Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L4159 • Carl Linnaeus to Nicolaas Laurens Burman, July-September 1768 n.s.
Dated . Sent from Uppsala (Sweden) to Amsterdam (Netherlands). Written in Latin.

Amicissimo suo Burmanno
S[alutem] pl[urimam] d[icit]
C[arolus] Linnaeus.

Attente, nec sine voluptate summa, perlegi Florae Capensis Prodromum et certe Flora ipsa erit omnibus acceptissima, dum plantae omnes ejus rarissimae ad certa genera erunt amandatae et species perfectis differentiis distinctae. Faxit Deus, ut feliciter haec absolvas.

A longo tempore Tuas non habui literas, nec respondisti ad meas petitiones, quare etiam judicaveram differre meas literas usque dum Tuas obtinuissem, sed vicit amor.

Veronica capensis. Anne Tua simillima sit Veron[icae] officinali, sola scabritie demta et ejus varietas?

Verbena hastate. Planta Americae septentrionalis; non potest esse Capensis.

Antholyssa guadrangularis, anne Gladiolus tristis ob folia singularia?

Plures habes Antholyssas, Ixias, Gladiolos, quas ego non novi. Harum figuras ex vivis, quaeso, dabis et describes attente colores florum.

Vieyeuxiae et Phalangii species nullas novi, et nec quidem eorum characterem genericum, quem, oro, solide praestes.

Schoenus capensis est Restio dichotomus, vide Syst. nat. 2. p. 735.

Schoenus spicatus, Scirpus filiformis & capensisnon satis determinatae sunt.

Briza deltoidea, an Briza virens mea? Sed neque hoc videtur; mitte florem. B[rizae] spicatae mihi nulla idea.

Dactylus spicatus, an Andropog[onis] Ischaemi affinis?

Stipa Africana singulare gramen; anne velles mittere florem istius?

Avena capensis an Avena mea stipiformis? Mant. mea 34.

Leucadendr[on] aureum, splendens, rubrum, cuneiforme, filamentosum, lineare, polifolium et Protea fusca; me latent.

Scabiosa pumila. Anne varietas monstrosa?

Hamamelis afra, numquam erit Hamamelis; an habeat flores Tua?

Heliotropium tomentosum, an diversum ab Hel[iotropio] gnaphalode?

Lycopsis capensis. An tubus corollae incurvus? Alias non Lycopsis.

Anagallis capensis est Anagallis linifolia.

Campanula Draba quid?

Phyteuma capensis flore solitario, an possibile? Vellem videre talem florem.

Solanum molle. Debet accurate definiri in tanta multitudine.

Chironia cymosa me fugit, nec habeo tabulas Plukenetii ultra 350.

Phylica cordata, quam dioicam dixi in meis.

Celastrus evonymifolius forte meus lucidus.

Diosma ciliate, lanceolata, pulchella ad Hartogiae genus spectant.

Brunia levisanus; referas ad Proteas Levisanus.

Thesium umbellatum est Thesium euphorbioides Berg[ii]. Ego equidem pl[antam] Africanam non vidi; minime credam h[an]c eandem cum [illa] Americae septentrionalis.

Periploca multiflora quid?

Achyranthes frumentacea. An vera Achyranthes?

Pharnaceum tomentosum. Petii flosculum a Te pro examine generis; certe cautus erit, qui hoc genus dignoscat. Nullus ex facie genus divinabit. Quaeso, mittas florem.

Crassula scleranthoides est mea glomerata.

Pontederia stricta qualis? An florum spica e latere petioli?

Amaryllis bulbi-sperma. Vide, an tubus corollae sit monopetalus, an petala 6 distincta forment tubum; si prius erit Crinum.

Fritillaria nana singularis.

Albuca maxima. Anne posses aliam eruere notam specificam quam a latitudine, ut posset rite distingui.

Ornithogalum cepaceum. Anne locum habebit inter Antherica mea inter n° 7ó11; sed Hermannus dicit folia fistulosa, quod singulare.

Asphodelus strictus quis?

Asparagus triacanthus meus capensis mantissae.

Alethris bifolia et linguiformis. Anne possent esse varietates?

Limeum aethiopicum. Nisi miseris flosculum, numquam ero certus de genere, quod non omnes dignoscunt.

Septas capensis nova. Admodum rarum esset, si hujus generis nova species exstitisset.

Erica abrotanoides mea absinthioides mantiss[ae]; an uniflora Tua semper uniflora?

Daphne rosmarinoides, Gnidia radiate, Passerina imbricate, planifolia, ericoides sunt plantae, quas non vidi, nec de genere certus.

Beckea cordata; non credam Beckeae speciem dari in Cap[ite] B[onae] Spei, nec recordor me hanc vidisse. Optarem scire certum genus; si esset Beckeae species, utique gratissimum Botanicis.

Zygophyllum cordatum Shaw. 231, an coccineum?

Royena scabra debet collocari juxta lucidam, cui valde affinis, ut fere dubitem, utrum varietas, licet folia longiora.

Cotyledon caryophyllea, si habeas, an stamina 10 aut 5?

Cotyledon ventricosa & grandiflora. Crederem varietates a caule noduloso.

Reseda capensis. An distincta a reliquis? An posses mittere ramulum?

Euphorbia genistoides Berg[ii]; hanc numquam vidi; ejus differentia non sufficit.

