Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L4139 • Carl Linnaeus to John Ellis, 8 November 1769 n.s.
Dated d. 8 Novembris [1769]. Sent from Uppsala (Sweden) to London (Great Britain). Written in Latin.

Viro immortali,
Do[mi]no John Ellis,
Esq[uire],
S[alutem] pl[urimam] d[icit]
Car[olus] Linné.

Dudum est, quod literas a Te habui, adeoque anxius exspecto scire, qui valeas. Metuo maxime, cum fata sint semper magnorum moliminum et inventorum osores. Quotidie ego inspicio pulcherrimas Tuas figuras Zoophytorum, quas ad me misisti, et opto vivere in istum diem, quo has a Te descriptas videam. Tu certe non minora praestitisti et detexisti quam Columbus. Ille invenit Americam s[ive] novam Indiam occidentalem, Tu novam Indiam submarinam.

Quid novi ex America per honestissimum nostrum Garden? An valeat? Eum, quaeso, plurimum valere jubeas.

An quidquam audivisti de Solandro? Sed forte adeo remotus, ut ne quidem fama quidquam de eo sciscitare potuerit.

Ego tota hac aestate in plantis Capensibus fui, quarum stupendum messem e Cap[ite] B[onae] Spei reportavi et in his vidi singularia varia.

Accepi, nescio a quo, Semina Ellisiae, sine omni dubio a Te missa, pro quibus devotissimas reddo. Videbantur ea esse etiamnum foecunda. Ideo ea mox terrae mandavi, quae, ut spero, proximo anno mihi dabunt filiolam Tuam et mihi quotidie in memoriam revocabunt optimum meum amicum.

Nil quidquam potuisti audire, ut puto, a Solandro in remotissima sua peregrinatione.

Anne Tu, Vir Amicissime, qui quotidie obambulas et exspatiaris inter nemora Neptuni submarina, uti Botanicus in campis, observasti plurima Mollusca phosphorescentia s[ive] noctu et in tenebris lucentia? Quae Tua sit sententia de Noctiluca marina, Scolopendra lucida Grislei, Lucionella Vianelli? An ex his Aqua marina luceat. An ex salsedine maris, ut Gallis placet?

An ulterius quidpiam audivisti de Illicii charactere, quod ad ejus perfectionem spectat.

Uti valent vestrae Theae, quas praeterito anno accepistis. Accepit et Rex Gallorum Theae fruticem, cujus ramulum ad me mitti curavit, sed non erat vera Thea, verum Camelliae species.

His vale, Vir amicissime, et me, ut soles, ama!

Upsaliae 1769 d[ie] 8 Novembris.

To
Mr John Ellis
Esq[uire]
London
frijbr[ef]

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, XVII, 422-423). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. A selection (1821), vol. 1, p. 240-241   p.240  p.241.