Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L4410 • Carl Linnaeus to John Ellis, 4 September 1770 n.s.
Dated Sept. 4 1770. Sent from Uppsala (Sweden) to London (Great Britain). Written in Latin.

Viro Nobilissimo,
Do[mi]no JOH[N] ELLISIO,
Amico suo sincero,
S[alutem] pl[urimam] d[icit]
Car[olus] Linné.

Diutius Tuo suavissimo consortio carere nequeo, qui a longo tempore nihil de Te audivi. Fac, ut brevi sciam, num valeas et vigeas!

Quomodo procedit cum divino Tuo opere, quod anxie magis exspecto quam avicula diem. Utinam me vivo prodiret!

An quidquam audivisti de Solandro vel quomodo licebit ejus exspectare reditum?

Si jam actis Londinensibus inseruisti characterem Illicii, quaeso, eundem mecum benigne communices perfectum.

Hac aestate a missis gratiosissime seminibus habui Ellisiam egregie florentem et etiamnum viget, quam pulcherrimam numquam antea vidi.

An valeat D[ominus] D[octor] Garden in sua Carolina vel an quid novi miserit pro more suo solito? Quoties ad eum scribas, oro, meum cultum ipsi offeras.

Descripsi fructificationem Cycas, quam putavimus fuisse Palmam, sed est genuina Filicis species.

Oro me beare velis aliquid novi. Vobis enim patet totus orbis, et Tuis lynceis oculis nil quidquam se subducit, qui vidisti mundum invisibilem.

Quaeso, inclusam epistolam reddas optimo Hortulano D[omino] Gordon, et sigillo munias.

An Japonica foliis bilobis arbor umquam apud vos floruit aut ejus character Tibi innotuit?

Nunc floret apud me Dalechampia et Calceolaria Fewill[aei][a][a] : MS 1. Dated Sept. 4. 1770
[added with another hand]
.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, XVII, 424). [1] [2]

upEDITIONS

1. A selection (1821), vol. 1, p. 248-249   p.248  p.249.

upTEXTUAL NOTES

a.
MS 1. Dated Sept. 4. 1770 [added with another hand]