Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L4154 • Johan Zoëga to Carl Linnaeus, 11 December 1768 n.s.
Dated d. II. Decembris. 1768. Sent from København (Denmark) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Viro Generosissimo, Equiti splendidissimo,
Carolo à Linné,
Praeceptori ac fautori suo ad cineres colendo,
S[alutem] pl[urimam] d[icit]
J[ohannes] Zoëga.

Diu certe haud sine aliquali timore non de valetudine tantum TUA, sed et de mutata aliquantulum ea, quam in me benigne conjicere voluisti, affectione dubitavi, et certe dubitandi caussam mihi videor habuisse. Ultimo enim vere, hebdomades circiter aliquot post missa semina, iterum misi seminum species haud vulgares a Millero una cum litteris ad TE missas, itemque Collectiunculam rariorum Plantularum e classe Cryptogamiae, a Fabricio nostro in Scotia et Anglia collectarum, una cum Litteris Fabricii. Haec omnia, quin grata et accepta TIBI fuerint, dubitare haud potui, nec tamen responsionem vehementer desideratam hucusque vidi. Quid iam inde concludendum fuit? Nunc cum dolore video TE ex his nihil accepisse, quum in Litteris humanissimis nullius mentionem facias, at non valeo concipere, quo haec omnia pervenerint, cum per tabellarium solitarium ea miserim. Perdita haec doleo, at eo maioribus deliciis mihi fuit ex litteris TUIS humanissimis videre TE valere et de me adhuc bene sentire. Valeo et ego, ac grata eadem, qua olim, mente TUA in me collata beneficia recordor. Quod semina missa germinarint TIBIque deliciis fuerint, gaudeo. Fabricius iam Parisiis deget, fratremque eius reventurum post paucas hebdomades heic exspectamus. Koenigius iam sine dubio in loco destinato est. Ultimae litterae erant e Capite Bonae Spei, quibus nobis annunciabat, uxorem eius fatali fato in itinere sibi ereptam. In Madera pulcra semina miserat, quae omnia tecum communicavi. Brünnike, ni fallor, in Austria est. Dionaea certe pulcra et singularis planta est; decriptionem eius aliqualem heic in libellis publicis Altonaris legimus. De accuratiori, quam mihi benigne dedisti, gratias reddo summas.

Scabiosam nostram papposam esse Knautiae speciem, haud denegabo. At parva certe est Differentia inter haec duo genera. Fuit haec pulcra planta heic in hort[o] sub nomine praescripto ante meum adventum, et fateor me eam nulli accuratiori examini subjecisse, de vera determinatione non dubitantem et a pappo seminum seductum. Sibthorpia nobis non est; si itaque eius semina nobiscum communicare velis, nos maxime obstringes. Bidens pilosa flosculis marginalibus ligulatis nobis valde vulgaris est, at alteram his distitutam [sic] videre summopere desidero. Angelica lucida erat nomen a Millero seminibus nobis missis ac TEcum communicatis inscriptum. Si Calceolaria Fewillei per hyemem vivat, quod TEcum opto, et semina proferat, nonne tum paucula a TE rogare liceat.

Monardae punctatae idem fatum heic fuit ac apud vos. Verticilli bracteati proveniunt at flores pereunt. Misi una cum seminibus huius Monardae etiam semina Monardae clinopodae, quemadmodum a Bassio inscriptae erant, at haec nobis dedere vulgarem fistulosam sub dio perennantem. De Paederotae vera determinatione semper dubitavi. Calyx certe est pentaphyllus, foliolo 5to minimo omnibusque per paria inaequalibus. Non vero concipio, quomodo veronica romana esse possit. Flores enim certissime racemosi terminales nec laterales solitarii mihi se ostendere. Florae Danicae sextum et septimum fasculum non accepisti. In caussa est, quod Holmiae nemo nobis sit, cui eam mittamus; hinc rogo, ut legato vestro ad aulam nostram, vel eius a secretis plenipotentiam dare velis accipiendi omnes fasculos, simul ac prodiere, et de eorum receptu scriptum testimonium Oedero reddendi. Crantzium Arbores Draconis duas Viennae florentes descripsisse audio et genera distincxisse [sic] dua, quorum alteri nomen Oederi imposuit. Iam iussum Tuum secuturus Plantas nostras mihi novas visas breviter adumbrabo.

