Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L4066 • Georg Christian von Oeder to Carl Linnaeus, 13 April 1768 n.s.
Dated . Sent from KÝbenhavn (Denmark) to (). Written in Latin.

P[ro] M[emoria]

Cum nullus mihi Holmiae nunc sit amicus, ad gerenda negotiola mea paratus, uti olim D[omi]n[us] Konstrup, tradam in posterum D[omin]o Faxel, Secretario Legationis Suecicae ad aulam nostram, istud Florae Danicae exemplar coloribus pictum, quod Illustri D[omi]no Archiatro a Linné mittendum habeo, Donum regium, incipiendo a fasciculo sexto, qui quod nondum ad D[omi]num Linné pervenit, Konstrupii discessus in caussa est, Illustrem autem archiatrum rogo, ut accepti doni testimonium ad praedictum D[omi]num Faxel mittere velit, ab eo mihi tradendum, tum cum ipsum librum accipiet.

Allatus ad nos his nuperis demum diebus Tomus secundus novissimae editionis Systematis Naturae occasionem mihi praebuit animadversiuncularum sequentium, quas spero graviter non laturum systematis auctorem.

Peplis portula petalis instruitur, ubi laetius crescit, iis autem carent plerumque natae siccescentibus locis plantae, minores et macrae.

Saxifragae caespitosae flavae corollae tribuuntur in Systemate Nat[urae] at nostrae t. 71 alba sunt petala nec nisi tantillum ex luteo et viridi lurida.

Ad Saxifragam aizoidem refertur t. 72. Sunt autem nostrae semper folia marginibus spinulosa, qua sola nota ab autumnali aizoidas differt, siquidem omnino differunt, at color corollae saturatior pallidiorve calycisve aut viridis aut subescens variant in eadem saepe stirpe. Norvegicam pro autumnali mecum agnoverunt Ström & Gunnerus.

Ad Juncum triglumen refertur tab. 120. Certe autem tab. 130, quae nobis est triglumis, convenit cum florae Lapponicae tab. 10. f. 5. huicque Linnaeanae J[unci] triglumis figurae ista nostra tab. 120. longe dissimilior est quam figurae J[unci] biglumis in Amoenitatibus acad[emicis]. Folia in descriptione mea chartae mandata tum cum figura t. 120 ad vivam plantam pingeretur; video nunc relegens fuisse convoluto-subulata.

Ad Scirpum caespitosum refertur tab. 167 S[cirpum] acicularem non esse, quem serior tabula 287 exhibet, in hujus tabulae nomenclatura monui, caespitosum autem esse nondum persuadeor, cum culmi non sint striati neque in figura neque in descriptione, quem nunc relego, de more concinnatam eodem tempore cum visa planta pictori tarderetur, neque istae notabiles glumae, ob quas spica bivalvis audit, in meis plantis observatae, neque ligula foliacea, ex ore vaginae basin culmi cingentis oriunda, plerumque nisi semper in S[cirpo] caespitoso praesens.

Stratiolem video inter hermaphroditas relictum, qui certo dioicus est, si qua alia planta in tota dioicia. Nam praeter discrimen in ipsis genitalibus, aliud etiam est ingens, quod flores foeminimi semper in spatha sua solitarii sint, superi, in spadice oblique triquetro crasso, masculini autem in spatha communi copiosi propriis bracteis distincti in propriis longis, teretibus, tenerio pedunculis. Mentiuntur autem flores foeminimi hermaphroditos ob palos staminibus apprime similes, positos circa stylos. Hos autem palos vere stamina non esse liquet conspicienti eosdem in flore masculino circumdantes stamina vera, polliniferis antheris praedita. Cum plantae masculae foeminimis multo rariores sint, nec in nostra Siaellandia crescant nisi in stagnis, ad quae non semper et ubique accessus patet, ea videtur caussa esse, quod nondum in Dania mares conspecti sint, investigabo autem data occasione attentius. In Holsatia autem & Oldenburgo, cum major copia plantae est, tum facilior aditus ad crescentem in fossis, ut ibi sexcenties observaverim flores mares, qui si pauci sunt et interdum a foeminis longe remoti, videntur tamen foeminae vix carere posse ideo, quod propagationis via per radices superest, uti videmus supremae naturae consilio in aliis diocis fieri, in quibus marum foeminarumque consortium locorum distantia impeditur.

Flores Rubi Chamaemori alterutro sexu mancos monstrat fl[orae] Dan[icae] t. 1.

Characterem Charae merito ab Algis ad Phaneranthas translatae monstrat icon Ch[arae] hispidae tab. 154.

Cuperem scire, quorsum Ill[ustrissimus] Archiater referat Stellariam fl[orae] Dan[icae] t. 92 et Drabam t. 143, et Poam maritimam Hudsoni tab. 251, vegetabile ex copiosissimis in orbe Terrarum et apud Oeconomos Oldenburgenses maris accolas celebre, cui adeo locum suum etiam apud Botanicos constare decet, et Subulariam Dill[enii] musc[orum] t. 81, quae si ex mea conjectura non fuerit nisi Plantaginis uniflorae varietas polypis obsita expungenda foret ex indicibus botanicis, etsi ab Adansono inter ipsa genera recepta.

Koenigiae optassem, ut impositum fuisset nomen Bergeriae, quod ipsi Inventor destinaverat, in honorem Ill[ustris] Bergeri archiatri, Patroni sui, et ad Institutum Botanicum Hafniense primi Comissarii regii, ad exemplum Tournefortii Fagoniam a medico regio horti Parisini ephoro appellantis, et mihi quidem videntur honoribus istis botanicis et existimatione eorum, qui sibi sumunt jus honores istos decernendi, non minus digni esse medici opera sua et auctoritate Botanicae commoda augentes, etiamsi scientiae huic data opera non incumbentes quam ipsi Botanici. Figuram plantae, qualem attulit ex Islandia Koenigius, ad sicca specimina emendandam, jam exhibuisset Florae Dan[icae] sextus fasciculus, nisi spes fuisset videndi plantam vivam ex semine allato oriundam.

Hafniae 13 Apr[ilis] 1768.

Oeder  

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, XI, 258-259). [1] [2] [3]