Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L4272 • Johan Zoëga to Carl Linnaeus, 20 October 1769 n.s.
Dated d. 20 Octobr 1769.. Sent from KÝbenhavn (Denmark) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Viro Illustrissimo, Generosissimo, Equiti à Linné,
Fautori suo ad cineres colendo,
S[alutem] pl[urimam] d[icit]
J[ohannes] Zoëga.

Integram aestatem praeteriisse video, postquam litteras TUAS humanissimas acceperim, vereorque, ne iram TUAM, certe diuturno hoc silentio promeritam, in me derivaverim. Millies itaque humillimeque rogo, ne irascaris neque cogites, observantiae, qua Te veneror aeternumque venerabor, diminuationem in caussa silentii fuisse. Adventum amicissimi Fabricii numquam certe determinatum exspectavi, ut simul cum eo scribere possem; interim tempus inopinato praeterlapsum est, et denique in morbum incidi, qui etiam tardioris responsionis caussa factus est. Fabricius noster quidem adveniit, et, quamprimum poterit, ipse litteris de reditu suo certiorem TE faciet.

Delechampiae semina quidem habui a Bassio accepta at non germinarunt.

Koenigius misit semina a Tranquebar, quae instante vere tecum lubens communicabo. Plantas siccas quoque misit, quas vero nondum determinare potui, ipseque nomina nulla adscripsit; Gramina praesertim pulcra et valde singularia sunt. Nova genera plura condidit, quo jure nescio. Per hyemem missa omnia accuratiori examini subjiciam.
Inter horti plantas, quae per aestatem accesserunt, sequentes notabiliores et partim novae visae sunt.

1. Sibthorpia foliis reniformibus crenatis, pedunculis axillaribus solitariis, geminis, demumque confertissimis; an ideo S[ibthorpia] peregrina?
Figura Plukenetii rudis et incompleta certitudinis nil affert. Planta repens surculis confertis axillis radicantibus. Folia longius petiolata reniformia crenis majoribus incisa. Flos longe pedicellatus cernuus monopetalus. Numerus laciniarum calycis, corollae staminumque valde variat. Capsula parva bilocularis. Semina maturavit, quorum pars TUA erit. E Madera Koenig.

2. Aster (serratifolius, pedicellis squamosis) caule flexuoso superne ramosissimo, foliis petiolatis, inferioribus cordatis, superioribus lanceolatis, rameis integerrimis. Caulis laevis inferne simplex. Petioli canaliculati margines ciliati. Flores omnium minimi. Calyces arcte imbricati, foliolis apice purpurascentibus. Radius pauper subviolaceus.

3. Aster (serratifolius pedicellis foliosis) caule strigoso superne corymboso, foliis lanceolatis, supra retrorsum scabris, calycum exterioribus laciniis curvatis. Flos mediocris. Calycis laciniae subulatae, ante floris explicationem parum irregulariter tortae, post explicationem minus arctae, nec tamen squarrosae. Radius albus.

4. Aster (serratifolius pedicellis squamosis) caule glabro, foliis lanceolatis supra retrorsum scabris, foliolis calycinis subulatis rectis patulis. Habitus praecedentis, at caulis glaber ramis pilosis.<br< Rami ramulique pauciores. Flos maior radio coerulescente longo revoluto.

5. Viola acaulis floribus corollatis longissime pedunculatis erectis, a petalis brevius pedunculatis subterraneis, utrisque fertilibus; e Canada? Sub nomine violae canadensis ex Hollandia accepimus.

6. Poeonia (quae latifolia dici meretur) foliolis ovatis obtusis lucidis, subtus glaucis, germinibus maturis divergentibus arcuatis reflexis. Foliorum nervi maiores rubri; folia pinnata, triternata et tripinnata, summa simplicia. Flos simplex obscure purpureus. A reliquis Poeoniae varietatibus distinguitur foliis minus divisis, ovatis latissimis, nec ut in illis lanceolatis; praesertim vero germinibus quatuor potentissimis horizontalibus, apice incurvis. Semina solito maiora confertissima, matura nigra paucioraque intermixta plurimis infoecundis pulcherrime purpureis, capsulae dehiscenti jucundam dant faciem.

