Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L3964 • Carl Linnaeus to John Ellis, [15 October 1767] n.s.
Dated Undated but written in October 1767. Sent from Uppsala (Sweden) to London (Great Britain). Written in Latin.

Viro Nobilissimo, Amicissimoque,
D[omi]no Jo[hn] ELLISIO,
S[alutem] pl[urimam] d[icit]
Car[olus] Linné.

Accepi Tuas, in quibus agis de Seminibus vivis Fungorum, et dicis Te tantum vidisse Animalcula infusoria, quae moverunt farinam fungorum.

Non possum intelligere, utrum vidisti vera animalcula vel non; si vera debent post 14 dies incipere se filo vel lana affigere fundo vasis. Primum unum, mox plures juxta priorem, usquedum facile omnes se affigere, et haec dein excrescere in Fungos.

Quod vero ad ipsa Animalcula infusoria attinet videor me videre haec ipsa esse viva semina Mucoris, nisi me omnia fallant. Antequam vero hanc sententiam propalare audeam, oro Tuos mutuem oculos lynceos et videas ipse in vase, ubi pauca aqua, ut exhalet, numne et haec transceant in Mucores. Hoc argumentum summi est ponderis et si ita se habeat, facile erit judicare, cur adeo copiosa et frequentia in vulgari aqua ac Mucor ipse in esculentis, putridis &c. Oro rogoque, ne flocci facias hoc meum votum. Nec delasseris proprius haec animalcula intueri, quae habent aliquam affinitatem, remotiorem, licet cum Tuis marinis. Omnes enim mirantur, quod infusoria haec animalcula producantur infuso pipere &c., sed si e Mucore res apertissima erit, scilicet quod piper &c. diu detentus mucore fuerat inquinatus.

Vermiculos ustilaginis, postquam ea semel microscopio vidimus, possum nunc videre oculis nudis, licet minus distinctus, uti hoc observavimus cum discipulo ante 14 dies.

Nondum accessere quae miseras et de quibus egisti in ultimis.

Opto audiere, quod D[ominus] Solander reconvaluerit.

Alter tomus Systematis s[ive] de plantis hisce diebus prodit.

Anne posses mihi comparare semina Ellisiae? Characterem correxi, ut me benevole docuisti.

Vale et vive in gloriam et ornamentum Scientiae amabilissimae!

To
Mr John Ellis
Esqu[ire]
London
frijbr[ef]

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, XVII, 416-417). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. A selection (1821), vol. 1, p. 214-216   p.214  p.215  p.216.