Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L4081 • Johan Zoëga to Carl Linnaeus, 7 May 1768 n.s.
Dated d. 7mo Maii. 1768. Sent from København (Denmark) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Generosissimo ac Praenobilissimo Equiti a Linné,
Fautori suo venerando,
S[alutem] pl[urimam] d[icit]
J[ohannes] Zoëga.

Mitto iam semina Fabricio a Millero tradita, mihique per nave missa. Vereor vero, ne nimis sero adveniant. Pauca haec semina magnum efficiunt volumen, multoque maius effecissent, nisi involucrum, quo inclusa erant, aperuissem, ut in minus volumen cogere ea possem. Mitto simul, iussu Fabricii, muscos quosdam, quos in Anglia legit et novos credit. Fabricius hic noster iam ex gratia Regis nostri clementissimi Professor Oeconomiae et Historiae naturalis denomenatus est, simulque veniam accepit itinera sua continuandi. Erit itaque Ascanii collega, et beati Holmii locum replebit. Capsulas Milleri omnes dimidio minores feci; Miller non consideravit longum esse iter et tabellari mercedem magnam. Vale sospes et incolumis, mihique benigne fave!

Dabam Hafniae d[ie] 7mo Maii 1768.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, XVI, 365). [1] [2]

upEDITIONS

1. “Af Linnés brevvexling” (1871), p. 486   p.486.