7. Cheiranthus caule simplicissimo foliis lanceolatis obtusis vix dentatis carnosis glabris, staminibus inclusis &#664;. Missus nobis pro Ch[eirantho] fenestrali, mihi olim Ch[eiranthus] salinus visus.
Caulis spithameus, simplicissimus; folia superiora conferta, rarissime dente uno alterove obtusissimo notata. Flores magni ut in Ch[eirantho] annuo albi, petalis subemarginatis. Genitalia inconspicua. Odor aliqualis Ch[eiranthi] annui; Siliqua perfecte huius.

8. Knautia, foliis omnibus integerrimis. Missa pro Kn[autia] orientali, eodem tempore et in eodem solo culta, quo haec forma solita viguit, faciem habuit diversissimam; an constantem, hoc tempus docebit. Minor nostra est omnibus partibus. Caulis spithamerus diffusus basi fere lignosus et simplex, superne ramosus. Folia subconnata lineari-lanceolata acuta. Calyx tri- seu quadriphyllus; 3-4 florus. Flosculi exacte ut in Kn[autia] orientali. Genitalia, Semina, omniumque partium pili breviores glanduliferi, longiores nudi, uti in illa.

9. Sinapis siliquis glabris patulis, rostro compresso, foliis caulinis cordato- elongatis subdentatis amplexicaulibus; e China; at non S[inapis] chinensis S[ystematis] Nat[urae].
Pedicelli fere horizontales. Siliquae subcompressae, utrinque carinatae, carina saepius uno alteroque mucrone seu dente acuto exasperata. Folia glabra uti et caulis. Parum differt a S[inapi] brassiccata S[ystematis] Nat[urae], at folia caulina basi cordata latissima, in longam laminam fere abrupte attenuata, habitum dant diversum.

10. Achillaea (radio albo) foliis lanceolatis tomentosis serratis, serraturis tenuissime serratis. Missa sub nomine A[chillaeae] inodorae.
Habitus Ptarmicae. Tota autem planta tomento denso sericeo canescens. Caulis suffruticulosus diffusus, ex omnibus foliorum alis ramulum emittens. Foliorum denticuli obtusi extrorsum tenuissime denticulati asperi Flores Ptarmicae magni. Calycis squamae tomentosae fusco-marginatae; flosculi radii biemarginati s[ive] tridenti. Paleae lanceolatae apice nigrescentes pilosae inter flores disci albos conspicuae.

11. Achillaea (corollis albis) foliis radicalibus bipinnatis pilosissimis, caulinis plano pinnatis, pinnis linearibus serratis. Hall. Helv. Ed. 11. n. 110. Statura et magnitudo Millefolii. Foliola caulina in eodem plano cum petiolo posita simplicia, nec verticalia auriculata hanc ab A[chillaea] magna et Millefolio distinguunt; caeterum tota pilis longis confertis vestita. Serraturae foliolorum spinulosae.

12. Salsola frutescens erecta, foliis filiformibus mucronatis. E Forskahlianis. Similis S[alsolae] fructicosae, at folia multo breviora, mucrone inflexo instructa, qui in junioribus rubet. Flores axillares terni sat magni.

13. Buphthalmum speciosissimum? Mant. 117.
Syngenes. Polygam. necessaria. Calyx imbricatus foliolis ovatis obtusis magnis. Receptaculum paleaceum paleis apice lanceolato obtuso ciliato fuscis, flosculis disci brevioribus. Flosculi radii feminei fertiles. Corollulae biplicatae bidentatae? luteae. Styli duo filiformes distincti. Semen membranaceum ovatum subconcavum. Pappus squamis duabus minimis. Flosculi disci hermaphroditici steriles. Co[ro]llulae limbus quadrifidus. Antherae inclusae fuscae. Stylus simplicissimus crassus subclavatus luteus villo tenuissimo concolore pubescens. Seminum loco pedicelli flosculis longiores subclavati apice pubescentes marginati. Pedunculus subtriqueter. Caulis bipedalis et ultra laevis lineolis albis tenuissimis maculatus, inferne petiolis membranaceis amplexicaulibus subvaginatus, superne parum ramosus. Folia inferiora magna dura rigida compacta, venis anastomosantibus confertissimis reticulata, subcordata ovataque acuta, serrato-dentata tenuissime ciliata, petiolis basi membranaceis amplexicaulibus. Ramificationum folia imperfecta demum evanescunt, superstite ad superiores ramificationes sola petioli membrana complicata obtusa. Radix videtur fusiformis.

Hic habes omnes. Vale, optime, mihi favere numquam desine!

Hafniae d[ie] 20 Octobr[is] 1769.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, XVI, 372-373). [1] [2] [3]