Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L4240 • Morten Thrane Brünnich to Carl Linnaeus, 2 July 1769 n.s.
Dated 2 Julij 1769. Sent from Bayreuth (Germany) to (). Written in Latin.

Perillustri & Generoso Equiti,
Celeb[erri]mo D[omino] D[octori] Carolo a Linné,
S[alutem] pl[urimam] d[icit]
Martinus Th[rane] Brünnichius.

Novum iterum solamen e Tuis Fribergae acceptis habui, et maxi- mum, si Te incolumem in patria visitare aliquando mihi datur, inveniam desiderium impletum. Recte divinatus es me Professorem designatum Hafniensem. Nam d[ie] 5 Maji hujus anni mihi hanc spartam contulit Regis gratia; utinam aliquo modo has partes implere possem, qui meliores annos Theologicis & Linguis orientalibus jamjam sacravi. Forte anno proximo Sueciam & Norvegiam visitare aggrediar. Jam domum tendo, ita ut fodinas Hercyniae hac vice intactas praeteream.

En inclusa diptera, quae boves in provincia Banat dicta in confiniis nempe Vallachiae occidant. Me judice Tabani est species. Alia in alia occasione in s[piritu] v[ini] mihi sunt promissa.

Scopoli jam factus est Professor Schemnitzii loco D[omi]ni Jacquin, qui Viennae constitutus est, Vir omnibus honoribus maxime dignus et cujus colloquio multa didici. Ille sc. Scopoli miserrimis scriptis eruditos seducit; meliorem jam habebit occasionem errores corrigendi de propriis nunquam persuasus, ideoque in vanum diligentissimus Vir. Viam certe nescit, qua ad mare deveniat.

Nesciebam Gouanum in Ichthyologicis laborare, nec dubito, quin meis meliora praestiterit. Intra duos menses domi bono cum Deo ero, inde subito opusculum missurus. Avidissime jam Gouani Opera exspecto, ut meos errores simul & dubia cognoscam. Maxime doleo, quod integram meam collectionem piscium, exceptis minutissimis, perdiderim. Navis sc. per 8 menses inter Massiliam & Hamburgum interfecit, ad littora Anglicana laesa; haec fuit causa, quare omnia fere, in Spiritu Vini conservata, vel putrefacta vel in vitris ruptis plane lacerata advenisse.

Forte in Americanis piscibus observationes facere aliquando habeam occasionem, cum certo, si vitam mihi concesserit Deus, post aliquot annos Curassoam aggrediar.

Flora Helvetica Hallerii prodiit in folio; eam vidi Viennae apud D[omi]n[um] Jaquin. Floram Hispanicam nondum vidi, licet semper in itinere eam quaesivi; dixit amicus et, ni fallor, Ferd[inandus] Bassi eam praeter Tua nil continere.

Crantzium non possideo, sed de amico Viennensi sequentia habui.

...... Ergo nunc meo jure utar & viro in re herbaria ob vires medicamentorum claro plantam inscribam; sit igitur novum Genus.

STÖRKIA charact[er]: Calyx nullus, corolla profunde 6-fida pericarpia exigua, basi subventricosa, superne coangustata, obscure 6-angula. Stamina 6 membranacea triangula basi laciniarum inserta. Antheris oblongis, Tuba antheris longior stigmate trisulco, trigono. Fructus trisulcus globosus, junior 3- locuIaris, 3-spermus, naturaliter, semen elasticum suberinum. Fructus maturus 3-sulcus globosus saepius uni-, aliquando bi-, raro 3-locularis cum seminibus fere osseis globosis.

Störkia draco.
...... arborescens foliis ensiformibus subcarnosis imbricatis patenti pendulis. Draco arbor Loeffling. iter Ep. IV. V. certo Clus. hist. 1. p. 1. s[ive] planta prima Asparagus Draco Linnaei, certo, non vero synonyma. Alia ob incertitudinem clare jam antea demonstratam non addo, licet in sequenti forte multa huc spectent.

In Canariis Porto bello.

