brevis et sub cauda duo longiores inflexae, quibus agilissime saltat fere uti Podurae. Cauda tripilis extensa seta intermedia longiori. Affinis videtur Poduris at statura et Cauda omnino Lepismae.

Cancer parasiticus manibus scabris, cauda apice callosa unguiculata.

Habitat in fissuris rupium maris Edinburgici conchas varias intrans.

Parvae obscure cinerascens. Margo supra oculos obsolete bispinosus. Chelae ovatae punctis prominulis scabrae. Pedes quatuor postici breviores, obtusi, reflexi unguiculo brevissimo. Cauda cylindrica, mollis terminata callo globoso unguiculato.

Hydra triticea F[au]n[ae] Su[ecicae] copiosissime hic rupibus adhaeret et nuperrime mihi asseveravit D[ominus] Schun Minister Bamfensis hydram triticeam esse ova Buccini lapilli, quum ipse vidisset, Buccinum hoc ova ad latera vasis apposuisse. Continet certe eandem materiem aut humorem purpurascentem ac Buccinum lapillus. Dubitavit idem etiam, ne Alcyonium digitatum ova essent Patellae vulgaris, quod tamen in dubito reliquit. Sententiam TUAM de hac observatione avide exspecto.

E regno minerali mineras inveni haud paucas inprimis cobalti, plumbi, cupri et ferri.

Crastino die iter Londinum versus inchoabo, si itaque me litteris TUIS beare velis, ut eas ad Zoegam mittas etiam atque etiam rogo.

Ut TU nobilissimaque familia diu incolumes floreatis meque benevolentia VESTRA haud dedignetis ferventi pectore opto.

Dabam Edinb[urgi] d[ie] XVII Sept[embris] 1767.

Hisce includo novam Balani Speciem, margine baseos laciniato, quam heri in frustulo rupis Faeroensis inter alia corpora marina inveni. Utinam modo integram et illaesam acciperes. Vale J[ohannes] Zoega.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, IV, 79-80). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. “Af Linnés brevvexling” (1871), p. 458-459   p.458  p.459.