Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L4293 • Nicolaas Laurens Burman to Carl Linnaeus, 18 November 1769 n.s.
Dated 18 Novembris die 1769. Sent from Amsterdam (Netherlands) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Nobilissimo atque Clarissimo Viro,
Carolo Linnaeo,
S[alutem] Pl[urimam] D[icit]
N[icolaus] L[aurentius] Burmannus.

Singularis amoris testimonia fuere litterae, aliquot ante septimanas una cum seminibus Trifolii spadicei mihi traditae, ad quas jam diu responsum dedissem, si quaedam fuissent, quae Tecum communicanda habuissem. Nunc vero, licet nil singulare occurrat, diutius differre nolo, quin Te prosperae meae et Carissimi Parentis valetudinis certiorem faciam, Tibique debitas agam gratias pro praestito hac in re Amicitiae signo et collocato in colligendis seminibus labore, sique scivissem horum collectionem tantum procuraturam fuisse incommodi, nunquam Tibi proponere ausus fuissem, cum vero credideram Ammanuensem quemdam ex Tuis discipulis hoc, Te jubente, absoluturum, liberius paullo, quod excuses, ut spero, haec a Te petieram, praeprimis cum consul Amstelaedamensis me rogaverat, ut hujus semina ex Suecia Ipsi procurarem.

Primas Botanices lectiones hac aestate magna satis hujus loci auditorum multitudine absolvi, eadem methodo, quam sequi Tibi placuerit iis quibus Upsaliae fuerim diebus, ut nempe nominis derivationem, quousque extricare potueram, Generum characteres et Virtutes specierum indicarem. Doleo vero tam paucos inveniri, qui Botanicem ex professo colunt, quo evenit, ut perparum attendant, si quid de characteribus, unde dignosci possent, pronuncietur; vellem quidem, si fieri posset, in demonstrationibus ea afferre, quae insipidi oleris instar praeparatione grata palato facta; sic iis, qui ex Colorum speculatione plantas amant, audita jucunda forent.

Sed hac in re huc usque destituor, nec, si methodice pertractare velim, quicquam excogitare scio, quod cum successu proferri queat; si Tibi occurrat, quod in demonstrationibus, ut doctis et indoctis arrideant, afferre solitus sis, gratissimum praestabis officium, si mecum, antea dilectissimo Tuo discipulo, communicare velles; experientia enim docemur, serias res non semper serio pertractandas esse, qua propter, ut huic quaestioni respondeas, etiam atque etiam rogo, oroque. Aloe Americana ex Vera Cruce hac aestate nostro in horto floruit, quae in speciebus Tuis non designata absque dubio pro varietate Agaves Americanae habenda erit; primo hujus anni Julii die folia per spatham dimovebantur, instantisque florescentiae signum dabant. Ambiens aer fenestris, quantum fieri poterat, ipsi exclusus, de die in diem per tres pedes excreverat, donec tandem Caldario vel Hypocausto exstructo, intra 24 horas quinque pedum altitudine augeretur et circa finem Septembris viginti novem pedum altitudine adaequans; flores virescentis coloris monstrabat, quorum plerique tamen abortiere nec nisi quatuor vel quinque fructum perfecturi fore videntur, quod in primis infausto Autumni aeris clymati adscribendum putarem.

Boum epidemica strages horrendum in modum ubique in nostris Hollandiae Gelriae Frisiae reliquisque provinciis saevit, nec inoculationibus nec remediis interne adhibitis debellanda videtur, multique credunt hunc morbum eodem modo uti Variolae endemicum factum fore, cujus Venenum adhucdum cuique innotescit; si Observationes instituisti, ut hic a multis absque fructu factum est, me ut doceas rogo, si quicquam ad hujus pestis medelam detexisti vel expertus fuisti, quibus remediis vincendum foret hoc malum.

Doleo, quod nondum nostras ad Oras transmissus fuerit septimus Amoenitatum tomus, nec non Materiae Medicae nova editio, quas tam avide exspectamus, quasque Vernali tempore, ut audivimus, impressas fuisse.

An Decades Cl[arissimi] Filii Tui non ulterius continuantur? An vero alio sub titulo Lipsiae impressae fuere? Quomodo valet Filius Tuus, meus antea Upsaliae dilectus amicus, at de quo intra biennium ne quicquam audivi nec vidi?

Pulcherrima Capensia hoc anno ad nos allata fuere tam Insecta quam plantae siccae, inter quae plura inveniuntur antea nunquam visa. Dolendum vero me tot diversae naturae occupationibus detineri, ut huic studio me solum accingere nequeam, quo eveniet, ut Flora Capensis tardius quam par erat edenda foret.

Nuperrime rarissima in liquore contenta animalia inprimis pisces ex Amboina recepimus, quae colorum diversitate et singulari structura in primis placent.

Junii mense transmisi Slosseri catalogum, quem absque dubio receperis; ex hac collectione plurima pro D[omi]no de Geer, Toparcha de Loefsta, emi, apud quem rariora Indica videre poteris. An quoque adhucdum eges Horti Malabarici tomos quosdam, quos bibliopola Schouten, qui fl[oram] Lapponicam impressit, mihi obtulit, pro duobus aureis singulum, excepta septima et nona.

Hamburgensem quemdam Doctorem n[omin]e Gizeke nuper hic habuimus, qui in Botanicis et Mineralogicis admodum peritus videbatur, Pisonisque et Hermanni herbarium summa cum attentione evolvit.

Nil novi porro Tecum communicandum scio. Valeas itaque, amicis¬sime et clarissime vir, salutatusque a Carissimo Parente, qui senescere incipit; cum splendidissima familia felix vivas, meque amore tuo et favore prosequi pergas!

Dabam Amstelaedami 18 Novembris die 1769.

[address]
a Monsieur
Monsieur Ch[arles] Linnaeus
Professeur tres Celebre
a
Upsal.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, II, 535-536). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. Epistolae ineditae Caroli Linnaei (1830), p. 123-125 .
2. Bref och skrifvelser (1943), vol. II:2, p. 275-277   p.275  p.276  p.277.