Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L4340 • Georg Christian von Oeder to Carl Linnaeus, 24 February 1770 n.s.
Dated . Sent from KÝbenhavn (Denmark) to (). Written in Latin.

Illustri Viro,
Carolo a Linné,
Equiti aurato &c.,
S[alutem] P[lurimam] D[icit]
Georgius Christianus Oeder.

Responsurus duabus Tuis litteris, priori datae 4 oct[obris] 1769, posteriori per nuperrimum cursorem allatae, datae 26 Jan[uarii] a[nni] p[rioris], egeo ignoscentia Tua dilati, quod jam prior meruerat, responsi. Multae me per elapsum annum, hujusque in quo versamur partem exactam distinuere curae, labores a botanica scientia alieni, exspectatis eventum, qui me fataque mea prope attinent, quin de ipsius horti nostri fatis sollicitudo, meque ea sublata sed potius hoc ipso tempore ut quam maxime gravis.

Deinde cum & a Zoegea nostro & a Murray Goettingensi intellexissem animum Tibi esse, Vir Illustris, ornandi nomen meum denominatione novi alicuius generis plantarum, Teque cupere, ut ipse iudicarem plantam sicuti foret, quae prae aliis mihi arrideret, de planta tali interim dispiciens incideram in liliaceam in adjecta rheda descriptam, exspectabamque iconem ejus a pictore adornandam. Rationes delectus, si quidem instituendi venia data est, hae fere mihi sunt, ut optem plantam formositate quadam placentem et quae coli apud nos cum non nimia difficultate possit, adeoque monstravi. Nam cum honoris caussa haec nominum impositio in republica botanica in consuetudinem venerit, juvat sub oculis habere haecce nominis nostri monumenta. Penes Te nunc stet optio inter ringentem, quam proposuisti, et inter bulbosam liliaceam, quam proponere in animo habebam.

Doleo bonum nuncium ad Koenigium hoc quidem anno non pervenire posse, cum illa nostrarum indicarum navium, quae in itinere Chinensi littus Tranquebaricum attingere debebat, nuper glacie detenta et laesa, postliminis separata, neque hactenus e portu emissa, coacta nunc sit recta Chinam petere. Doleo inquam tanto magis quanto anxius a bono viro expectari scio. Duplicia nunc stipendia meretur, alia medici missionis religiosae, alia historici naturalis regii, quem titulum Rex junxit stipendio 180 imper[ialium] ad dies vitae concesso, cum antea in quatuor tantum annos promissum fecerit. Utrumque stipendium credo bene complere summam 500 Thal[erorum] nostri argenti.

Mittam Tibi alio tempore iconem Sibthorpiae tuae peregrinae enatae e semine a Koenigio ex Ins[ula] Madera misso et luxuriantis. Semen mittet frequens cum aliis quibusdam rarioribus, quae subinde nobis veniunt succrescuntque nonnullae.

Addo hic iconem funguli nupero autumno a me reperti, qui quorsum referendus sit plane haereo. Nam structura ejus sane valde singularis est. Unicum tantum ejus exemplar obvium fuit.

Prodibit propediem nonus fasciculus florae Danicae, cum priore parte Enumerationis plantarum florae Danicae continente Cryptantheras. Utrumque librum ad Te curabo proxima data occasione, addamque opusculum politici argumenti, de rusticorum conditione in melius mutanda, superiore anno a me editum, sine nomine, lingua Germanica, nuper in Danicam translatum.

Hactenus die 21 febr[uarii].

Nunc cum claudenda est epistola, cras die 25 febr[uarii] tabellario tradenda, excusat se pictor ob non absolutam iconem liliaceae supra promissam. Interim nolo retinere litteras cum additamentis suis, quae sunt folium continens descriptiones

meam bulbosae praedictae
Koenigianam plantae Tibi Oedera speciosa dictae
Forskållianam Justiciae quae ipsi dicitur paniculata specimen Forskålianae plantae
grana aliquot bulbosae.

De Forskålianorum posthumorum editione hactenus certi nihil praedicere possum, antequm de D[omino] Niebuhr itinerario subductae rationes, librique forma habitusque totus definitus erit. Interim dum D[omi]nus Niebuhr sua adornat, quibus totus indefessus insudat, nos forskåliana studebimus in ordinem redigere, quantum tempus aliaque negotia permittent, jamque Zoega noster comparationem herbarum siccarum cum nostis pene absolvit, quae manuscripta, cum manu beati viri non minus luculenta & in chartis sibyllinis exarata sint, curavi transcribi in compactos chartae manipulos. Elucescent ex his posthumis egregii & laboriosissimi Viri multa merita, neque, quantum in me est, deero ornandae ejus memoriae.

Vale, Vir Summe, mihique qui Te pro ingentium meritorum dignitate veneror, favere perge!

Hafniae d[ie] 24 febr[uarii] 1770.

Icones bulbosae & franguli propediem accipies.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, XI, 260-261). [1] [2] [3]