Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L4462 • Johan Zoëga to Carl Linnaeus, 12 January 1771 n.s.
Dated d.12. Ianuarii 1771.. Sent from ? () to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Equiti Illustrissimo à Linné,
Patrono ac Praeceptori suo numquam non venerando,
S[alutem] pl[urimam] d[icit] ac de novo gratulatur anno
J[ohannes] Zoëga.

Nescio, quas TIBI persolvam gratias, quod de me meisque fatis tam sollicitus sis; summas certe, quas capere possit mens gratissima, hisce habeo, dico, persolvo. Hortus certe destructus est, eiusque reliquiae appropinquante vere in minorem illum academiae proprium transportabuntur. Occupamur, Oederus et ego, amici inseparabiles iam rebus politicis, hisque tam mihi quam illi vita consumenda videtur. Ille nuperrime locum obtinuit in commissione sic dicta, quae etiam nuper[ri]me a Rege clementissimo instructa est, ut rem rusticam rusticorumque miseram sortem meliorari et emandare curet; dicitur nobis haec General Landvaesens Commission. Characterem praeterea Consiliarii a Financiis (“Finance Raad”) ipsi concessit Rex, et salarium 1000 Thalerorum imperialium dedit. Me quod attinet, ducenti Thaleri, quos antea habui, mihi conservati sunt; ex iisdem rebus, quibus Oederus, occupor, ei ad manus semper futurus, usque dum munus aliud maiori cum Salario mihi ex promissis Regiis, hisce primum diebus datis, traditum fuerit.

Oederus aestatis elapsi [sic] partem inter rusticos inoculationi luis pestiferae, quae pecorum integros greges devastat, plantisque in floram colligendis dicavit; prius quidem minori cum successu factum est. Litterae ad Koenigium mittendae nimis sero ad me veniebant; naves enim Indiam petentes iam erant in itinere; prima vero occasione eas transmittam. Boracis ortum a Koenigio detectum esse, mihi non notum est; pro certo vero heic affirmatur, esse eum artis non naturae productum. Muscum norvegicum seminibus ex alis foliorum, quem depinxit in Flora Oederus, nec vivum nec siccum vidi; singularis certe est. Fabricius noster hodie, dum frigus intensissimum est, Holsatiam petiit, nuptias ibi celebraturus. Principis vestri hereditarii Medicus et Archiater Dahlberg apud nos fuit, eiusque conversatione eo praesertim delectabar, quod de TE TUISque cum eo loqui possem. Ultimum denique mitto semina pauca at omnia quae colligere potui sperans optansque, ut nec grata tantum TIBI sint, sed et gratissimi mei animi, numquam eorum, quae TIBI debeo, immemoris, praebeant documentum. Servet TE Deus incolumem, in scientiae, patriae Tuorumque emolumentum; hisce TUIS, uxori, filio filiolisque me commendes, quaeso.

D[ie] 12 Januarii 1771.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, XVI, 382-383). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. “Af Linnés brevvexling” (1871), p. 491-492   p.491  p.492.