Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L4102 • Giovanni Antonio Scopoli to Carl Linnaeus, 19 August 1768 n.s.
Dated 19. Augt. 1768. Sent from Idrija (Slovenia) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Celeberrimo Viro,
D[omino] Carolo LINNAEO,
Equiti de stella polari,
Botanicorum Principi,
S[alutem] P[lurimam] D[icit]
Joannes Scopoli.

En, quam desideras, Mineralogiam meam, quae utinam ad TE veniret, antequam sudet Tom. III. Syst[ematis] Nat[urae]. Mittam et brevi Annos meos tres. I. II. III. Historico-Naturales, in quibus varia leges ad Historiam Naturalem, Oeconomiam ruralem et Historiam Medicam pertinentia. Quartus Annus exhibens Enumerationem methodicam lapidum Musaei proprii brevi prodibit, quem ut Celeberr[imo] et Immortali TUO NOMINI inscribere liceat, humillime rogo.

Circa lumbricos intestinorum humanorum ac terrestres, sententiam tuam expecto, qua amplius edoceri queam, an specie differant necne, et quibusdam notis certis in unam speciem coniungantur. Aculei differentiam non constituunt, quos terrestres pro lubitu retrahit et protrudit, an discrimen ponit anulus, quo humanus tantum instruitur. An hic effectus est loci natalis, quaeso, me doceas.

Interim diu cum Filio Tuo Doctissimo vale, et fave Homini, qui TE colit summopere!

Dab[am] Idriae 19 Aug[usti] 1768.

Ill[ustrissimo] et Celeberrimo Viro
D[omino] D[octori] Carolo Linnaeo Equiti de
stella polari &c. &c.
Upsaliae.

upSUMMARY

Giovanni Antonio ScopoliScopoli, Giovanni Antonio
(1723-1788). Italian. Physician and
naturalist. Correspondent of Linnaeus.
sends his Einleitung zur Kenntniss und Gebrauch der Fossilien Scopoli, Giovanni Antonio
Einleitung zur Kenntniss und Gebrauch
der Fossilien
(Riga 1769).
and hopes it will be delivered in time to be included in part three of the Systema naturae, 12th editionLinnaeus, Carl Systema
naturae
, 12th edition (Stockholm
1766-1768). Soulsby no. 62.
. Scopoli will also send three shorter works on natural history, with the title AnnusScopoli, Giovanni Antonio
Annus historico-naturalis, 5 vol.
(Leipzig, 1769-1772).
, and outlines the contents of the fourth volume of that series, which he wants to dedicate to Linnaeus.

Scopoli wants to know Linnaeusís opinion on roundworms in human intestines.

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, XIV, 18). [1] [2]