Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L4506 • Morten Thrane Brünnich to Carl Linnaeus, 4 May 1771 n.s.
Dated 4 Maji 1771. Sent from København (Denmark) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Viro perillustri & Celeberrimo,
Nobilissimo Equiti D[omi]no CAROLO de LINNÉ,
S[alutem] pl[urimam] d[icit]
Brünnichius.

Suecanas musas, naturae & artis officinas septentrionales invisere aggrediuntur crastino die Comites de Reventlau duo eorumque amicus Doctor Wendt, triumviros hos eximios, morum suavitate & scientiis aeque spectabiles excipias, sum persuasus, pro amicis, pro doctis & magna eruditione pollentibus. Tantis valent ingenii & judicii dotibus, ut dubius haererem, si alicujus animum & animam mihi expetere liceret. Vellem, ut in eorum societate Sueciam aggredi possem, sed hactenus nondum fuit concessum. Exponent illi, quae mea et totius Scientiae sunt vel esse possunt fata. Collectionem regiam olim in arce Charlottenburg a caro tuo & beato Holmio collectam tandem D[omi]ni Ascanii curis datam Universitati nostrae obtulit Rex; nondum hic allata exspectatur; Fabricius Professor Oeconomiae in Univ[ersitate] Hafn[iensi] itidem est constitutus; incertus haereo ipse, utrum in officio perseverare liceat, vel munus tradatur D[omino] Ascanio. Genera Animalium in usum praelectionum divulgare incoepi; quamprimum perfectum fuerit, opusculum illud mittam.

Nuperrime piscem descripsi e Nordlandia allatum 5 ped[um] long[itudine] & ½ ped[um] lat[itudine]. Corpore compresso argenteo, pinna dorsali continua, abdominali vel anali nulla. Sub pectoralibus loco ventralium aderat utrinque radius 2 ped[um] circiter longitudine apice dilalato membranaceo. Iconem confeci qualem potui, quem una cum descriptione transmittam pro actis forte Vestris.

En pauca Tibi oblata Insecta, quae circumscriptum tempus & instans amicorum iter seponere permisit. D[omi]nus Drury Anglus insecta & icones divulgavit, sed nondum mihi visa. Si quaedam inter mea nova sunt Tibi nondum visa, gratum mihi id erit, qui semper Tibi Tuisque laboribus sum addictus & maneam. Vale, Vir amicissime, & haec raptim congesta pro solito favore, ut excuses rogo!

Dabam Hafniae d[ie] 4 Maji 1771.

[address]
a Monsieur
Mons[ieu]r Charles de Linné
Medecin premier du Roi, Professeur Docteur
& Membre de tous les Societes illustres d’europé
a Upsala.  

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, II, 275-276). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. “Af Linnés brevvexling” (1871), p. 430-431   p.430  p.431.
2. Bref och skrifvelser (1916), vol. II:1, p. 415-416   p.415  p.416.