Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L4201 • Carl Linnaeus to Morten Thrane Brünnich, 4 March 1769 n.s.
Dated 1769 d. 4 Martii. Sent from Uppsala (Sweden) to Dresden (Germany). Written in Latin.

Viro Clarissimo,
D[omino] D[octori] M[ARTINO] TH[RANE] BRUNNICHIO,
s[alutem] pl[urimam] d[icit]
Car[olus] v[on] Linné.

Summo gaudio Tuae, d[ie] 5 februarii, me affecere, quas accepi heri, postquam Tuas anxie desideravi, quasque non vidi ab eo, quo Londini commoratus es tempore; maxime doleo Tuas posteriores amissam [sic], cum e Tuis semper doctior evasi, cumque hae pluribus semper refertae sunt solidis observationibus, quam ullius alii. Nihil mihi gratius contingeret quam Te in hac vita coram videre; utinam posses, quum petas meam patriam, quanto ocius, dum vixero, accedere, quum anni mei percurrunt velociter ad metam. Possem tum Tuis oculis videre multa, quae observasti in felicissimis Tuis per florentissimas Europae, regiones, quae mihi denegarunt fata. Gratulor ex animo tam splendidum Tibi iter; faxit Deus, ut feliciter hoc absolvas. Mihi dictum fuit, nescio a quo, quod sis designatus Professor Hafniensis; quod si factum, in nullum potuisset S[erenissimi] Regis Tui gratia conferri aptiorem vigilantiorem acu¬tiorem.

Admiratione summa raptus fui ad Muscas istas in montibus Danubianis, quae occidant Boves; dum resciveris, quaeso, me parti¬cipem facias hujus mirandi phoenomeni.

Quis umquam credidisset Papil[ionem] Leucothoen, vere indicum, migrasse ad Europaeos et ibi sedem finxisse, nisi Tu hoc obser¬vasses docuisses. Est omnino una eademque species.

Scopoli Mineralogia, quam diu anxie quaesivi, obtinui, sed minuebat praesentia famam.

Ichthyologiam Massiliensem Tuam avi[di]ssime omnium op¬tarem videre. Si umquam occasio ulla sese offerat, quaeso, mil¬lies me ea bearis. Audio et Gouani ichthyologiam sudare; sic brevi classis Piscium Europaeorum plena luce radiabit et demum exoti¬corum, dum Naturae consulti his stimulentur ad attentionem.

Si aliquando rescribas, mittas copiam characteris generici Sanguinis Draconis a Crantzo compositi, nec non ejus character[em] Palmae cujusdam.

An altera Flora Helvetica Halleri prodierit, et qua forma? Quer Flora Hispanica numquam sese mihi obtulit. An eam vidistin?

His vale et me Tuis sinceris annumera!

Upsaliae 1769 d[ie] 4 Martii.

[address]
a Monsieur
Mons[ieu]r M[artin] Th[rane] Brunnich
abzugeben bey den Herr
Albert Fridr[ich] Gregory
Dresen
frijbr[ef]

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (Københavns Universitetsbibliotek).

upEDITIONS

1. “Af Linnés brevvexling” (1871), p. 517-518   p.517  p.518.
2. Bref och skrifvelser (1916), vol. II:1, p. 405-406   p.405  p.406.