Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L4125 • Carl Linnaeus to John Ellis, 16 October 1768 n.s.
Dated 1768 d. 16 octobr. Sent from Uppsala (Sweden) to London (Great Britain). Written in Latin.

Viro Nobilissimo,
JOH[N] ELLIS,
Amico suo sincero,
S[alutem] pl[urimam] d[icit]
Car[olus] Linné.

Heri accepi Tuas suavissimas una cum Descriptione, Charactere et Figura omnium rarissimae et maxime singularis plantae Dioneae, quibus pulchrius numquam vidit orbis curiosus.

Societati Regiae Scientiarum hodie hanc observationem obtuli, quae non sine stupore et summa admiratione hanc excepit, mihique in mandatis dedi suo nomine Tibi, Vir Nobilissime, gratias agere, quas umquam possem maximas, simulque testabatur se, a Societate hac candidata, a membrorum omnium coetu numquam obtinuisse observationem praestantiorem, et in mandatis dedit, quod haec aurea observatio prima esset, quae typis traderetur in prodeuntibus actis.

Prae me fero, quod numquam in toto regno vegetabili, utut plantas viderim non paucas, umquam viderim tam stupendum phaenomenon. Observatio et Character tam completi sunt, ut nihil addi quaeat.

Hodie accepi literas Holmia, quod quae miseras Holmiam per D[ominu]m Rabenium, rite accessere. Ea brevi habebo Upsaliae et responsorias intra paucos dies reddam.

Te servet D[eus] T[er] O[ptimus] in augmentum et declarationem scientiae divinae ex opere omniscii Authoris.

Dabam Upsaliae 1768 d[ie] 16 octobr[is].

To
Mr John Ellis
Esq[uire]
London
frijbr[ef]

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, XVII, 420-421). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. A selection (1821), vol. 1, p. 235-236   p.235  p.236.