Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L4444 • Carl Linnaeus to Morten Thrane Brünnich, 9 November 1770 n.s.
Dated 1770 d. 9 septembris. Sent from Uppsala (Sweden) to København (Denmark). Written in Latin.

Viro Celeberrimo,
D[omino] D[omi]no Brunnichio,
Profess[ori] publ[ico] Haffniensi,
s[alutem] pl[urimam] d[icit]
Car[olus] a Linné.

Nuper incepi reconvalescere a diro morbo, sub quo per D[ominum] Ferber accepi Librum Tuum de Piscibus Massiliensibus, certe pulcherrimum acutissimum.

Primum meum fuit, et quidem antequam e lecto exsurgere valerem, systemati meo inserere Tuos pisces, quo majus solatium mihi fuit nullum. Utinam plures haberemus Brunnichios, et brevi Historia animalium absolveretur!

Gratias etiam ago pro 4 insecta ista rarissima; utinam mittere posses Culicem, quae occidit boves, de qua scripsisti quondam.

Opto vivere in proximam aestatem, quo Te coram videam; interea vive felix et multos procreare [sic] auditores, qui naturae delicias in pretio habeant.

Hispa ista nigra thorace rubro pulcherrima fuit sane Insectum. Vive felix et me, ut soles, amare perge!

Upsaliae 1770 d[ie] 9 Novembris.

[address]
Viro Celeberrimo
D[omino] D[octori] Brunnichio Professori Haffniensi
Haffniae

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (Københavns Universitetsbibliotek).

upEDITIONS

1. “Af Linnés brevvexling” (1871), p. 520-521   p.520  p.521.
2. Bref och skrifvelser (1916), vol. II:1, p. 414   p.414.