1. Rumex halepensis Milleri, cuius semina iam aliquoties misisse credo. Proximus certe est alpino, declinus magnus statura Rhei, at consistentia foliorum cordatorum tenerior, et valvulae dentato-serratae. Optarem scire, quomodo ab alpino differat. Liceat itaque huius semina, si TIBI sint, humillime expetere.

2. Paeonia pubescens. Planta distinctissima a Paeonia vulgari. Folia superne glabra viridia at sine nitore, inferne albientia pilis densis. Foliola ovato-lanceolata, apicibus integris, nec incisis, ut plerumque in vulgari. Caulis et petioli leviter pubescunt, ramificationes petiolorum lanuginosi. Flos pulcherrimus pallide incarnatus magnitudine ut in reliquis Paeoniis.

3. Convolvulus Schreberi. Planta minima radice annua. Caules prostrati. Folia inferiora cuneata emarginata, floralia lanceolata, saepius retusa, basi utrinque parum revoluta, obliqua, pilis vagis longiusculis vestita. Pedunculi solitarii uniflori foliis breviores, squamis duabus minimis sub flore instructi, floriferi stricti, fructiferi ad latus et retrorsum arcuati. Calyx pilosus, laciniorum margine utroque dilatato membranaceo, apice aucto squamula suborbiculata mucronata. Corolla Convolvuli parva caerulescens. Genitalia ut in congeneribus.

4. Sinapis e China, quae nunc Sinapis brassicata. S. N. Tom. III. App.

5. Astragalus siliqua Epiglottidi similis Hermanni. An hic Tibi germinavit?

6. Cucubalus floribus dioicis caule fruticoso. Nobis proh dolor femina tantum est. Caulis pedalis et ultra, rigidus fruticosus. Folia spatula undulata, carnosa, rigidia, villosa. Flores verticillato-spicati, verticillis remotis. Pedicelli longitudine calycis. Petala linearia virescentia, limbo potentissimo, absque corona.

7. Cynoglossum, quod an Myosotis virginica Sp. pl. Character genericus certissime Cynoglossi, seminibus depressis obtuse marginatis, inferiore latere plano affixis, nec triquetris basi receptaculo immersis. Corolla minima campanulata alba, calyce haud longior. Caulis inferne simplicissimus. Rami terminales divaricati. Spicae pauciflorae. Flores erecti, at fructus penduli. Folia lanceolata, acuminata scabra.

8. Silene nocturna?, floribus inapertis. Calycis laciniae supra germen semper connivent. Petala intra hunc latent, breviora, laminibus parum dilatatis bifidis, totis viribus, at Corona alba. Germen intra calycem pedicellatum. Character pulcher Cariophyllaeorum quorundam.

9. Calendula seminibus radialibus cymbiformibus incurvis, carina aculeatis, foliis inferioribus lanceolatis denticulatis, superioribus linearibus, integris, calyce flosculis longiore. Ex desertis circa Cairo. Tota planta hirsuta viscida odore C[alendulae] vulgaris, ramosissima diffusa. Folia utrinque attenuata nec amplexicaulia. Flos minimus luteus, Flosculis radii circiter octo. Folia calycina totidem, alternis ipso radio longioribus. Certe non est C[alendula] sancta.

10. Cotula (ex mente Syst. Nat. Edit. XII alias verbesina, quibus magis similis). Foliis oppositis triplinerviis lanceolatis serratis scabris, pedunculis axillaribus geminis, altero breviore. E China. 1767. 4. Planta suffruticosa stricta bipedalis. Folia opposita confertim excavato-punctata et uti omnes plantae partes pilis albis rigidis oppressis scabra, tenuius et rarius serrata. Florum pedunculus alter dimidio brevior, divergens. Calyx subsimplex haemisphaericus, foliolis lanceolatis inaequalibus, longitudine radii. Radius multiflorus linearis albus. Corollae disci quadrifidae. Semina radii triquetra, disci tetraquetra, corona marginata. Receptaculum paleaceum.

11. Sida angustissima Milleri, distincta certe a Sida spinosa. Caulis (in Caldario) quadripedalis, flaccidus teres glaber, ramosus. Folia basi subcordata, linearia serrata, inferiora, basi latiora. Stipulae setaceae erectae. Axillae extus callosae spinis tribus recurvis. Pedunculi axillares solitarii uniflori, petiolis breviores. Capsulae calyce inclusae biaristae nigrae.

