Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L4146 • Carl Linnaeus to Nicolaas Laurens Burman, 22 December 1768 n.s.
Dated 1768 d. 22 Decembris. Sent from Uppsala (Sweden) to Amsterdam (Netherlands). Written in Latin.

Amicissime D[omi]ne Burmanne,

Tandem post mille curas et vigilias Holmiae accepi desideratissimum fasciculum Tuum et quidem ante 5 dies.

Pro bulbis devotissimas reddo grates. Utinam aliquis horum, hoc vere, flores rarissimos produceret; serui enim eos in ollis fenestrae camarae meae, ut ibi excrescant in Tui memoriam. Cum floreant dicam: has delicias accepi a meo Burmanno.

Celosia lanata Pluk. phyt. t. 10. f. 1. est Tua Iresine persica, quae ante 2 annos floruit in caldario nostro.

Mitto catalogum plantarum Tuarum. Plantas omnes in aqua calida maceravi, explicavi, exsiccavi, examinavi. Aliquot numeri deficiunt; forte excidere Holmiae, dum merces examinabantur in Telonio.

38. 45. Phylica radiate. Duplex est varietas, scilicet flore minore, et majore quae viscosa; vix merentur specie distingui.

17. Hartogiae flos unus erat, et imperfectus s[ive] fractus; hinc dubia.

26. Crassula ex sicco specimine non dignosco; genus certum est.

13. Crotalaria triflora habet 3 folia floralia extra 3 flores, quod singulare; reliqua folia solitaria.

14. Psoralea repens Berg[ii] a me antea non visa fuit.

39, 37. Lotus decumbens habet flores racemosos (nec umbellatos) quemadmodum Lotus filiformis, quod notabile.

77. Chrysocoma comaurea; an varietas? Tua enim valde divaricata est.

7. Gnaphalium latifolium; hanc speciem non intelligo. Habet folia Gn[aphalii] grandiflori, sed corymbum sessilem, nec pedunculatum; varietas tamen non erit Gn[aphalii] grandiflori.

68, 33, 50, 47, 71. Senecio longifolius. Duplex varietas; foliis angustis et angustissimis, sed specie distingui nequit.

80. Arnica crocata, ni fallor, erit; corolla deficiebat.

86. Serapias capensis mihi nova erat; omnino Serapias.

87. Genus non novi, nisi sit sisyrinchium. Forte non. Flos deficit; folia aliena.

42. Erica, sed tophi villosi sunt gallae insectorum.

Latifolium GNAPHALIUM. fruticosum, foliis amplexicaulibus ovatis trinerviis utrinque lanuginosis, cyma sessili.

Caules fruticosi crassi ramosi, ramis albo-villosis. Folia ovata 3-nervia conferta sessilia amplexicaulia, subtus albo-tomentosa, supra villosa, acuta, magnitudine extimi articuli pollicis. Capitulum terminale sessile conglomeratum e calycibus niveis: squamis lanceolatis nitidis. Differt a Gn[aphalio] grandifloro cyma sessili, nec pedunculata, calycibusque diversis.

Decumbens LOTUS floribus racemosis, foliolis obcordatis nudis, caulibus filiformibus prostratis.

Caules filiformes numerosi prostrati pedales ramosi laeves. Stipulae lanceolatae parvae. Folia ternata petiolata petiolo longitudine foliolorum, vix pubescentia. Foliola sessilia obcordata s[ive] obovata obtusissima, nuda. Pedunculi axillares longi. Flores racemosi absque bractea foliacea. Calyces pubescentes. Legumina sutura dorsali scabra.

Chamomilloides ARTEMISIA foliis dentato-pinnatis integerrimis, caule ramosissimo, paniculis florum terminalibus.

Habitus Chamomillae, subpilosus, raris villis. Caulis ramosissimus spithameus: Ramis longitudine caulis, patulis, adscendentibus. Folia parva pinnatifida dentibus oppositis 7 s[ive] 9 cum impari: dentibus omnibus lanceolatis integerrimis inerme mucronatis.
Flores glomerati pedicellati in apicibus ramorum et caulis, subglobosi, minus dense congesti.

Capensis SERAPIA[S] foliis ensiformibus conduplicatis laevibus.

Caulis pedalis simplicissimus laevis. Folia ensiformia conduplicata laevia, in inferiore parte caulis. Racemus terminalis secundus floribus 11 s[ive] 12 pedunculatis. Bracteae lanceolatae tenerae, longitudine petiolorum. Petala 5 lanceolata laevia erecta. Nectarium declinatum ovatum.

Pedunculatum GNAPHALIUM herbaceum, foliis spatulatis amplexicaulibus subtus tomentosis, pedunculis elongatis. squamis calycinis acutiusculus [sic].

Caulis herbaceus ramosus. Folia spatulata sed superiora lanceolata, subtus tomentosa, supra viridia fere nuda. Pedunculi terminales longissimi tomentosi albi. Florum cyma conglomerata aurea squamis calycinis acutis.

Laevigata ASPALATHUS foliis fasciculatis laevibus linearibus pedunculis elongatis unifloris apice foliosis.

Caulis bipedalis laevis ramosus. Folia (Asparagi) fasciculata linearia tenuissima laevia acuta. Pedunculi laeves foliis longiores apice foliis fasciculatis; inter quae folia Flos sessilis luteus. Legumen ovato-lanceolatum laeviusculum. Calyx monophyllus dentibus longitudine fere floris. In caule a casu foliorum verrucae remotae tomentosae.

Plura proxime cum Tuas responsorias accepero.

Pro his a Te missis maximas quas possum reddo grates, ut valet venerandus parens Tuus, quem immortali mea veneratione salutes.

Vale!

Upsaliae 1768 d[ie] 22 Decembris.

Tuus Linné.

Loco Tituli Epistolae ad me scribas:
Societati Reg[iae] Scient[iarum] Upsaliae.

[address]
a Monsieur
Monsieur J[ohannes] Burmannus
Professeur en Botanique
Amsterdam

upSUMMARY

Finally, five days ago, Linnaeus received Nikolaas Laurens BurmanísBurman, Nicolaas Laurens
(1734-1793). Dutch. Professor of
botany. Linnaeusís pupil in Uppsala in
1760. Correspondent of Linnaeus.
box. He is very grateful for the bulbs and hopes that some of them will produce rare flowers this spring. He has put them in pots in the windows of his room so that they will grow there in memory of Burman. When they flower he will say: I have received these delights from my friend Burman.

Linnaeus sends a catalogue of Burmanís plants [in a previous letter, Burman to Linnaeus 22 September 1768Letter L4114, Burman had asked Linnaeus to add names to the numbers of the plants, so that Burman could use them when expanding his Cape flora next spring; there was, however, no more publications of the Cape flora]. He has put all the plants in warm water, unfolded them, dried and examined them. Some of the numbers are missing. Perhaps they disappeared when they were examined by the Customs.

Linnaeus goes through Burmanís plants and he is very grateful for them. He asks how Burmanís father [Johannes BurmanBurman, Johannes (1707-1779).
Dutch. Botanist, professor of medicine
in Amsterdam. Close friend of Linnaeus.
Correspondent of Linnaeus.
] is and sends him his best regards.

upMANUSCRIPTS

a. holograph (KVA, Linnť Burmannus, 1301-1306). [1] [2] [3] [4]

upEDITIONS

1. Epistolae ineditae Caroli Linnaei (1830), p. 105-108 .
2. Bref och skrifvelser (1943), vol. II:2, p. 259-263   p.259  p.260  p.261  p.262  p.263.