Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L4059 • Johan Zoëga to Carl Linnaeus, 6 March 1768 n.s.
Dated die VIto. Martii. 1768.. Sent from København (Denmark) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Viro Illustrissimo & Generosissimo,
D[omi]no Archiatro à Linné,
Fautori suo, Patrono ac Praeceptori maxime venerando,
S[alutem] pl[urimam] D[icit]
J[ohannes] Zoëga.

De favore TUO et amore in me vere paterno summe persuasus certe spero, quod tarditati meae in respondendo ad ultimas TUAS acceptissimas ignoscas. Gratum maxime me TIBI profiteor et obstrictissimus, quod absentem me etiam instruere et docere non dedignatus sis. Astragalus, quem misi, certe distinctissimus est toto habitu ab A[stragalo] Epiglottide. Prioris semina hisce mitto, et posterioris mittam, quamprimum desideraveris. Mitto etiam hisce semina reliquarum plantarum, quas novas credidi, ut et Paulliniae polyphyllae pauca; praeterea mitto semina quaedam, quae e China accepi quaeque mihi ignota sunt; signavi pleraque numero, sub quo catalogo meo ea inscripsi, et submisse rogo, ut quaecunque eorum ex seminibus cognoscere possis mihi pro favore TUO transcribas. Plantae sub Monardae titulo missae nobis praeterito anno non floruere. Altera in Tepidario nostro adhuc viget et ad florendum se comparat, et haec certe Monarda erit, et, quantum adhuc videre licet, punctata. Altera sub dio nascens nive adhuc sepulta nescio, an vivat. Utraque sub Monardae nomine a Bassio nobis missa.

Koenig iam in Madera fuit; plura vero de eo non novi. Opus Consiliarii Holm de fungis mox prodibit. Ascanio Rex clementissimus quotannis centum thaleros Bibliothecae ad Reg[num] Anim[alium] et Mineral[ium] spectantis instruendae concessit, et bis centum thaleros pro pictore, ut inceptum opus, quod vidisse TE spero, perficere possit. Fieri etiam potest, ut in Norvegiam Historiae naturalis caussa proficiscatur. Naturalia Forskåhliana ipsi tradita sunt omnia; quid porro de iis fiet ignoro. Niebuhr proprias observationes ad Mathesin et Geographiam spectantes separatim editurus est, et iam in eo laborat. Plura nova litteraria me fugiunt. Certum me facias, rogo, num tertius Systematis Naturae Tomus proditurus sit hoc anno. Commendo me favori et Amori TUAE, summumque oro Numen, ut sospitem salvum et incolumem diutissime TE servet, in Historiae Naturalis summum emolumentum familiaeque honoratissimae, cui me submisse commendare rogo, voluptatem. Vale!

Hafn[iae] d[ie] VIto Martii 1768.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, XVI, 363). [1] [2]

upEDITIONS

1. “Af Linnés brevvexling” (1871), p. 486   p.486.