Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L4000 • Johan Christian Fabricius to Carl Linnaeus, 15 December 1767 n.s.
Dated d. XV Dec. 1767.. Sent from London (Great Britain) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Viro generosissimo atque nobilissimo,
D[omino] D[octori] C[arolo] a Linné,
Archiatro meritissimo, Equiti splendidissimo,
Professori celeberrimo etc.,
s[alutem] p[lurimam] d[icit]
J[ohannes] C[hristianus] Fabricius.

Litteras TUAS exoptissimas de 15 Octob[ris] heri a Zoega meo habui. Laetor TE valere, laetor TE mei memorem vivere et studiis meis favere. Beneficiis sane multis me semper cumulasti nec unquam desinis benevolentia solita me beare. Per mensem nunc dego Londini, ubi sane amplissimae sunt historiae naturalis collectiones, in primis ex America Boreali. Vidi stupendum illud Musaeum Britanicum, quod et plantis non descriptis et insectis haud determinatis abundat. Ut ipse haec inspicere, examinare, determinare valeres, toto sane pectore optarem, quum catalogum huius musaei vix ac ne vix seri videbunt nepotes. O felix ego, si ex hocce thesauro TIBI communicare liceret, quum e plurimis est speciminum numerus; at proh dolor vix unam alteramve insectorum descriptionem ibi componere licet. Varia alia adsunt inprimis insectorum indigenorum musaea, quae diligenter frequento, ut quondam praeceptori optimo specimina insectorum Britannicorum communicare valerem. Hortus Botanicus Kiu dictus hic reliquis omnibus specierum numero palmam praeripuit. Visitavi eam nuperrime, at vix ullae florebant plantae, reliquis hyemis rigore destructis. Promisit hortulanus, quod semina plantarum rariorum mecum communicare vellet, quae omnia ad TE mittam, quum quaedam nova ibi credo. Hodie TUO iussu Dom[inum] Millerum Chelseae adeo, qui intra tres hebdomades semina Chelonis Pentstemon Ortegiae Chiloensis aliarumque plantarum ad me missarum asseveravit. Affirmavit ipse, se iam ter semina plura ad TE misisse, TE vero illa accepisse haud credebat, quum nondum responsum tulit, nec secundum specierum tomum accepit, quem tamen a TE missum putat. Mense Januario nova prodibit editio Dictionarii sui, quam statim TEcum communicabit. Simulac vero ego semina ab illo promissa obtinuero, prima occasione cum reliquis undique a me collectis, et cum insectorum mihi incognitorum speciminibus ad TE mittam. Possideo quidem insecta nova haud multa, attamen quaedam eorum admodum distincta et spero pauca haec a discipulo missa accepta fore. Kuhnium nostrum in Anglia haud vidi, percucurrit Belgium Galliamque et ante sex hebdomades reveniens patrios petiit lares. Detegere plura nova sane valet, nisi nimia praxis medica historiae naturalis ardorem exstinguet.

In itinere meo per Angliam paucas reperi plantas, nisi aliquot lichenes, quos distinctos novosque credo. Composui vero parvam collectionem sane singularem a vegetabilibus, quae in fodinis lithanthracum altissimis inveni. Sunt, uti credo, a nemine descripta et unum alterumque genus proprium efficiunt. Descriptionem simul cum speciminibus de omnibus a me repertis principi Botanicorum immortali communicabo, quando semina insectaque mittam.

Oxfordiae conservatur herbarium Sherardi et Dillenii, si forte unam alteramve plantam nondum satis notam ibi credis, eam forte procurare valerem, quum ibi liberalior patet aditus.

D[ominum] Ellisium hodie haud reperi, attamen a plurimis audivi, Theam nunquam in America Boreali plantatam fuisse. Novellae Anglicae saepius mentiri solent. Duas nunc proponis Theae species, an aliam quam Hillii auctoritatem habes? Ne nimis illi credas velim, quum saepissime mentiri dicitur.

Caisae nostrae saltatricis vices sane doluissem, si puerperio mortua fuisset. Spero adhuc redux in Suecia, si fata permittunt, unum alterumve Polonicum cum illa extricare. Recordor adhuc beatissimis illis diebus Upsaliae et Hammarby consumtis, et forte adhuc revertent.

Vale meque favere perge! Ut nobilissimam TUAM familiam meis verbis humillime salutes oro rogoque.

Londini d[ie] XV Dec[embris].
by Mr Largeaus Devereux Court Temple Bar. VII.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, IV, 81-82). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. “Af Linnés brevvexling” (1871), p. 460-461   p.460  p.461.