Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L4286 • Carl Linnaeus to Johannes Beckman, 1 October 1769 n.s.
Dated 1769. d 1 octobris. Sent from Uppsala (Sweden) to Göttingen (Germany). Written in Latin.

Viro Celeberrimo
D[omi]no JO[HANNI] BECKMANNO,
Professori Goettingensi,
Amico antiquo,
S[alutem]
Car[olus] Linné.

Accepi dudum Compendium Tuum oeconomicum et hodie Epistolas Laxmanni; pro utraque devotissimas et calidissimas reddo grates.

Quomodo cohaereat, quod non acceperis meas literas, in quibus gratissimam reddidi mentem pro Compendio Tuo, ego non capio. Sanctissime testor, quod rescripsi tribus ab accepto libro transactis diebus. Perplacuit Compendium Tuum, quod ostendit infinitam diligentiam et inexhaustum laborem in colligendo omnia oeconomica, quae beneficio seculi innotuere. Est re vera Pinax oeconomiae. Nisi oeconomia tali modo existimatur, ego non capio, quae queat ad fastigium perduci.

Ascaris cauda filiformia est admodum singularis species, quam antea non vidi. Accepi nuper 2 alcas species Ascaridis singulares, adeoque hoc genus procul dubio plurimasque suppeditabit species nondum detectas.

Adeoque sorbus hybrida etiam in Germania occurrit? Habeo jam hujus multa individua in Horto.

Non possum satis Tibi, Vir amicissime, gratias agere, quod tam multa mecum commendare non grave ducas et Tuos libros mecum communicare, qui numquam desistam tuos propalare laudes et justa merita.

In monte supra aedem meam Hammarby exstruxi e lateribus Museum, illudque replevi totum naturalibus, Herbariis, puta Conchilionum, Corallionum, Insectorum mineraliumque repositoriis.

Tuas dum vixero, ero Cultor sincereus!

Dabam Upsaliae 1769 d[ie] 1 octobris.

[address]
Viro Clarissimo
D[omi]no Joh[anni] Beckman
Profess[ori] Oecon[omiae] celeberrimo
Göttingen

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (Private collection). [1] [2] [3]