Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L4070 • Johan Zoëga to Carl Linnaeus, 1 April 1768 n.s.
Dated d. 1 Aprilis. 1768.. Sent from København (Denmark) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Generosissimo D[omi]no Archiatro a Linné,
Fautori suo ac Praeceptori aeternum amando,
S[alutem] pl[urimam] D[icit]
J[ohannes] Zoëga.

Laboris mei quotidiani innumera, quae in me contulisti beneficia, in memoriam mihi semper revocant; hinc fieri numquam poterit, ut TIBI immemor vel ingratissimus vivam. Multo magis grato quotidie recordor pectore, quod TE duce TUAque humanissima institutione aptus evaserim, iis satisfacere laboribus, quibus interesse contigit.

Quin Seminum Chinensium saltem plura germinatura sint vix dubito, quum iam aestate praeterita multa mihi germinaverint; pleraque vero annua erant, ideoque, antequam semina maturare vel flores producere possent, perierunt, quum nimis sero terrae comissa erant, et quidem ob serotinum adventum.

Semina a Filio Nobilissimo desiderata Litteris, quas ipsi tradas submisse rogo, includi. Accepi nuperrime aliquot semina ex Insula nostra St. Thomas et e Madera, nec potui quin, quae mihi pulcra videbantur, TEcum communicare, optoque, ut plantae inde enascantur, quae TIBI possint esse delectamento.

Naturalia Forskåhliana descripta fore credo, sed quando et quomodo vix dicam; ego eorum nulla adhuc vidi. De absoluto tertio systematis Tomo TIBI laetus gratulor, sinceroque pectore opto, ut tam diu sospes ac incolumis vivas, ut saltem tredecimam Systematis editionem orbi curioso communicare possis. Litteras Müllero iam tradi curavi. Vale meque TUO favore semper dignare!

Hafniae d[ie] 1 Aprilis 1768.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, XVI, 364). [1] [2]

upEDITIONS

1. “Af Linnés brevvexling” (1871), p. 485   p.485.