Haec res cum Ill[ustrissimo] Linnaeo ansam dare posset inquirendi ulterius in sua genera, maxime vero in genus Yuccae et ejus species; illi ut & botanicis omnibus gratissima esse debet; dum interea novum constitutum genus, et cum nullius majora sint in rem herbariam merita quam Clariss[imi] Prof[essoris] H[a]fn[iensis] Oederi merita sit igitur:

OEDERA charact[er] Calyx 0. Corolla campanulata 6-petala, infera patens. Stamina exerta 6. Pistillum unicum longitudine staminum. Ossiculum durum pisi magnitudine. A Störkia manifeste recedit corolla campanulata & majore staminum pistillique natura. Convenit toto plantae habitu an etiam ossiculo?

Oedera dragonalis
— arborescens foliis ensiformibus, carnosis, imbricatis, pendulis. Synonyma dubia:

Dragonalis Hollebecque apud Clus[ium].
Draco arbor Rusci nucleo. Clus[ius] in not[a] ad Monard[ium]:
Palma prunifera foliis Yuccae, fructu racemoso cerasiformi. Ossiculo duro cinereo pisi magnitudine. Comm. hort. med. Amst. Catalog.
Kaemp. Amoenit. Hort. Beaumont.
Palma foliis longissimis pendulis absque ullo pedunculo ex caudice glabro enatis Boerh. Ind. alt. Plant.
An Cordyline foliis inermibus integerrimis flaccidis Royen? Ipsemet citat Boerhavium
Sed non est Asparagus Draco Linnaei, licet habet prima Synonyma.

Quid sit vel non sit Adansonii ne quidem divinari potest.

Est Yucca Draconis juxta Laugier* planta florenti adstantem & determinantem, sed non omnino Yucca Draconis Linnaei nec ullius alterius Botanici.

In insulis prope Maderam.

“Hic habes descriptionem generum”, inquit amicus haec mittens, “Libri ceteri nullius sunt momenti, ubique Anti-Linneana. ”

Per 2 septimanas me intra parietes tenuit pluviosa tempestas, quae die et noctu ita perseverabat, ut crederem novum diluvium, et certe exstitisset, si prius 40 diebus factum fuisset. Jam tumido collo, ex causa tempestatis frigidae, aliquot diebus laboravi; nunc tandem aliquo modo restitutus, ita ut crastino die locum relinquere sit animus.

Si aliquando rescribas, rogo, ut literas Hafniam dirigas:
à Mons[ieu]r Brünnich. Professeur d’Oeconomie & Hist[oire]
natur[elle] dans l’Université de Copenhague.
a Copenhague.

His Vale, Vir Perillustris, & me amare perge!

Dabantur in Valle St. Joachimi Bohemiae, d[ie] 2 Julii 1769.
Missa ex Hof in Bareuth d[ie] 9 Julii a[nni] c[urrentis].

P. S. Nuperrime audio Van Dellium demonstrasse contra Crantzium praedictas plantas esse species Draconis; ideoque Störkia & Oedera fatum habent cum Fungis; qui cito crescunt, cito pereunt.

Ex Roma mihi communicavit Frater meus, qui pictor est, amicum ejus ex Suecia ibi degentem in arte sculptoria insignem mihi donasse effigiem, quae Te repraesentat in Gypso; ideoque ad amicos scripsit, ut Tibi dirigatur; ideoque rogo humillime, ut illam mittas Hafniam à Mons[ieu]r Mathias Plöen Vägter Lieutenant boende pâ Norregaden naest Dyrkiöb.

Egregia multa audivi de D[omi]no Ferber, quem in itinere nondum cognovi; jam ex Tyrol literas ejus vidi apud amicum. D[omi]nus Fabritius, qui Professor eitam & Collega D[omi]ni Ascanii est, jam Strasburgi degit ex Italia redux.[a][a] : MS1 Egregia ... redux. [added
in the margin
]

* Laugier erat botanicus Viennensis ante D[ominum] Jacquin.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, II, 269-270). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. “Af Linnés brevvexling” (1871), p. 426-428   p.426  p.427  p.428.
2. Bref och skrifvelser (1916), vol. II:1, p. 407-409   p.407  p.408  p.409.

upTEXTUAL NOTES

a.
MS1 Egregia ... redux. [added in the margin]