12. Prenanthes foliis caulinis lyrato-pinnatifidis, laciniis linearibus, rameis linearibus integris, pedunculis squamosis calycibusque villosis. E Madera Koenig. Caulis flaccidus tripedalis. Folia basi attenuata, vix caulem amplectentia. Pedunculi uti calyx tomento albo tenuissimo inducti. Calyx cylindricus parallelus, basi auctus squamis minimis irregularibus. Flosculi viginti, tubo et laminae inferiore latere longius piloso. Pappus pilosus simplex. Receptaculum nudum.

13. Scorzonera? aut Leontodon, Scapo nudo unifloro, foliis oblongis lanceolatis denticulatis hispidis, calycibus fructus angulatis. E Madera Koenig. Habitus omnino Hyoseridis. Scapus radicalis simplicissimus. Calyx oblongus angulatus aequalis, foliolis margine et apice rubello coloratis, basi auctus foliis parvis imbricatis, carina purpurascente. Flosculorum tubus fauce externe barbatus. Semina subovata crenulata, pappo stipitato plumoso. Foliorum pili saepius furcati, petioli purpurascunt. Variat scapo calyceque glabro. Foliorum calycinorum margo, rubellus submembranaceus ad Scorzoneram referre suadet.

14. Cenchrus spica oblonga patula, involucris setaceis, basi ciliatis. E Madera Koenig.
Gramen orgyale, culmis superne subramosis. Foliorum lingua, et basis parte superiore sparsim et longius pilosa. Spica oblonga flosculis divergentibus. Involucrum sessile setaceum, setis interioribus flosculis triplo longioribus, basi planis, ciliatis. Spiculae duae intra singula involucra. Calyx biglumis muticus, corolla dimidio minor, biflorus. Flos exterior masculus, interior hermaphroditus; Glumae muticae. Stam. 3. Stylus bipartitus. Stigmata plumosa purpurea. Gramine pulcherrimo valde delectatus sum.

15. An Salvia Dominica? Statura Verbenacae ita ut non nisi aegre distinguantur. Planta omnibus partibus maior, tota pilosissima (verbenacae caulis fere glaberrimus et spica tantum pilosa). Caulis basi et genicula purpurascunt (verbenacae virescunt) ut et foliorum petioli nervique parte superiore. Folia inferiora ut in S[alvia] V[erticillata] at maiora supra infraque magis pilosa. Folia superiora ovato-cordata, caulem amplectentia, lobis baseos approximatis, in vicem incumbentibus (in V[erticillata] oblongo-cordata, basibus remotioribus). Calyces minus pilosi, quam in V[erticillata], Flores coerulei, calyce duplo longiores, labio superiore compresso emarginato piloso adscendente. In V[erticillata] corolla brevior est respectu calycis, labia subparallela, nec divergentia, superius formicatum non compressum, nec emarginatum et vix pilosum. Planta biennis mihi valde dubia, sub nomine clandestinae nobis missa, a qua toto caelo differt.

16. Plantago foliis ovatis undulatis villosis novem nerviis. Missa a Millero sub nomine Pl[antaginis] rubrae. Folia supra hepatico rufa, subtus nervis validis novem. Scapus teres villosus. Flores imbricati ut in Pl[antagine] maiore.

17. Sinapis foliis glabris runcinatis, laciniis linearibus subdentatis distantibus, siliquis laevibus patulis. Caulis suffruticulosus ramosissimus diffusus. Calycis foliola exteriora apice fornicato calloso extus muricata. Vix erit Sinapis hispanica.

18. Planta pulchella e Madera, ad Chironiam forte accedens. Oculo fugitivo ante florescentiam Geranium esse videtur. Tota planta omnibus partibus, excepta corolla, villosa. Caules axillis radicantes longissimi. Folia alterna longius petiolata, cucullata reniformia, septemnervia, profunde inciso-crenata. Pedunculi axillares longitudine petiolorum, solitarii vel gemini, erecti. Flos cernuus. Calyx monophyllus quinquepartitus, corolla brevior. Corolla lutea monopetala rubrotata tubo brevissimo, patulo, quasi urceolato, limbo horizontali 5-fido, lobis obtusis. Stamina 2. Corollae fauci ad incisuras inserta, distantia, limbo breviora. Antherae cordatae, vix spirales, Pistillum longitudine antherarum. Germen apice stylusque villosus Stigma simplex obtusum. (Capsula bilocularis polysperma?).

