Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L4242 • Carl Linnaeus to Morten Thrane Brünnich, August? 1769 n.s.
Dated . Sent from () to København (Denmark). Written in Latin.

Celeberrimo Professori,
D[omino] D[octori] M[ARTINO] T[HRANE] BRUNNICHIO,
amico sincero,
s[alutem] pl[urimam] d[icit]
Car[olus] Linné.

Tuas e Valle Joachimi gratissimas hodie accepi, et laetor, quod jam liceat tuis saepius frui.

Gratulor non tantum faustum in patriam reditum, sed maxime gratulor Tibi dignum munus professorium, quod in Te optime contulit Ser[enissimus] Rex Daniae; nec potuit hoc umquam in digniorem, diligentiorem et doctiorem conferre. Faxit Deus, ut diutissime hoc officio fungaris, cum inde multum augmenti reportabit orbis eruditus.

Inclusum dipterum, quod avidissime excepi, proxima species est Culici Equino, distincta tamen; molestet procul dubio Boves, sed quomodo enecet non capio.

D[ominus] Scopoli novi et ejus scripta, tam Botanica quam mineralogica; et ex iis vidi, quo usque pervenit. Novi et Jaquinum, virum vere nobilem et eruditum.

Avidissime tuam Ichthyologiam videre exopto; certus sum, quod D[ominus] Gouan nihil de Tuis detrahat, qui Te omnibus numeris longe inferior semper existat.

Nondum videre contigit Halleri Floram Helveticam novam, quam avidissime videre gestio.

Miror, quod neque viderim Querii Floram Hispanicam neque eam ab ullo allegatam.

D[ominus] Vandelli non modo ad me misit monographiam suam de Draconis arbore, sed et flores plurimos optime exsiccatos. Habeo et arborem vivam. Dum Crantzius distinguit haec duo genera, debet primum demonstrare has duas plantas esse diversae speciei, quod non credo; neque umquam erit.

Ille qui faciem meam e Gypso confecit jussu S[erenissimae] Reginae nostrae, ut in ejus museo parieti affigeretur, nunc Romae degit, et ille sine dubio is est, qui Tibi copiam promisit, quam, utut accepero, mittam Haffniam.

Ferber, olim meus discipulus, fuit certe acutissimus juvenis et certe unicus meorum, qui rite potuit capere prolepsin plantarum, de qua sub meo moderamine dissertationem habuit.

[address]
a Monsieur
Mons[ieu]r M[artin] T[hrane] Brunniche
Professeur d’Oeconomie et Hist[oire] natur[elle]
dans l’universite de Copenhage
Copenhage
frijbr[ef]

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (Københavns Universitetsbibliotek).

upEDITIONS

1. “Af Linnés brevvexling” (1871), p. 518-519   p.518  p.519.
2. Bref och skrifvelser (1916), vol. II:1, p. 410-411   p.410  p.411.