Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L4189 • Morten Thrane Brünnich to Carl Linnaeus, 5 February 1769 n.s.
Dated 5. Febr. 1769. Sent from Leipzig (Germany) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Perillustri & Amplissimo Viro,
D[omi]no Carolo de LINNÉ,
Equiti Aurato,
S[alutem]
M[artinus] Th[rane] Brünnichius.

Ultimas Tuas accepi Londini; responsum dedi ex Derbyshire iterumque scripsi e Transylvania; jam crederem ambas has literas esse perditas, maxime cum video nova ista animalia et quae de auri mineris Tibi communicavi, in Systematis editione nova non esse allata; ideoque de novo Tibi scribere cogitavi. Anno proxime praeterlapso toto in Hungariae Transylvaniae et Banati fodinis fui occupatissimus; ante mensem Saxoniam primum ingressus sum, bonosque inter Lipsienses jam aliquot dies maxime utiles consumpsi. Museis inprimis Mineralogicis scatet urbs. Fodinae Saxoniae & Bohemiae restant mihi visitandae; ideoque intra aliquot dies amicos hujus loci relinquere cogor. Deinde e Saxonia per Hercyniam Hafniam peto, unde post aliquam quietem Sueciam & Norvegiam visitare aggrediar. En papilionem inclusam Danaum Asiatico simillimum, nisi noster alis gauderet concoloribus, quae in asiatico (nomen non in mentem venit) subtus sunt flavae. Volitat in mense Septembris & Octobris in mon¬tibus Banati Temesvarici Wallachiam adjacentibus. Volatus tardus, quiescit alis patulis, expansis.

Obs. Montes sunt in territorio Turcorum, ab altera parte Danubii sito, Moldovam inter & Bersaskam Columbatsch dicti; hi videntur ad littus Danubii, ubi sunt siti. Foramina v[el] cavitates habent amplissimas et, ut fertur, profundissimas. Nemo ascendit unquam ob praecipitium & altitudinem. Secundo fluvio iter feci usque ad Orsovam Turcorum, in quo itinere vidi circa has montes ingentes aquilarum & accipitrum cohortes, semper circumvolitantes. Ex his cavitatibus credunt incolae prodire muscam, quae ob sequentia maxime est particularis:

Mense Aprilis & Maji cum vento australi veniunt nebulae quasi harum muscarum, quae boves aggrediuntur tanta copia et tanto veneno, ut intra horae vel duarum horarum spatium bovem occidant, nisi in vicinio sit domi, ubi accurrentibus bovibus focum faciunt Valachi, et ita circumstantes boves fumo ab hostibus liberantur, fumus nempe eas arcet.

Misit Imperatrix medicos, ut inquirerent ulterius hujus plagae naturam. Sed, proh dolor, viri hi nunquam ad alias attenti muscas quam eas, qui [sic] naso forte eorum insederant aliquando, nil observarunt; cute bovis detracta narrant apparuisse maculas quasdam flavas; in naribus boum quoque dixerunt haesisse aliquot muscas. In aperto cadavere cranio &c. nil observarunt. Muscam hanc non vidi utpote tardius adveniens; mihi autem describebatur minima, forte e genere culicum. Proximo anno habebitur in Spiritu Vini et sic ulterius eam determinare sit possibile.

Scopoli prodiit cum sua Mineralogia, si tacuisset!

Da Costa Societatem Angl[icam] decepit ideoque absens jam dicitur. Ichthyologiam Massiliensem edidi ipse; utinam Tibi arrideat. Exemplar mittam, si occasioriem inveniam satis commodam. Vale, Vir Perillustris, mihi studiisque meis fave!

Scribebantur Lipsiae d[ie] 5 Febr[uarii] 1769.

Diriguntur literae pro me ita:
a Monsieur Brünnich.
abzugeben bey den Herrn Albert Friederich Gregory a Dresde.

[address]
A Monsieur
Mons[ieu]r Charles de Linné
Chevalier de l’Ordre de Nordstierne
Premier Medecin, Professeur en botani-
que & Membre des plus celebres Societes
des scien¬ces. &c. a Upsal
en Suede
franco hamborg
med en Fiaril uti.  

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, II, 267-268). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. “Af Linnés brevvexling” (1871), p. 424-426   p.424  p.425  p.426.
2. Bref och skrifvelser (1916), vol. II:1, p. 403-405   p.403  p.404  p.405.