Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L4432 • Giovanni Antonio Scopoli to Carl Linnaeus, 25 November 1770 n.s.
Dated 25.ta 9bris 1770. Sent from Banska-stiavnica (Slovenia) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Illustri et Celeberrimo Viro,
D[omino] D[octori] Carolo v[on] LINNÉ,
Equiti de Stella Polari,
In
Scientia Naturae
Totius Orbis Praeceptori,
S[alutem] P[lurimam] D[icit]
J[oannes] Scopoli.

A DEO redditam valetudinem TIBI gratulor, et per saecula firmissimam sinceris votis adpraecor.

De Insectorum, quae descripsi, existentia, quaeso, ne dubites. Vidit ea omnia, qui ea delineare curavit, HochenWartius Jesuita; viderunt omnes in Collegio Regio Teresiano Viennensi, et, cum etiam nunc ibi sint, quilibet videre et testari potest. Iconum vitia non excuso, infido tamen Trattnero tribuenda.

Papilio meus macaronius, postea depictus et descriptus fuit a Scheffero.

Sudat nunc Lipsiae Florae Carn[iolicae] Edit[io] 2. cum Figuris iuxta Systema sexuale digesta, in qua prioris vix vestigium invenies. Liber hic, ut spero, prodibit post nundinas Pachales Lipsiae, et ut ad Te protinus deferatur curam Schrebero committam.

Prodiit etiam Annus IV., in quo

1. Diss. de Apibus, novas harum species continens.

2. Dubia Botanica circa systemata, non contradicendi prurita proposita, sed ut ostendam defectus Scientiae et excitem Eruditos ad inquirendas sedulo stirpium adfinitates tanquam fundamentum Methodi Naturalis.

3. Observationes oeconomicae forte haud prorsus inutiles.

4. Descriptiones et Icones rariorum quorumdam Fungorum, quos in Hungaria elapso Anno inveni.

Quintus Annus iam quasi absolutus continet Observationes ex triplici Regno Naturae. Licetne hunc Ill[ustrissimo] Tuo Nomini inscribere? Quaeso, hac desuper responsum des!

Iam Vale diu, Vir Celeberrime, et porro fave!

Schemnitzii in Hungaria inferiore 25ta Novembris 1770.

Gordii nova species? Ann. II. p. 9. describitur et pingitur a Schaeffero Abhandl. von Insekten. 1. band p. 307. Tab. 3. f. 1.

Potentilla Tyrolensis. Ann. II. p. 52. est Potentilla Tua nitida iuxta citatum Synon[ymon] Bocconii, sed inter centenna quae vidi specimina nec unam fuit foliis ullis quinatis.

Papilio meus Macaronius pictus fuit etiam a Scheffero in Libro, cui Titulus Abhandl. Von Insekten 2. band, et vocatur Afteriungfern. Fig. 1-3. p. 288.

De origine terrae calcariae ab Animali Regno nunc sumus concordes, ut videbis ex Praelect[ionibus] meis Mineralogicis, quae intra novem menses prodibunt Viennae.

v. Schemnitz
A Monsieur
Mons[ieur] Cheval[ier] de Linné &c. &c.
a
Upsal
Wienn. Hamburg.
In Sweden.

upSUMMARY

Giovanni Antonio ScopoliScopoli, Giovanni Antonio
(1723-1788). Italian. Physician and
naturalist. Correspondent of Linnaeus.
congratulates Linnaeus on his recovery.

Scopoli asks Linnaeus not to doubt on the existence of the insects described. He refers to the artist, Sigmund von HochenwarthHochenwarth, Sigmund von
(1745-1822). Austrian. Scholar and
Jesuit.
, who has made the drawings and to the members of Collegium Regium Teresianum in Vienna. Mistakes in the pictures are due to the unreliable publisher Johann Thomas von TrattnerTrattner, Johann Thomas von
(1717-1798). Austrian. Printer,
publisher in Vienna.
.

The second edition of Flora Carniolica, 2nd editionScopoli, Giovanni Antonio
Flora Carniolica exhibens plantas
Carnioliae indigenas et distributas in
classes, genera, species, varietatis,
ordine Linnaeano
(1760), I-II, 2nd
edition (Vienna 1771-1772).
is being printed, and it is hoped that it will be issued after Easter, 1771. Johann Christian Daniel von SchreberSchreber, Johann Christian Daniel von
(1737-1810). German. Physician
and botanist. Became doctor of medicine
at Uppsala under Linnaeus in 1760.
Professor of botany and director of the
botanical garden of Erlangen.
Correspondent of Linnaeus.
will arrange that one copy is sent to Linnaeus.

Scopoli lists the contents of the fourth volume of his series AnnusScopoli, Giovanni Antonio
Annus historico-naturalis, 5 vol.
(Leipzig, 1769-1772).
.

The main content of the fifth volume is also outlined, and Scopoli asks for permission to dedicate it to Linnaeus.

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, XIV, 23). [1] [2] [3]