Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L4177 • Carl Linnaeus to Nicolaas Laurens Burman, 12 January 1769 n.s.
Dated 1769 d. 12 Januarii. Sent from Uppsala (Sweden) to Amsterdam (Netherlands). Written in Latin.

Amicissimo D[omi]no Burmanno suo
Linné.

Respondebam ultimo ad Tuas plantas raptim, nunc itaque paulo diffusius.

4. Penaea sarcocolla. Tubus corollae videtur esse satis longus et quidem longior quam in Sarcocolla. An itaque Penaea tetragona Bergii, quam ego non vidi? Nec possum in Tuo exemplari videre calycem, cuius foliola in Sarcocolla sunt linearia, in tetragona obovata; examines itaque haec foliola in tuis exemplaribus; et simul videas, utrum hae duae foliolis calycinis linearibus et ovatis sint vere distinctae species necnon.

19. Echium fruticosum.

45. Phylica radiate 38. Phylica viscosa, quas ob faciem simillimam judicavi antea fuisse varietates. Examinavi has plantas fructificatione simillimas, sed posterioris discus major est et valde glutinosus. Forte itaque specie distingui possunt, quamvis una ab altera olim sit orta. Ad Bruniae genus has refert Bergius, sed quo jure non video, nisi quod stylus sit quasi ex duobus coalitis. Certe aut erunt hae species Phylicae aut proprii generis plantae, quod determinare nequeo, quamdiu fructus mihi lateat. Structura fructificationis s[ive] floris toto coelo recedit a Brunia abrotanoide et lanuginosa.

61. Brunia lanuginosa 12. Brunia abrotanoides sunt germanae sorores; at lanuginosa habet folia linearia asparagi, abrotanoides lanceolata Empetri.

17. Hartogia a me dignosci nequit ob defectum fructificationis in exemplari misso.

26. Crassula cymosa Bergii est, quam antea non vidi. Bergii differentia quadrat; adde tantum Crassula suffruticosa foliis linearibus &c. &c., cum omnes Crassulae distinguendae in fruticosas perennes et annuas.

78. Drosera capensis distinguitur a Drosera longifolia, quod in longifolia sint folia ovali-oblonga, in capensi hac vero lanceolata omnino et subtus scabra, nec subtus laevia.

42. Erica monstrosa cum Gallis hirsutis flores mentientibus.

8., 18. Borbonia tomentosa (13 non est Borbonia sericea sed Aspalathus).

4. Atragene capensis

35. Aspalathus (carnosa Berg[ii]) thymifolia mea.

11. Aspalathus ericifolia

82. Aspalathus anthylloides

Aspalathus laevigata (Aspal[athus] galioides) fol. fasciculatis laevibus linearibus, pedunculis apice bifloris foliosis.

13. Aspalathus argentea (non est Borbonia).

16. Aspalathus spicata fol. fasciculatis setaceis inermibus pilosis, floribus spicatis. Differt ab Asp[alatho] araneosa, quod flores non in capitulum globosum digesti, sed in rariorem oblongam spicam. Non adhuc potui eruere synonyma.

13. Crotalaria triflora. singularis bracteis 3, in singulis foliorum alis, magnitudine circiter dimidia foliorum.

5. Psoralea pinnata.

10. Psoralea (non est aculeata) paleacea Berg[ii] est, quam male dixi Trifolium fruticans Sp[ecierum] pl[antarum]; exclude in Bergii differentia duo ultima verba acuminatis ciliatis.

14. Psoralea repens Berg[ii], quam antea non vidi.

39., 37. Lotum decumbentem in ultimis dixi, at examinavi nunc accuratius et video omnia stamina esse connata, adeoque ad Ononidis genus absolute spectet; est est [sic] mira varietas Ononis capensis Sp[ecierum] pl[antarum].

9. Lotus filiformis Berg[ii]; miratus sum flores racemosos in Loti genere, sed neque haec planta Loti genus esse potest, cum stamina omnia etiam in hac connata. ONONIS filiformis pedunculis racemosis longis, foliis ternatis ovatis mucronatis dicenda.

20. Colutea aethiopica

40. Carlina atractyloides

25. Stachelina gnaphaloides

77. Chrysocoma divaricata. Haec summam habet similitudinem cum Chrys[ocoma] aurea, sed caules proliferi divaricatissimi reddunt plantam facie diversissimam, ut vix crederem esse varietatem. Confer tua specimina cum comaurea. Hinc dici potest Chrysocoma divaricate fruticosa divaricata, foliis linearibus glabris. Pedunculi in hac foliosi, nec nudiusculi ut in Chrys[ocoma] comaurea.

63. Chrysocoma scabra est.

41. Artemisia aethiopica

32. Artemisia chamomilloides mihi nova.

44. Artemisia ambigua, quam vix agnoscerem esse Gnaphalium.

34. Gnaphalium grandiflorum

7. Gnaphalium latifolium, de quo ultimo scripsi. Miror me ejus figuram nullibi occurrere, quamvis videtur species capensis notissima. Habet folia inferiora Gn[aphalii] grandiflori, sed flores sessiles, nec ulla folia angusta in caule superiore.

24. Gnaph[alium] muricatum, cum quo mixtum erat Gn[aphalium] dicolorum Burm. t. 79. f. 4.

28., 75 Gnaph[alium] coronatum. Parva planta radio calycino niveo, imprimis multiplici dignoscendum.

