Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L4395 • Johan Zoëga to Carl Linnaeus, 18 August 1770 n.s.
Dated d. 18. Augusti 1770.. Sent from København (Denmark) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Equiti Illustrissimo à Linné,
S[alutem] pl[urimam] d[icit]
J[ohannes] Zoëga.

Tandem ad humanissimas Tuas respondere tempus videtur, quum horti fatum meumque simul decisum sit. Factum nempe est, quod antea dixi; placuit regi augustissimo hortum maiorem dono dare Collegio, quod Commerciorum caussas agit, minorem vero cum contentis omnibus, librorum collectione pulcra, et quae reliqua ad hortum pertinebant academiae, quae hortulum, qui in regione aedificiorum academicorum situs est, de novo instruit; aedificia necessaria parvuloque horto accommodata exstruit, quaecunque in horto nostro sunt illuc transportabit, et hortum ipsum, muro circumdatum publice vendet. Itaque paucis destruitur diebus, quod multorum annorum labore et sudore exstructum est, et horum omnium autor dici potest Frisius, qui Professor Botanices hucusque nomine tantum fuit, nunc revera erit. Mihi nil aliud superest quam historiae naturali aeternum valedicere, inscio, quid de me tantum fiet.

Ferberus, qui ante aliquot tempus apud nos fuit, accepit a Fabricio Thecam insectis rarioribus novisque refertam Tibi e Carolicorona transmittendam; et ab Oedero Florae Danicae partes quasdam aliaque quae inter erat Delineatio plantae, quam Aletrin putas, et cuius capsulam seminalem hisce includo.

Fabricius in itinere oeconomico per Holsatiam et ducatum Slesvicensem occupatur.

Vale meque omnibus qui mihi favent commenda!

Dabam Hafn[iae] d[ie] 18 Augusti 1770.

[address]
à Monsieur
Monsieur de Linné
Chevalier, Archiatre, Docteur et
Professeur en Botanique et Medecine
à
Upsala

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, XVI, 380-381). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. “Af Linnés brevvexling” (1871), p. 490-491   p.490  p.491.