Heic habes iam pleraque, quae mihi nova visa sunt exceptis aliquot Amaranthis Chinensibus et Asteribus, quae vix determinare valui.

Heliotropium, quod praeterito anno pro novo misi, certe annuum est, et adhuc a frutescente credo distinctum. Misisti praeterito vere semina, quibus Salvia hirsuta inscripta erat. Germinarunt haec et dedere plantam, quam vix a Salvia verticillata distinguere valeo; an distincta? et quomodo?

Physalides annuae difficillime determinantur et valde variare videntur. Ea quam praeterito anno misi, iterum optime viguit, et vidi esse eam Alkekengi Barbadense Nanum Alliariae folio Dill. H. Elth. 10. t. g. At certe differta Ph. pruinosa Sp. pl. Angulos calycis purpureos non descripsit Dillenius. Physal. angulatam praeterito anno habui, et eius calyx erat totus viridis; hoc anno vero hunc etiam angulis rubris ornatum observavi. Erant hae duae, praecedens et angulata, praeterito anno proximae in eodem pulvillo horti nostri; hinc forte prior polline suo flores posteriores simul foecundavit, ut inde iam calycis idem color, quamvis diversa structura. Pubescentem etiam habere credo sed fateor me omnes has non rite distinguere valere; hinc humillime rogo, ut omnes species quas habeas mecum communicare velis.

Panicum Alopecuroideum, ut plures species Panici, polygamum observavi.

Cistus ledifolius nobis totus villosus est, nec glaber, uti describitur in Sp[eciebus] pl[antarum]. Figura Lobelii quamvis rudis nostram plantam exacte designat, et descriptio etiam hirsutam eam indicat; hinc fort[e] Ledifolius Sp[ecierum] pl[antarum] a nostro et Lobeliano distinctus. Folium ternatum flori oppositum hunc non a salicifolio distinguit, cuius folia inferiora etiam stipulata, hinc ternata, sunt.

Millerus aliique nobis quotannis fere mittunt Semina cum nomine Scrophulariae auriculatae, at inde semper provenit una alterave e duabus longe ab auriculata diversis Scrophulariae speciebus. Harum altera certe Scrophularia Scorodonia est, et habet folia cordata latiora, breviora molliora et minus viridia, et praeteria minor est; at praesertim distinguitur galea floris revoluta, nec plano reflexa, ut in altera. Ceterum utrisque folia duplicato-serrata, Racemi terminales compositi aphylli, exceptis squamis seu bracteolis floralibus. Licetne paucula Scr[ophulariae] auriculatae (semina expetere).

Horminum virginicum nobis floruit, sed tantum flores inconspicuos a Dill[enio] in H[orto] Elth[amensi] descriptos protulit.

Ad rariores nostras plantas pertinet Aristida, ni fallor, americana, quae pulcre floruit et adhuc floret et viget.

Antirrhinum minus α ß. mihi videntur species distinctissimae, non tantum ob diversissimam faciem, sed praesertim ob seminum diversissimam figuram, structuram, colorem. α Semina habet sphaerica fusca crenulata, ß. vero plana orbiculata glaberrima nitida nigra.

Res Forskåhlianae omnes adhuc quiescunt, nec dicere valeo, quando de iis cogitabitur. Iam rogo, ut legendo haec omnia confuse concripta [non] defatigeris. Iussui TUO non tantum satisfacere volui, sed et TIBI, quippe Praeceptori, monstrare, me aetatem non otio consumpsisse, sed scientiam, quam TIBI debeo, excolere, augere saltem tentasse. At quid facit Nobilissimus Filius. Salutes, quaeso, Eum meo nomine, meque gratiosae memoriae Uxoris reliquaeque familiae Nobilissimae commendes etiam atque etiam rogo. Valeas ipse et benigne favere pergas!

Hafn[iae] d[ie] 11 Decembris 1768.

19. Lepidium floribus diandris, foliis radicalibus lyratis serratis, caulinis obovatis, demum lanceolatis. E Madera Koenig.
Caulix simplex glaberrimus, superne virgatus. Folia radicalia primum spathalata, demum lyrata, petiolo acute marginato. Flores racemoso-corymbosi minimi. Petala vix calyce longiora integra. Stamina duo antheris conniventibus. Silicula orbiculata carinata emarginata.

