Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L4002 • Carl Linnaeus to John Ellis, 8 December 1767 n.s.
Dated 1767. d. 8. Decembris. Sent from Uppsala (Sweden) to London (Great Britain). Written in Latin.

Mortalium omnium Honestissimo,
Candidissimo Amicissimo,
D[omi]no J[ohn] ELLISIO,
S[alutem] pl[urimam] d[icit]
Car[olus] a Linné.

Accepi ante aliquot hebdomadas Tuas suavissimas d[ie] 30 octobris datas, sed responsum differre volui, usquedum ad me deferrentur Tua cum Robenio missa. Ista rite accessere Holmiam, sed defuit occasio, quae ea ad me perferret necdum accepi. Accipiam propediem. Interim responsum ulterius procrastinare non volui, non debui.

Ustilaginis spicas in Horreis diligenter, sed frustra quaesivi, cum omne frumentum jam dudum tribulatum est; proxima aestate, si vixero, mittam.

Summopere laetatus fui ex Tua observatione de Lycoperdo in aqua fluviatili, quod ejus farina movebatur, quodque transiret in speciem Mucoris, quam dixi Mucedinem. Quod Mucedo esset ejusdem speciei cum Lycoperdo dudum credidi, sed antea numquam confirmatus fui.

Pulcherrima erat observatio Tua de Lumbrico isto parvo transversim dissecto, cujus fragmenta regenerabantur in perfecta animalia. Anne ista species erat illa, quam Trembl. polyp. t. 6. f. 1. Roes. ins. polyp. t. 79. f. 1. et t. 78. f. 16, 17. Schaeff. monogr. Regensb. 1755. t. 3. f. 1,2,3. proposuere?

Avide exspecto in Tuo missu videre Actiniam radicatam, quae cum Sertularia habebit affinitatem.

Non capio, quod dicas me retulisse Gorgonias ad Vegetabilia in ultima editione Systematis. Ante annum 1740 cum toto orbe retuli Corallia et Zoophyta ad Plantas. At ab eo tempore, quo minima animalia rite innotescebant numquam. Nec capio, undenam hoc hausisti, quod ego amandarem Gorgonias ad vegetabilia. Sed si vel 10 vel 12 inspiciatur editio Systematis, aliter constabit, ubi videbis me Gorgonias retulisse ad Zoophyta, quod, licet Gorgonia caule ramis, interdum radiculis, cortice, annotinio annulis referrent vegetabilia, tamen essent perfecta animalia, quod nullum fugeret, qui inspiceret metamorphosin seu flores, non vegetabiles sed animatos. Hujus generis plura pulcherrimaque possideo specimina e mari Norvegico allata.

Accepi nuper pulcherrimum tractatum, quem antea non vidi, cui titulus Discorso della Irritabilita d’alcuni Fiori nuovamente scoperta Florent. 1764. Hic ostendit, quomodo Flosculi Florum capitatarum ad tactum se movent, ac si vivi essent.

In Actis Taurinensibus nuper vidi novam speciem vermis, qui vocatur Hirudo alpina, et vera caussa est Colicae s[ive] Cardialgiae Lapponum et illorum, qui hauriunt aquam alpinam. Si Tibi occurrat viva, quaeso, rite examines, numne sit Species Fasciolae et proximae accedat ad Fasciolam hepaticam Faun. Suec. 2075, specie licet distincta.

Dicas D[omi]no Solandro, quod, cum acceperit D[omini] Bergii descriptiones plant[arum] Capensium 1767 8vo, sciat ejus genera nova haec esse:

ejus Dilatrismihi Wachendorfia
StilbeSelago
AulaxLeucadendr[on]
NectandraStruthiola
NemiaManuela
MelasmaNigrina
NothriaFrankenia
CyphiaLobelia
LidbeckiaCotula
LaurenbergiaSerpicula
ThamnochortusRestio

Vivas diutissime orbis Curiosi decus et sidus! Upsaliae 1767 d[ie] 8 Decembr[is].

In novellis legi, quod Thea jam plantatur in Carolina. An vere?

Etiam in novellis legi, quod Thea in Horto Daniae floruerit et semina protulerit. Sed inquisivi per amicum et erat nihil nisi Veronica maritima.

Persuadeas D[ominum] Solandrum scribere ad honestissimam matrem suam, quae per plures annos nullas a filio suo charissimo habuit literas, quod magnopere dolet. Habitat nunc Pithoae.[a][a] : MS. 1. Persuadeas ... Pithoae
[added in the margin]

Prodiit nunc alter tomus Systematis s[ive] de vegetabilibus, in quo habeo 50 nova genera plantarum.[b][b] : MS. 1. Prodiit. ... plantarum
[added in the margin]

To
Mr John Ellis
Esqu[ire]
London

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, XVII, 418-419). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. A selection (1821), vol. 1, p. 219-222   p.219  p.220  p.221  p.222.

upTEXTUAL NOTES

a.
MS. 1. Persuadeas ... Pithoae [added in the margin]
b.
MS. 1. Prodiit. ... plantarum [added in the margin]