Euphorbia linifolia, an diversa ab Euph[orbia] segetali?

Euphorbia taxifolia quae?

Myrtus capensis, an distincta a mea Myrto angustifolia Mantissae?

Tetragonia lanceolata; an varietas herbaceae?

Papaver multiflorum et nudum mihi ignota.

Betonica capensis est Stachys aethiopica.

Euphrasia capensis, an vera Euphrasiae species?

Selago teucriifolia, prunastri, abietina, spinosamihi ignotae.

Heisteria[a][a] : MS1 [read] Hebenstreitia scabra; nonne mera varietas Heb[enstreitiae] dentatae, ut ut Bergius distinguat?

Erinus umbellatuss an Erini species? Vix crederem.

Buchnera capitata, an Buchnerae species?

Thlaspi africanum quale?

Hermannia pinnata mea Mahernia; aut haec distinguatur a Mahernia aut nullus umquam character generis.

Hermannia linifolia mihi ignota. An satis diversa ab H[ermannia] lavendulifolia?

Geranium flavum singulare.

Geranium spinosum est vera species Geranii.

Monnieria trifoliate. Utinam mitteres unicum florem; impossibile est, quod haec crescat in Africa.

Polygala pinnata & triphylla. Non capio, quod Polygala detur foliis compositis.

Spartium pinastrifolium, Genista myrtifolia, Taxifolia, cotinifolia, laurifolia mihi ignotae.

Crotalaria villosa est Sophora biflora.

Ononis aethiopica, strigosa, virgata, prostrate mihi ignotae.

Anthyllis ononidis quid?

Glycine prostrate quid?

Arachis Africana est Glycine subterranean.

Cytisus aethiopicus, ut nuper didici, debet ad genus Ononis referri.

Cytisus hirtus ignotus.

Coronilla myrtifolia et thymifolia a me non visae.

Hedysarum capense quid?

Psoralea ononoides et linearis ignotae.

Trifolium prostratum ignotum.

Trifolium fruticans est Psoralea bracteata B. et debet ad Psoraleas referri.

Psoralea cytisoides est species Indigoferae, vide Syst. nat. edit. ult.

Lotus mauritanicus debet forte ad Psoraleas amandari cum flores spicati s. racemosi.

Lotus fruticosus, suffruticosus, tenuifolius, alopecuroides, villosus ignotae.

Cynara patula, scabra, aculeate, an Atractyles aut Gorteriae?

Chrysocoma incana, gnaphalodes, pinifolia mihi ignotae.

Callicornia gnaphalodes. Hanc plantam vidi, sed penitus oblitus. An species Leyseriae? Ad polyg. superfluam certe spectet.

Tanacetum capense. An possibile hujus generis foliis amplexi-caul. cordatis?

Gnaphalium plenum, sessile, incanum mihi ignotae.

Xeranthemum ramosum, leucanthemifol. fol. pinnatifidis, singu-lares.

Pardisium mutes hoc nomen, ne confundatur cum Perdicii genere.

Senecio verbascifolius, lanigerus, lanceolatus ignotae mihi.

Conyza tomentosa non potest esse hujus generis cum radiata sit.

Cineraria sonchifolia Breyn. prod. t. 21. Citatio non quadrat.

Chrysanthemum ericifolium ex figura videtur Osmitis species.

NB. in plantis missis no 53 scripsi Osmites Bellidiastrum debet esse Osmites Asteriscoides.

Buphthalm. Leucojifolium, tenuifolium ignota.

Amellus tenuifolius. An Amellus?

Arctotis aurea, trifurca, rigida, asplenifolia ignota.

Osteospermum incanum, rubens, dentatum ignota.

Lobelia cheiranthus est Manulea Mantiss.

Lobelia capitata forte Triquetra mea Mantiss.

Myrica ilicifolia, conifer ignota.

In opere Indico Acanthus maderaspatanus et ciliaris forte una eademque planta.

upSUMMARY

Linnaeus has read through Nicolaas Laurens BurmanísBurman, Nicolaas Laurens
(1734-1793). Dutch. Professor of
botany. Linnaeusís pupil in Uppsala in
1760. Correspondent of Linnaeus.
Florae capensis Prodromus [Linnaeus refers presumably to the section about the Cape flora, which was added to the Flora IndicaBurman, Nicolaas Laurens
Flora Indica: cui accedit series
zoophytorum Indicorum, nec non prodromus
florae Capensis
(Leiden &
Amsterdam, 1768).
] attentively and with great delight. He hopes that Burman, with Godís help, will finish it successfully [Burman did not publish any more about the Cape flora].

Linnaeus has not received an answer from Burman for a long time and he had in mind not to write again until Burman answered his requests, but love prevailed.

Linnaeus goes through Burmanís plants. He asks Burman to send flowers of some of them. Many plants are unknown to Linnaeus.

upMANUSCRIPTS

a. original (KVA, Linnť Burmannus, 1101-1102). [1] [2]

upEDITIONS

1. Epistolae ineditae Caroli Linnaei (1830), p. 95-101 .
2. Bref och skrifvelser (1943), vol. II:2, p. 251-255   p.251  p.252  p.253  p.254  p.255.

upTEXTUAL NOTES

a.
MS1 [read] Hebenstreitia