27. Gnaph[alium] squarrosum squamis calycis subulatis recurvatis uncinatis.

76. Gnaph[alium] glomeratum calycis squamis subulatis parum re¬curvatis.

83. Gnaph[alium] foetidum.

... Gnaphal[ium] teretifolium foliis confertis patentibus fere subu¬latis, absque numero.

29. Gn[aphal[ium] odoratissimum cuius folia dense tomentosa.

21. Gn[aphal[ium] paniculatum Berg[ii], ex descriptione, sed Burmanni t. 80. f. 2., licet simillima, videtur alia ex calyce ferrugineo reflexo.

54., 31. Gn[aphal[ium] pedunculare videtur mihi species antea non rite distincta.

Gnaphal[ium] herbaceum, foliis amplexicaulibus spatulatis enerviis subtus tomentosis pedunculis elongatis, squamis calycinis acutiusculis dicendum. Florum calyces aurei.

22. Xeranth[emum] speciosissimum. 6. Xeranth[emum] vestitum. 23. Xeranth[emum] sesamoides.

56. Cineraria geifolia

73. Senecio purpureus. 79. Senecio rigidus

64. Senecio halimifolius, licet folia sint fere nuda.

68, 33, 50, 47, 71. Senecio longifolius, varians latioribus et angustioribus foliis.

72. Aster fruticosus. 67. Aster reflexus

69. Aster taxifolius. Folia basi ciliata.

80. Arnica crocata? Summa similitudo cum arnica crocata, sed folia sunt cordata, quod non in Arnica crocata, cui folia ovalia. Videas ipse inter tua specimina, num flores differant. Utriusque folia subtus tomentosa et alba, vel eadem species vel valde affinis.

30. Cotula tanacetifolia Syst. nat. edit. 12ma antea Tanacetum suffruticosum dicta, sed flosculi sunt quadrifidi, adeoque generis cotulae.

51. Buphthalm[um] capense.

49. Gorteria ciliaris, cujus folia deorsum imbricata.

53. Osmites Bellidiastrum. 57. Osmites camphorina.

70. 1. Amellus lychnitis.

85. Othonna pectinata 62.,36. Othonna abrotanifolia, perperam ad Cinerarias relata a Bergio.

58. Calendula nudicaulis

60. Arctotis calendulacea vel ejus varietas

55. Arctotis aspera.

74. Arctotis paleacea, quae Arct[otis] crithmoides Bergio.

84. Arctotis angustifolia, quae Arct[otis] stoechadifolia Berg[ii].

66. Arctotis dentata, quae Arctotis pilifera Berg[ii].

59. Osteospermum moniliferum. 52. Osteosp[ermum] polygaloides.

86. Serapias capensis foliis omnibus radicalibus ensiformibus conduplicatis, scapo squamis foliaceis alternis, dicenda.

87. Sisyrinchium an? vel Ixiae species; flores desunt; capsulae 3-valves 3-loculares.

81. Asplenium capense. Frondibus bipinnatis pinnis incisis erosis striatis terminali attenuata elongata; proxime accedit ad Asplenium striatum.

Bulbi Tui excrevere in fenestra mea, sed proh dolor nullus hoc anno florebat, quod magnopere doleo.

In Tua Flora Capensi velim observes Spartium cytisoides Bergii esse Generis Ebeni, ut ut alae floris non sint minimae.

Heisteria Bergii est absolute Polygalae species. Fructus in hoc genere diversissimus est.

Devotissima mea dicas immortali Parenti Tuo!

Upsaliae 1769 d[ie] 12 Januarii.

Etiamnunc neque gelu in terra, neque nix supra terram, neque glacies supra aquam apud nos; exemplo numquam audito.

upSUMMARY

In his last letter Linnaeus responded to Nikolaas Laurens BurmanísBurman, Nicolaas Laurens
(1734-1793). Dutch. Professor of
botany. Linnaeusís pupil in Uppsala in
1760. Correspondent of Linnaeus.
[Linnaeus to Burman, 22 December 1768Letter L4146] plants in a great hurry and he is going to give a more detailed description now.

A list of descriptions of Burmanís plants follows.

Linnaeus reports that Burmanís bulbs have grown up but unfortunately they have no flowers this year.

Linnaeus comments on a plant in Burmanís Cape flora [Linnaeus refers to the section in Flora IndicaBurman, Nicolaas Laurens
Flora Indica: cui accedit series
zoophytorum Indicorum, nec non prodromus
florae Capensis
(Leiden &
Amsterdam, 1768).
, which deals with plants in this area].

He sends his best regards to Burmanís immortal father [Johannes BurmanBurman, Johannes (1707-1779).
Dutch. Botanist, professor of medicine
in Amsterdam. Close friend of Linnaeus.
Correspondent of Linnaeus.
].

P.S. Linnaeus writes that there is no frost in the ground, no snow and no ice on the water yet. He has never before experienced a situation like it.

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (KVA, Linnť Burmannus, 1401-1402). [1] [2]

upEDITIONS

1. Epistolae ineditae Caroli Linnaei (1830), p. 108-112 .
2. Bref och skrifvelser (1943), vol. II:2, p. 263-267   p.263  p.264  p.265  p.266  p.267.