Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L4519 • Christian Friis Rottböll to Carl Linnaeus, 13 June 1771 n.s.
Dated die 13 Junii 1771. Sent from København (Denmark) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Illustrissimo de Linnee
S[alutem] P[lurimam] D[icit]
Christianus Friis Rottböll.

Mitto hic programma ad lectiones botanicas et excursiones in campis nostratibus indicandas. Qua occasione meditationes meas de contortis in lucem edidi; etsi mentem meam ex iconibus et explicatione Latina te aliquatenus percepturum credam, optarem ut textum ipsum Danicum a §18 ad finem vel ipse legeres, vel per alium linguae nostrae expertem expositum haberes. Praecipua Capita huc redeunt; §18-22 monstrant plantas Contortas pro Monogynis habitas quoad maximam partem esse digynas, stylis vel manifeste distinctis, vel agglutinatis et concretis, utrobique stigmate unico ad apicem unitis. §23 Stigma Periplocae a corpore capitato pentagono probabiliter distinctum esse centroque ejus solummodo insertum. §25 Characterem Asclepiadi anthera hujus Generis pulcerrime referunt monilia matronarum s[ive] puellarum ex auribus pendula. Novum juxta 8 spec. examen Latinae linguae ad finem § exhibitum, vide expl. ad fig. IX §26 Stapeliae Characterem auctum et Latina lingua exhibitum fig. X et XI. §27 Apocyni affinitatem cum Nerio et Echitide et locum inter utrumque 4taeque speciei exclusionem a genere. §28 Echitidem Nerium Tabernaemontanam Vincam novam affinitatem syngenesiam sc[ilicet] faemini nam regno vegetabili sive systemati sexuali inducere. §29 Apicem corporis truncati stigma Asclepiadeaum plantarum non esse contra Jacqu. Loefling. Adanson. fig. VI. VII. IX. X. XI. monstrant, 2 priorum lapsum quod species Cynanchi operculo acuminato tectas oratio et figura VII evincat. §30 remoto Apocyno ex hoc contubernio juxta §27 et seposita ad examen rigorosius Periploca Gr. caeteras contortas Ascl. Cyn. Stapel. Peripl. Afric. 10-andras, hinc divelli deberi in systemate sexuali contortas, pentandrasque a 10-andris, seperari, nisi alia nota jungi possent. Quem in finem propono, ut Syngenesia Faeminina pro nova classe post Syngenesiam Masculi in Systemate introducatur. §31 ad dubia ratione §29 incidentia respondetur, et convenientia contortarum e Gynandris monstratur §30. Cum non dubito, quin acta Societatis Hafniens[is] in vestris sint bibliothecis, icones 8 Grönlandicarum et Islandicarum plantarum mittere nolo; illustrationes lingua Danica sunt, sed descriptiones multae lingua Latina traduntur. Habeo plures hyperboreas nondum editas, Potentillam Sibaldifoliam et Thlaspi novum etc. Tibi, Vir Excellentissime, Fidissimo Florae Ministro, in Arte Veterano, Botanicorumque nostri saeculi Coryphaeo, ceteros Florae asseclas laborum suorum rationes debere opinor; mitto ergo hoc meum Opusculum simulque Tibi Hortum Hafniensem, qui nunquam felicius floruit et viguit; cum ejus Praefecto tibi commendo commercium litterarium atque permutationes seminum expeto; Semina, praesertim Papaveris Nudicauli, quod olim in Horto Tuo legi, opto. Si praeterea vel integra specimina vel spicas perfectas Cyperi esculenti, rotundi, difformis, pumili, communicare velis, rem facias gratissimam liberalitatemque tuam donis aliis me compensare posse credo. Vale!

Dabam die 13 Junii 1771.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, XII, 245-246). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. “Af Linnés brevvexling” (1871), p. 405   p.405.