20. Amaranthus spicis pentandris axillaribus simplicibus, terminalibus, compositis, involucellis spinoso-mucronatis, caule foliisque tomentosis. E Madera Koenig.
Tota planta villo longiusculo intricato et crispo obducta. Caulis bipedalis strictus simplicissimus, inferne ruber. Folia ovato-lanceolata viridia, supra minus villosa, subemarginata cum mucrone. Petioli maxime tomentosi. Involucella flosculis longiora mucrone albido rigido terminata.

21. Lotus capitulis globosis, bractea monophylla, leguminibus rectis, caule ramisque erectis. Caulis suffruticosus tripedalis purpurascens, inferne glaber, superne pilosus et ramosus, ramis erectiusculis, nec divaricatis ut in L[oto] hirsuto et recto. Folia subvillosa, stipulis cordatis, petiolatis. Pedunculi communes longitudine foliorum. Bractea monophylla subcordata minima. Flores minimi numerosi, pedicellis calycibusque purpurascentibus. Legumina linearia cylindrica, dimidio breviora quam in L[oto] recto.

22. Lotus capitulis globosis bractea triphylla remota, leguminibus ovatis, caule erecto. Caulis suffruticulosus tripedalis. Habitus Loti recti ramis divaricatis et recurvatis. Caulis et folia villosa viridia. Stipulae lanceolatae ut in L[oto] hirsuto, nec cordatae ut in recto. Bractea 3-5 phylla ab ipso capitulo parum distans. Flores circiter 10 paullo miores, quam in recto, ultra dimidium minores quam in hirsuto. Legumina exacte ut in hirsuto, sed ultra dimidium minora.

23. Datura pericarpius spinosis erectis ovatis, spinis aequalibus, foliis subcordatis angulatis denticulatis pubescentibus. E Madera Koenig.
Herba a Datura feroce vix ullo modo distinguenda magis fere pubescens, a Strammoneo distincta pube et defectu sulci obtusi petiolorum. Calyx angulatus. Corolla alba, minor quam in omnibus reliquis. Pericarpium ut in Strammoneo.

24. Chenopodium floribus polygamis. Planta singularis provenit molla, ubi semina Ixiae aurantiae sata erant.
Caulis basi ramosus patulus. Folia carnosa, lanceolata oblique integra. Spicae axillares foliosae, glomerulis sessilibus, inferioribus femineis, superioribus hermaphroditis. Fl. hermaphrod. Calyx 5-phyllus, foliolis concavis conniventibus. Corolla nulla. Stam. 5. Pist. 1. Styli 2 divergentes villosi. Femina. Calyx 3 aut 5 pluribus, quod non rite videre licuit, at non diphyllus; hinc vix Atriplex. Pistillum ut in hermaphrodito. Semen nondum vidi.

25. Geranium an hybridum? Caulis fruticosus altitudine G[eranii] inquinantis, cuius etiam habitus et facies. Folia reniformi-cordata obtuse crenulata, lobis baseos truncatis remotis, nec rotundatis approximatis, ut in inquinante. Rami annui, folia et pleraeque Plantae partes vestiuntur pilis (rarioribus, quam in inquinante) rectis brevibus glanduliferis, glandulis rubris, quibus immixti sunt pili longiores eglandulosi. Pili pedunculi communis et tubi calycini sparsi retrorsum spectantes eglandulosi. Sunt pili longiores eglandulosi. Corolla irregularis pulchre et saturate incarnata, nec coccinea. Petala cuneiformia longa (nec obovata brevia, ut in inquinante), superiora duo erecta, striis duabus excavatis ramosis purpureis, inferiora deflexa striis concoloribus.

26. Geranium, quod an praecedentis varietas. Folia eadem sed minus pilosa et magis obscure viridia. Cauli [sic] et Rami a folio ad folium valde flexuosi, quod minus evidens in praecedente et inquinante. Pili pedunculi communis et totius calycis conferti patentes (non retrorsum spectantes) et glanduliferi. Flos ut in praecedente, sed multo pallidior, unguibus magis albis, et striis unguium saturatius coccineis. Utriusque plantae semina attulit Hortulanus e Germania.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, XVI, 366-368). [1] [2] [3] [4] [5]

upEDITIONS

1. “Af Linnés brevvexling” (1871), p. 487   p.487.